BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

L. Anneus Seneca

ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.

 

Medea

 

___________________________________________________________

 

 

 

Actus quintus

Scaena I

[Nuntius, chorus, Medea.]

 

Sarcophagus Medeae (Berlin Altes Museum)

 

Nuntius:

Periere cuncta, concidit regni status;

880

nata atque genitor cinere permixto iacent.

 

Chorus:

Qua fraude capti?

 

Nuntius:

Qua solent reges capi:

donis.

 

Chorus:

In illis esse quis potuit dolus?

 

Nuntius:

Et ipse miror vixque iam facto malo

potuisse fieri credo.

 

Chorus:

Quis cladis modus?

 

Nuntius:

885

Avidus per omnem regiae partem furit

ut iussus ignis: iam domus tota occidit,

urbi timetur.

 

Chorus:

Unda flammas opprimat.

 

Nuntius:

Et hoc in ista clade mirandum accidit:

alit unda flammas, quoque prohibetur magis,

890

magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.

 

[Nuntius abit.]

 

 

Scaena II

[Nutrix, Medea, filii.]

 

Nutrix:

Effer citatum sede Pelopea gradum,

Medea, praeceps quaslibet terras pete.

 

[Nutrix abit.]

 

Medea:

Egone ut recedam? si profugissem prius,

ad hoc redirem. nuptias specto novas.

895

quid, anime, cessas? sequere felicem impetum.

pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?

amas adhuc, furiose, si satis est tibi

caelebs Iason. quaere poenarum genus

haut usitatum iamque sic temet para:

900

fas omne cedat, abeat expulsus pudor;

vindicta levis est quam ferunt purae manus.

incumbe in iras teque languentem excita

penitusque veteres pectore ex imo impetus

violentus hauri. quidquid admissum est adhuc,

905

pietas vocetur. hoc age et faxis sciant

quam levia fuerint quamque vulgaris notae

quae commodavi scelera. prolusit dolor

per ista noster: quid manus poterant rudes

audere magnum? quid puellaris furor?

910

Medea nunc sum; crevit ingenium malis.

Iuvat, iuvat rapuisse fraternum caput,

artus iuvat secuisse et arcano patrem

spoliasse sacro, iuvat in exitium senis

armasse natas. quaere materiam, dolor:

915

ad omne facinus non rudem dextram afferes.

Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfido

intendis hosti tela? nescio quid ferox

decrevit animus intus et nondum sibi

audet fateri. stulta properavi nimis:

920

ex paelice utinam liberos hostis meus

aliquos haberet - quidquid ex illo tuum est,

Creusa peperit. placuit hoc poenae genus,

meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelus

animo parandum est - liberi quondam mei,

925

vos pro paternis sceleribus poenas date.

Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu

pectusque tremuit. ira discessit loco

materque tota coniuge expulsa redit.

egone ut meorum liberum ac prolis meae

930

fundam cruorem? melius, a, demens furor!

incognitum istud facinus ac dirum nefas

a me quoque absit; quod scelus miseri luent?

scelus est Iason genitor et maius scelus

Medea mater - occidant, non sunt mei;

935

pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,

sunt innocentes: fateor, et frater fuit.

quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant

variamque nunc huc ira, nunc illuc amor

diducit? anceps aestus incertam rapit;

940

ut saeva rapidi bella cum venti gerunt,

utrimque fluctus maria discordes agunt

dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum

cor fluctuatur: ira pietatem fugat

iramque pietas - cede pietati, dolor.

945

Huc, cara proles, unicum afflictae domus

solamen, huc vos ferte et infusos mihi

coniungite artus. habeat incolumes pater,

dum et mater habeat - urguet exilium ac fuga:

iam iam meo rapientur avulsi e sinu,

950

flentes, gementes osculis - pereant patri,

periere matri. rursus increscit dolor

et fervet odium, repetit invitam manum

antiqua Erinys - ira, qua ducis, sequor.

utinam superbae turba Tantalidos meo

955

exisset utero bisque septenos parens

natos tulissem! sterilis in poenas fui -

fratri patrique quod sat est, peperi duos.

