L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
|
Medea
|
___________________________________________________________
|
|
Actus secundusScaena I[Medea, nutrix pro domo.]
Medea:Occidimus: aures pepulit hymenaeus meas.vix ipsa tantum, vix adhuc credo malum.hoc facere Iason potuit, erepto patrepatria atque regno sedibus solam exteris | |
120 | deserere durus? merita contempsit meaqui scelere flammas viderat vinci et mare?adeone credit omne consumptum nefas?incerta vaecors mente non vaesana ferorpartes in omnes; unde me ulcisci queam? |
125 | utinam esset illi frater! est coniunx: in hancferrum exigatur. hoc meis satis est malis?si quod Pelasgae, si quod urbes barbaraenovere facinus quod tuae ignorent manus,nunc est parandum. scelera te hortentur tua |
130 | et cuncta redeant: inclitum regni decusraptum et nefandae virginis parvus comesdivisus ense, funus ingestum patrisparsumque ponto corpus et Peliae senisdecocta aeno membra: funestum impie |
135 | quam saepe fudi sanguinemet nullum scelusirata feci: saevit infelix amor.Quid tamen Iason potuit, alieni arbitriiurisque factus? debuit ferro obviumofferre pectus – melius, a melius, dolor |
140 | furiose, loquere. si potest, vivat meus,ut fuit, Iason; si minus, vivat tamenmemorque nostri muneri parcat meo.culpa est Creontis tota, qui sceptro impotensconiugia solvit quique genetricem abstrahit |
145 | natis et arto pignore astrictam fidemdirimit: petatur, solus hic poenas luat,quas debet. alto cinere cumulabo domum;videbit atrum verticem flammis agiMalea longas navibus flectens moras.
Nutrix: |
150 | sile, obsecro, questusque secreto abditosmanda dolori. gravia quisquis vulnerapatiente et aequo mutus animo pertulit,referre potuit: ira quae tegitur nocet;professa perdunt odia vindictae locum.
Medea: |
155 | levis est dolor qui capere consilium potestet clepere sese: magna non latitant mala.libet ire contra.
Nutrix:siste furialem impetum,alumna: vix te tacita defendit quies.
Medea:Fortuna fortes metuit, ignavos premit.
Nutrix: |
160 | tunc est probanda, si locum virtus habet.
Medea:numquam potest non esse virtuti locus.
Nutrix:spes nulla rebus monstrat adflictis viam.
Medea:qui nil potest sperare, desperet nihil.
Nutrix:abiere Colchi, coniugis nulla est fides |
165 | nihilque superest opibus e tantis tibi.
Medea:Medea superest, hic mare et terras videsferrumque et ignes et deos et fulmina.
Nutrix:rex est timendus.
Medea:rex meus fuerat pater.
Nutrix:non metuis arma?
Medea:sint licet terra edita.
Nutrix: |
170 | moriere.
Medea:cupio.
Nutrix:profuge.
Medea:paenituit fugae.
Nutrix:Medea -
Medea:fiam.
Nutrix:mater es.
Medea:cui sim vides.
Nutrix:profugere dubitas?
Medea:fugiam, at ulciscar prius.
Nutrix:vindex sequetur.
Medea:forsan inveniam moras.
Nutrix:compesce verba, parce iam, demens, minis |
175 | animosque minue: tempori aptari decet.
Medea:Fortuna opes auferre, non animum potest.sed cuius ictu regius cardo strepit?ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.
Scaena II[Creo cum comitibus, Medea, nutrix.]
Creo: |
180 | Medea, Colchi noxium Aeetae genus,nondum meis exportat e regnis pedem?molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.cui parcet illa quemve securum sinet?abolere propere pessimam ferro luemequidem parabam: precibus evicit gener. |
185 | concessa vita est, liberet fines metuabeatque tuta. fert gradum contra feroxminaxque nostros propius affatus petit.arcete, famuli, tactu et accessu procul,iubete sileat. regium imperium pati |
190 | aliquando discat. vade veloci viamonstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
Medea:quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
Creo:quae causa pellat, innocens mulier rogat.
Medea:si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
Creo: |
195 | aequum atque iniquum regis imperium feras.
Medea:iniqua numquam regna perpetuo manent.
Creo:i, querere Colchis.
Medea:redeo: qui avexit, ferat.
Creo:vox constituto sera decreto venit.
