BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

L. Anneus Seneca

ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.

 

Phaedra

 

___________________________________________________________

 

 

 

Actus tertius

Scaena I

[Theseus, Nutrix.]

 

 

Theseus

835

Tandem profugi noctis aeternae plagam

vastoque manes carcere umbrantem polum,

et vix cupitum sufferunt oculi diem.

iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat

paremque totiens libra composuit diem,

840

ambiguus ut me sortis ignotae labor

detinuit inter mortis et vitae mala.

pars una vitae mansit extincto mihi,

sensus malorum; finis Alcides fuit,

qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,

845

me quoque supernas pariter ad sedes tulit.

sed fessa virtus robore antiquo caret

trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit

Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera

pariterque mortem fugere et Alciden sequi.

850

Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?

expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,

in limine ipso maesta lamentatio?

hospitia digna prorsus inferno hospite.

 

Nutrix

Tenet obstinatum Phaedra consilium necis

855

fletusque nostros spernit ac morti imminet.

 

Theseus

Quae causa leti? reduce cur moritur viro?

 

Nutrix

Haec ipsa letum causa maturum attulit.

 

Theseus

Perplexa magnum verba nescioquid tegunt.

effare aperte, quis gravet mentem dolor.

 

Nutrix

860

Haut pandit ulli; maesta secretum occulit

statuitque secum ferre quo moritur malum.

iam perge, quaeso, perge: properato est opus.

 

Theseus

Reserate clausos regii postes laris.

O socia thalami, sicine adventum viri

865

et expetiti coniugis vultum excipis?

quin ense viduas dexteram atque animum mihi

restituis et te quidquid e vita fugat

expromis?

 

 

Scaena II

[Theseus, Phaedra, Nutrix (muta).]

 

 

Phaedra

Eheu, per tui sceptrum imperi,

magnanime Theseu, perque natorum indolem

870

tuosque reditus perque iam cineres meos,

permitte mortem.

 

Theseus

Causa quae cogit mori?

 

Phaedra

Si causa leti dicitur, fructus perit.

 

Theseus

Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.

 

Phaedra

Aures pudica coniugis solas timet.

 

Theseus

875

Effare: fido pectore arcana occulam.

 

Phaedra

Alium silere quod voles, primus sile.

 

Theseus

Leti facultas nulla continget tibi.

 

Phaedra

Mori volenti desse mors numquam potest.

 

Theseus

Quod sit luendum morte delictum indica.

 

Phaedra

880

Quod vivo.

 

Theseus

Lacrimae nonne te nostrae movent?

 

Phaedra

Mors optima est perire lacrimandum suis.

 

Theseus

Silere pergit. - verbere ac vinclis anus

altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.

Vincite ferro. verberum vis extrahat

885

secreta mentis.

 

Phaedra

Ipsa iam fabor, mane.

 

Theseus

Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis

subito coortas veste praetenta optegis?

 

Phaedra

Te te, creator caelitum, testem invoco,

et te, coruscum lucis aetheriae iubar,

890

ex cuius ortu nostra dependet domus:

temptata precibus restiti; ferro ac minis

non cessit animus: vim tamen corpus tulit.

labem hanc pudoris eluet noster cruor.

 

Theseus

Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?

 

Phaedra

895

Quem rere minime.

 

Theseus

Quis sit audire expeto.

 

Phaedra

Hic dicet ensis, quem tumultu territus

liquit stuprator civium accursum timens.

 

Theseus

Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?

regale patriis asperum signis ebur

900

capulo refulget, gentis Actaeae decus.

sed ipse quonam evasit?

 

Phaedra

Hi trepidum fuga

videre famuli concitum celeri pede.

 

Theseus

Pro sancta Pietas, pro gubernator poli

et qui secundum fluctibus regnum moves,

905

unde ista venit generis infandi lues?

hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes

Colchusque Phasis? redit ad auctores genus

stirpemque primam degener sanguis refert.

est prorsus iste gentis armiferae furor,

910

odisse Veneris foedera et castum diu

vulgare populis corpus. o taetrum genus

nullaque victum lege melioris soli!

ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,

generisque leges inscius servat pudor.

915

Ubi vultus ille et ficta maiestas viri

atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,

morumque senium triste et affectus graves?

o vita fallax, abditos sensus geris

animisque pulcram turpibus faciem induis:

920

pudor impudentem celat, audacem quies,

pietas nefandum; vera fallaces probant

simulantque molles dura. silvarum incola

ille efferatus castus intactus rudis,

mihi te reservas? a meo primum toro

925

et scelere tanto placuit ordiri virum?

iam iam superno numini grates ago,

quod icta nostra cecidit Antiope manu,

quod non ad antra Stygia descendens tibi

matrem reliqui. Profugus ignotas procul

930

percurre gentes: te licet terra ultimo

summota mundo dirimat Oceani plagis

orbemque nostris pedibus obversum colas,

licet in recessu penitus extremo abditus

horrifera celsi regna transieris poli

935

hiemesque supra positus et canas nives

gelidi frementes liqueris Boreae minas

post te furentes, sceleribus poenas dabis.

profugum per omnis pertinax latebras premam:

longinqua clausa abstrusa diversa invia

940

emetiemur, nullus obstabit locus:

scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,

huc vota mittam: genitor aequoreus dedit

ut vota prono terna concipiam deo,

et invocata munus hoc sanxit Styge.

945

En perage donum triste, regnator freti!

non cernat ultra lucidum Hippolytus diem

adeatque manes iuvenis iratos patri.

fer abominandam nunc opem gnato, parens:

numquam supremum numinis munus tui

950

consumeremus, magna ni premerent mala;

inter profunda Tartara et Ditem horridum

et imminentes regis inferni minas,

voto peperci: redde nunc pactam fidem. -

genitor, moraris? cur adhuc undae silent?

955

nunc atra ventis nubila impellentibus

subtexe noctem, sidera et caelum eripe,

effunde pontum, vulgus aequoreum cie

fluctusque ab ipso tumidus Oceano voca.