 

[Furiae et umbra Absyrti Medeae fratris cum fascibus.]

 

quonam ista tendit turba Furiarum impotens?

quem quaerit aut quo flammeos ictus parat,

960

aut cui cruentas agmen infernum faces

intentat? ingens anguis excusso sonat

tortus flagello. quem trabe infesta petit

Megaera? - cuius umbra dispersis venit

incerta membris? frater est, poenas petit -

965

dabimus, sed omnes. fige luminibus faces,

lania, perure, pectus en Furiis patet.

Discedere a me, frater, ultrices deas

manesque ad imos ire securas iube:

mihi me relinque et utere hac, frater, manu

970

quae strinxit ensem - victima manes tuos

placamus ista. quid repens affert sonus?

parantur arma meque in exitium petunt.

excelsa nostrae tecta conscendam domus

caede incohata. perge tu mecum comes.

975

tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.

nunc hoc age, anime: non in occulto tibi est

perdenda virtus; approba populo manum.

 

[Medea abit.]

 

 

Scaena III

[Iason, armiferi.]

 

Iason:

Quicumque regum cladibus fidus doles,

concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi

980

capiamus. huc, huc, fortis armiferi cohors,

conferte tela, vertite ex imo domum.

 

[Medea cum filiis super tectum domi, Iason, armiferi.]

 

Medea:

Iam iam recepi sceptra germanum patrem,

spoliumque Colchi pecudis auratae tenent;

rediere regna, rapta virginitas redit.

985

o placida tandem numina, o festum diem,

o nuptialem! vade, perfectum est scelus;

vindicta nondum: perage, dum faciunt manus.

quid nunc moraris, anime? quid dubitas potens?

iam cecidit ira? paenitet facti, pudet.

990

quid, misera, feci? misera? paeniteat licet,

feci - voluptas magna me invitam subit,

et ecce crescit. derat hoc unum mihi,

spectator iste. nil adhuc facti reor:

quidquid sine isto fecimus sceleris perit.

 

Iason:

995

En ipsa tecti parte praecipiti imminet.

huc rapiat ignes aliquis, ut flammis cadat

suis perusta.

 

Medea:

Congere extremum tuis

natis, Iason, funus ac tumulum strue:

coniunx socerque iusta iam functis habent,

1000

a me sepulti; natus hic fatum tulit,

hic te vidente dabitur exitio pari.

 

Iason:

Per numen omne perque communes fugas

torosque, quos non nostra violavit fides,

iam parce nato. si quod est crimen, meum est:

1005

me dedo morti; noxium macta caput.

 

Medea:

Hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.

i nunc, superbe, virginum thalamos pete,

relinque matres.

 

Iason:

Unus est poenae satis.

 

Medea:

Si posset una caede satiari haec manus,

1010

nullam petisset. ut duos perimam, tamen

nimium est dolori numerus angustus meo.

in matre si quod pignus etiamnunc latet,

scrutabor ense viscera et ferro extraham.

 

Iason:

Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor,

1015

moramque saltem supplicis dona meis.

 

Medea:

Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:

meus dies est; tempore accepto utimur.

 

Iason:

Infesta, memet perime.

 

Medea:

Misereri iubes.

bene est, peractum est. plura non habui, dolor,

1020

quae tibi litarem. lumina huc tumida alleva,

ingrate Iason. coniugem agnoscis tuam?

sic fugere soleo. patuit in caelum via:

squamosa gemini colla serpentes iugo

summissa praebent. recipe iam natos, parens;

1025

ego inter auras aliti curru vehar.

 

Iason:

Per alta vade spatia sublime aethere,

testare nullos esse, qua veheris, deos.

 

 

――――――

 

 

Medea (Herculaneum, Museum archaeologicum Neapolis)