Medea:qui statuit aliquid parte inaudita altera, |
200 | aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
Creo:auditus a te Pelia supplicium tulit?sed fare, causae detur egregiae locus.
Medea:difficile quam sit animum ab ira flectereiam concitatum quamque regale hoc putet |
205 | sceptris superbas quisquis admovit manus,qua coepit ire, regia didici mea.quamvis enim sim clade miseranda obruta,expulsa supplex sola deserta, undiqueafflicta, quondam nobili fulsi patre |
210 | avoque clarum Sole deduxi genus.quodcumque placidis flexibus Phasis rigatPontusque quidquid Scythicus a tergo videt.palustribus qua maria dulcescunt aquis,armata peltis quidquid exterret cohors |
215 | inclusa ripis vidua Thermodontiis,hoc omne noster genitor imperio regit.generosa, felix, decore regali potensfulsi: petebant tunc meos thalamos proci,qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levis |
220 | praecepsque regno eripuit, exilio dedit.confide regnis, cum levis magnas opeshuc ferat et illuc casus – hoc reges habentmagnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:prodesse miseris, supplices fido lare |
225 | protegere. solum hoc Colchico regno extuli,decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,praesidia Achivae gentis et prolem deumservasse memet. munus est Orpheus meum,qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, |
230 | geminique munus Castor et Pollux meum estsatique Borea quique trans Pontum quoquesummota Lynceus lumine immisso videt,omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo; |
235 | vobis revexi ceteros, unum mihi.incesse nunc et cuncta flagitia ingere.fatebor: obici crimen hoc solum potest,Argo reversa. virgini placeat pudorpaterque placeat: tota cum ducibus ruet |
240 | Pelasga tellus, hic tuus primum genertauri ferocis ore flammanti occidet.Fortuna causam quae volet nostram premat,non paenitet servasse tot regum decus.quodcumque culpa praemium ex omni tuli, |
245 | hoc est penes te. si placet, damna ream;sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo;talem sciebas esse, cum genua attigifidemque supplex praesidis dextra peti;iterum miseriis angulum et sedem rogo |
250 | latebrasque viles: urbe si pelli placet,detur remotus aliquis in regnis locus.
Creo:non esse me qui sceptra violentus geramnec qui superbo miserias calcem pede,testatus equidem videor haud clare parum |
255 | generum exulem legendo et adflictum et graviterrore pavidum, quippe quem poenae expetitletoque Acastus regna Thessalica optinens.senio trementem debili atque aevo gravempatrem peremptum queritur et caesi senis |
260 | discissa membra, cum dolo captae tuopiae sorores impium auderent nefas.potest Iason, si tuam causam amoves,suam tueri: nullus innocuum cruorcontaminavit, afuit ferro manus |
265 | proculque vestro purus a coetu stetit.tu, tu malorum machinatrix facinorum,feminae cui nequitia, ad audendum omniarobur virile est, nulla famae memoria,egredere, purga regna, letales simul |
270 | tecum aufer herbas, libera cives metu,alia sedens tellure sollicita deos.
Medea:profugere cogis? redde fugienti ratemvel redde comitem – fugere cur solam iubes?non sola veni. bella si metuis pati, |
275 | utrumque regno pelle. cur sontes duosdistinguis? illi Pelia, non nobis iacet;fugam, rapinas adice, desertum patremlacerumque fratrem, quidquid etiam nunc novasdocet maritus coniuges, non est meum: |
280 | totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.
Creo:iam exisse decuit. quid seris fando moras?
Medea:supplex recedens illud extremum precor,ne culpa natos matris insontes trahat.
Creo:vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
Medea: |
285 | per ego auspicatos regii thalami toros,per spes futuras perque regnorum status,Fortuna varia dubia quos agitat vice,precor, brevem largire fugienti moram,dum extrema natis mater infigo oscula, |
290 | fortasse moriens.
Creo:fraudibus tempus petis.
Medea:quae fraus timeri tempore exiguo potest?
Creo:nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
Medea:parumne miserae temporis lacrimis negas?
Creo:etsi repugnat precibus infixus timor, |
295 | unus parando dabitur exilio dies.
Medea:nimis est, recidas aliquid ex isto licet:et ipsa propero.
Creo:capite supplicium lues,clarum priusquam Phoebus attollat diemnisi cedis Isthmo. sacra me thalami vocant, |
300 | vocat precari festus Hymenaeo dies.
[abeunt.] |