BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber XVIII

Naturae frugum

 

________________________________________________________________

 

 

 

1. [1] Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione, si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia operis defensae. [2] quoniam tamen ipsa materia accedi<m>us ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus nostramque culpam illi inputamus. genuit venena. set quis invenit illa praeter hominem? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant limentque cornua elephanti et uri, saxo rhinocerotes, utr<o>que apri dentium sicas, sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine e<t> tela sua venenis tinguit? [3] nos et sagittas tinguimus ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque quo vivitur in perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus; quae praepararent contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent, indicavimus. nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur alieno. [4]fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quan<t>o plura eorum genera humana manu fiunt! quid? non et homines quidem ut venena nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia. [5] verum et in hoc eadem naturae maiestas. quanto plures bonos genuit ut fruges! quanto fertilior in his, quae iuvent alantque! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni suae istis hominum rubis, pergemus excolere vitam eoque constantius, quo operae nobis maior quam famae gratia expetitur. quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet honosque apud priscos maximus fuerit.  

2. [6] Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca <L>a<r>entia nutrice sua genitos, spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is non nisi vita finitur et exules etiam captosque comitatur. [7] bina tunc iugera p. R. satis erant, nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina, far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset, id uno modo consectu<s>, statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum. [8] is et Fornacal<i>a instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus – tertiam ex his nominare sub tecto religio est –, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent.  

3. [9] Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, conferente populo. [10] cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabiorum, Lent<ul>orum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum <e> familia Bubulcum nominarunt, qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius conf<a>rreationis vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. [11] agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum <bonum> laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium boumque inpendio dicebatur, n<o>n omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius quam ovem nominaret, qui indiceret multam. [12] ludos boum causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. [13] iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. [14] quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: «Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant <n>e<c> antequam in vaginas perveniant.»  

4. [15] Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges null<a> provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis primum frumentum populo in m<o>dios assibus datavit. L. Minucius Augurinus, qui Spurium M<aelium coarguerat, far->ris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. [16] Seius in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo ver<o> anno Mater deum advecta Romam est, maiorem ea aestate messem quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt. [17] M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pon<d>o XXX, olei pon<d>o X, carnis pon<d>o XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. [18] luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum imperio nota contio est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est. [19] quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt. [20] serentem invenerunt dati honores Serranum, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo, plenoque nuntius morarum: «Vela corpus,» inquit, «ut perferam senatus populique Romani mandata.» [21] tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus. at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ips<o> honore his absumpto, ut non invita ea et indignante credatur id fieri. e<t> nos miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!  

5. [22] Igitur de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina censeret in Latinam linguam transferend<a>, cum iam M. Cato praecepta condidisset, [23] peritisque Punicae dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae vero auctores et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent, quos sequeremur, praetexuimus hoc in volumine, non in grege nominando M. Varrone, qui LXXXI vitae annum agens de ea re prodendum putavit.

[24] Apud Romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere, quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. [25] ac primum omnium oraculis maiore ex parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo de<o> maximeque veridico, usu, profecta?  

6. [26] Principium autem a Catone sumemus: «Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes. – Praedium ne cupide emas.» in re rustica «operae ne parcas, in agro emendo» minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet «aquam, viam, vicinum.» singula magnas interpretationes habent nec dubias. [27] Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet, quo pacto <n>i<t>eant. «in bona enim,» inquit, «regione bene nitent.» Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur.

[28] Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem enim prioris domini pro emptore esse arbitra<n>tur. nihil est damnosius desert<o> agro. itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. [29] ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit; proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: «si bene pascas;» qui proximus: si «<s>at bene.» [30] summa omnium in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, [31] fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, <a>edificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.  

7. [32] Modus hic probatur, ut neque fundus villam quaerat neque villa fundum, non, ut fecer<e> iuxta divers<is in> eadem aetate exemplis L. Lucullus et Q. Scaevola, cum villa Scaevolae fructus non ca<pe>ret, villam Luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam verrere. nec hoc sine arte quadam est. novissimus villam in Mis<e>nensi posuit C. Marius VII cos., sed peritia castra metandi sic, ut conparat<o>s ei ceteros etiam Sulla Felix caecos fuisse dicere<t>. [33] convenit neque iuxta paludes ponendam esse neque adverso amne, quamquam Homerus omnino <e> flumine semper antelucanas auras insalubres verissime tradidit. spectare in aestuosis locis septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis exortum aequinoctialem.

[34] Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas subsignabimus Catonis maxime verbis: «ebulum vel prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, trifolium, herba pratensis, quercus, silvestris pirus malusque frumentarii soli notae, item nigra terra et cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi permacra, sabulumque, nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam clivosis respondent eadem.»

[35] Modum agri in primis servandum antiqui putavere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam vero et provincias – sex domini semissem Africae possidebant, cum interfecit eos Nero princeps –, non fraudando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio, qui numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit, hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo.

[36] Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde esse debere et tamen sibimet ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum est, <u>t quidquid agitur a desperantibus. temerarium videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile, ni penitus aestimetur, «nihil minus expedire, quam agrum optime colere.» [37] L. Tarius Rufus infima natalium humilitate consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter |M| HS liberalitate divi Augusti congestum usque ad detractationem heredis exhausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules, modum iudicem rerum omnium utilissimum. [38] bene colere necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole su<a> colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas.  

8. [39] Quonam igitur modo utilissime colentur agri? ex oraculo scilicet: «malis bonis.» sed defendi aequum est abavos, qui praeceptis suis prospexere vitae. namque cum dicerent «malis», intellegere voluere vilissimos, summumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum esset inpendii. praecipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p., exercitusque ducebant senatu illis vilicante. [40] inde illa reliqua oracula: «nequam agricolam esse quisquis emeret quod praestare ei fundus posset; malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem qui profes<t>is diebus ageret, quod feriatis deberet; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro.»

[41] Nequeo mihi temperare, quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret veneficiis. [42] quamobrem ab Spurio Albino curuli <aedile> die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit f<am>iliam suam validam atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. [43] postea dixit: «Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores.» omnium sententiis absolutus itaque est. profecto opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.

[44] Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae propria generum singulorum erunt. interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis Catonis humanissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse dubias. – Inter prima idem cavet, ne familiae male sit. – Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumque suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto praetermissa frustra revocari. – De terra cariosa execratio Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non cessa<n>tis. – Quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat. – [45] Filex biennio moritur, si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis baculo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice vomeri inposita praecipiunt. – [46] Iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso bidentibus. [47] frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra saepibus firmari <v>e<l> proclivibus a<c> supinis lateribus procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et alio superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque radicibus.  

9. [48] Et quoniam praeparatus est ager, nunc indicabitur natura frugum. sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum, et legumina, ut faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat.  

10. [49] Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicum, sesama, <h>orminum, irio, Italiae dumtaxat ritu. alioquin in Graecia et in Asia omnia a vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio veris. [50] aliqui verna milium, panicum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum hominumque usum lupinum.

[51] Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur, altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris sine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a XV ad XX, legumina in Aegypto tertio die. ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.

[52] Frumenta hieme in herba sunt, verno tempore fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et panicum in culmum geniculatum et concavum, sesama vero in ferulaceum. [53] omnium satorum fructus aut spicis continetur, ut tritici, hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes, aut includitur siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae ac papaveris. milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefens<um> quippe membranis continetur.

Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante, paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis acervatur granis, cum longissima, pedali <ph>oba. milio comae granum complexae fimbriato capillo curvantur. [54] sunt et panico genera mammosa, e pano parvis racemata paniculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam et e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum est aut quod coquendo magis crescat. LX pondo panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. [55] milium intra hos X annos ex India in Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine VII, praegrandibus comis – iubas vocant –, omnium frugum fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri debet in umidis.

[56] Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo octona. sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, IIII aut V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.

[57] Fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt nullis distinctum internodiis. reliqua legumina surculosa sunt. ex his ramosa cicer, ervum, lens. quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; <a>t pis<a> scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed * * * , ceteris ramos<i>s praetenui surculo, omnibus vero fistulosis. [58] folium quaedam ab radice <e>mittunt, quaedam a cacumine, <ut> frumentum et hordeum. utrumque et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet – sed hordeo scabra sunt, ceteris levia –, multif<ol>ia contra faba, cicer, pisum. frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et magnae leguminum parti, longior<a> erviliae et piso, phasiolis venosa, sesamae et irioni sanguinea. [59] cadunt folia lupino tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte.

[60] Frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque, cum plurimum, diebus XL, item faba, paucissimis cicer. id enim a sementi diebus XL perficitur. milium et panicum et sesama et omnia aestiva XL diebus maturantur a flore, magna terrae caelique differentia. in Aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in Hellade VII hordeum, in Peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. in faba leguminibusque alternis lateribus siliquantur. fortiora contra hiemes frumenta, legumina in cibo.

[61] Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca, set praecipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo et hordeum. sic et seruntur pura, qualiter moluntur, quia tosta non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari nisi tosta non possunt. itaque haec cum suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus atque non torrent.  

11. [62] Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. ponderosius far magisque etiamnum triticum. far in Aegypto ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere, quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. est et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. populum Romanum farre tantum e frumento CCC annis usum Verrius tradit.  

12. [63] Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur Italiae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio, deinde et Aegyptio, athletarum [cum] decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudavit, quod in Italiam non pervenit. [64] ex omni autem genere grani praetulit dracontian et st<rangi>an et Selinusium argumento crassissimi calami. itaque pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. [65] haec fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit, ad verbum tralata sententia: «et fortunatam Italiam frumento serere candido.» quae laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti.

[66] Nunc ex his generibus, quae Roma<m> invehuntur, levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum, quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum ipsum ponderet. Sardum adicit selibram, Alexandrinum et trientem – hoc et Siculi pondus –, B<a>eticum totam libram addit, Africum et dodrantem. in transpadana Italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas. [67] lex certa naturae, ut in quocumque genere pani militari tertia portio ad grani pondus accedat, sicut optumum frumentum esse, quod in subactum congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus, sicut Baliarico: modio tritici panis p. XXXV reddit; quibusdam <b>inis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus. [68] Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. marina aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occasione lucrandi salis, inutilissimum. non alia de causa opportuniora morbis corpora existunt. Galliae et Hispaniae frumento in potum resoluto quibus diximus generibus spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa levior illis quam ceteris panis.

[69] Est differentia et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstr<e> invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense, cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi tenui terra. [70] est et bimestre circa Thraciae <A>enum, quod XL die, <e> quo satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et Sicilia et Achaia, montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum. Graeci setanion vocant. tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula spicas nostras aequent.  

13. [71] Primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura singulorum exposita. hordeum Indis sativum et silvestre, ex quo panis apud eos praecipuus <e>t alica. maxume quid<e>m oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed latiora, altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae rotunditatis.  

14. [72] Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine, qui hordearii vocabantur. polentam quoque Graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. [73] sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam molant. alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum molunt. quocumque autem genere praeparato vicenis hordei libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. [74] qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio.  

15. Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque fere cibus est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. [75] unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia. tisanae bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli. in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan eandem esse existimat. tisanae conficiendae volgata ratio est.  

16. [76] Simili modo e tritici semine tragum fit, in Campania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius Chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter.  17. [77] emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium – probatur autem levore et levitate atque ut recens sit –, iam et Catoni dictum apud nos.  

18. [78] Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi aliquo<t> differentiae: longius leviusque aut brevius a<c> rotundius, candidius nigriusve, cui purpura est opimo ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. [79] hordeum frugum omnium mollissimum est. seri non volt nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex optimis, stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam triticum occupet rubigo – itaque sapientes agricolae triticum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt –, [80] propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in Hispaniae Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.  

19. [81] Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque po<ll>entissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza, tiphe. [82] Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicae parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec Italiae, in Campania maxime, semenque appellatur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, propter quam Homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quoque ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. [83] ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos sitientesque. primus antiquis Lati<i> cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, [84] quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, videturque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.  

20. [85] Tritici semine avidius nullum est nec quod plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore si<v>e virtute si<v>e pondere. conveniens umidis tractibus, quales Italiae sunt et Galliae Comatae, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro pertinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur. [86] e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera laudatissima. praecellit in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanae, quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V, [87] praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis ad<i>ciunt, in reliquis pares. si vero pollinem facere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii III furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. [88] farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius Gallicae XX libras panis reddit, Italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.

[89] Similiago e tritico fit, laudatissima ex Africo. iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V – ita appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae officinae chartariaeque utuntur –, praeterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis <p.> XXII, e floris modio p. XVI. [90] pretium huic annona media in modios farinae XL asses, similagini octonis assibus amplius, siligini castratae duplum. est et alia distinctio semel * * * pollinatam XVII p. panis reddere, bis XVIII, ter XIX cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI.

[91] Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae maturuere protinus granum dimittentibus. sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat. [92] Ex ari<n>ca dulcissimus panis. ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro modius grani non XVI libras implet. exteritur in Graecia difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta. haec enim est quam olyram vocat. eadem in Aegypto facilis fertilisque.

[93] Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica appellatur. adiciuntur his genera bromos et tragos, externa omnia, ab oriente invectae oryzae similia. tiphe et ipsa eiusdem est generis, ex qua fit in nostro orbe oryza. apud Graecos est et <ze>a, traduntque eam <ac> tiphen, cum sint degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.  

21. [94] Tritico nihil est fertilius – hoc ei natura tribuit, quoniam eo maxime alebat hominem –, utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix credibile dictu, CCCC paucis minus germina, exstantque de ea re epistulae. [95] misit et Neroni similiter CCCLX stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt aliique et tota B<a>etica et in primis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum a<c> quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus centum fabis onustus.  

22. [96] Aestiva frumenta diximus sesamam, milium, panicum. sesama ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et <h>orminum Graecis dictum, sed cumino simile; seritur cum sesama. hac et irione nullum animal vescitur virentibus.  

23. [97] Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et stella intus denticulata, ut, si inte<n>ti pisant, concidantur grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo utitur pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam: [98] triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein sole siccatum <in> pila repeti, simili modo hordeum. huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem torreri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. ses<a>mam in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. [99] et ipsa autem, quae evalluntur, variam pistrinarum rationem habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula, palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. mili et panici et ses<a>mae purgamenta adpludam vocant et alibi aliis nominibus.  

24. [100] Milio Campania praecipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. fit et panis praedulcis. Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine <e> cruris venis admixto. Aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique novere.  

25. [101] Panico et Galliae quidem, praecipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua * * * Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum. – Cetera aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent, milium et panicum aquis minime, <c>um in folia exeunt. vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emac<i>ari hoc satu existimantes.  

26. [102] Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius furfuribus minutis et optimis e musto albo triduo macerat<is>, subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos semodios farinae satis esse bes<s>em fermenti constituere. [103] et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius, ervi aut cicerculae farina ipse fermentabatur; iustum erat II librae in V semodios. [104] nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur, priusquam addatur sal, ad pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt, sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut evalidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.  

27. [105] Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab opsoniis appella<t>i, ut ostrearii, alias a deliciis, ut artolagani, alias a festinatione, ut spe<us>tici, nec non a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii aut in clibanis cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum vocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et spongiosam inanitatem, alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad operis pistorii genera transeunte cura. [106] durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. <e>um novem diebus macerat<um> decumo ad speciem tractae subigunt uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum, quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso.  

28. [107] Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam Plautus appellat in fabula, quam Aululariam <in>scripsit, magna ob id concertatione eruditorum, an is versus poetae sit illius, [108] certumque fit Atei Capitonis sententia <co>cos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum genera Galliae s<a>etis equorum invenere, Hispaniae lino excussoria et pollinaria, Aegyptus papyro atque iunco.  

29. [109] