BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Corpus Priapeorum

ca. 90 p. Chr. n.

 

Corpus Priapeorum

 

Textus:

Carmina Priapea,

Gedichte an den Gartengott

latine et germanice

ed. Bernhard Kytzler

tr. Carl Fischer

Zürich/München 1978

 

___________________________________________________

 

 

 

CIL 06, 03708 (p 3007,3416,3758) = CIL 06, 05173 = CIL 06, 30992 = CLE 00193 = D 03585 (Roma)

Custos sepulcri pene destricto deus

Priapus ego sum. mortis et vitai locus.

 

 

CIL 05, 02803 = CLE 00861 (Venetia: Padova/Patavium, Tibullus?)

Vilicus aerari(i) quondam, nunc cultor agelli,

haec tibi Perspectus templa, Priape, dico.

pro quibus officieis(!), si fas est, sancte, paciscor,

adsiduus custos ruris ut esse velis,

5

improbus ut si quis nostrum violabit agellum,

hunc tu, sed tento -: scis, puto, quod sequitur.

 

 

CIL 03, 01139 = IDR-03-05-01, 00308 = D 03582 (Dacia: Alba Iulia/Apulum)

Priepo / Pantheo / PP(ubli) Aelii /

Ursio et An/tonianus ae/diles col(oniae) Apul(ensis) /

dicaverunt / Severo et Quintiano co(n)s(ulibus)

 

 

CIL 14, 03565 = InscrIt-04-01, 00066 = CLE 01504 (Latium et Campania: Tivoli/Tibur)

Genio numinis Pria[pi]

poten[t]is polle[ntis invi]cti

Iul(ius) Agathemerus

Aug(usti) lib(ertus) a

cura amicorum

somno monitus

Salve, sancte pater Priape rerum,

salve. mihi floridam iuventam

da mihi ut pueris ut puellis

fascino placeam bonis procaci

5

lusibusque frequentibus iocisque

dissipem curas animo nocentes

nec gravem timeam nimis senectam,

angar haud [miser]ae pavore mortis

qua ad domus trahet invidas [Aver]n[i,

10

fabulas manes ubi rex coercet,

unde fata negant redire quemquam.

salve, sancte pater Priape, sal[v]e.

     convenite simul quot est[is om]nes,

quae sacrum colitis [ne]mus [pu]ellae,

15

quae sacras colitis a[q]uas puellae,

convenite quot estis atque [be]llo

voce dicite blandula [Pria]po:

salve, sancte pater Priape rerum.

in]guini oscula figite inde mille,

20

fasci]num bene olentibus [cor]onis

cing]ite illi iterumque dicite omnes:

salve, san]cte pater Priape rerum

nam malos arcens homines [cr]uentos

ire per silvas dat ille vo[b]is

25

perque opaca silentia incruenta,

ille fontibus arcet et scelestos,

inprobo pede qui sacros liquores

transeunt faciuntque turbulentos

qui lav[an]tque manus nec ante multa

30

invocant prece vos, deae pu[ellae.

«o Priape, fave, alme» dicite [omnes,

«salve, sancte pater Priape [salve.»

     o Priape potens ami[ce, salve,

seu cupis genitor vo[cari] et auctor

35

orbis aut physis ipsa Panque, salve.

namque concipitur tuo vigore

quod solum [repl]et aethera atque pontum.

ergo salve, Priape, salve, sancte.

saeva [Iupiter] ipse te volente

40

ultro fulmina ponit atque [se]des

lucidas cupidus suas relin[quit.

te Venus bona, fervidus Cupido,

Gratia et ge[minae] colunt [sor]ores

atque laeti[tiae da]tor Lyaeus.

45

namque te si[ne n]ec Venus proba[tur,

Gratiae illepidae, Cupi[do, B]acchus.

o Priape potens amice, salve.

te vocant prece virgi[nes pudi]cae,

zonulam ut solvas diu ligatam,

50

teque nupta vocat sit ut mari[to

nervus saepe rigens potensque sem[per.

salve, sancte pater Priape, s[alve.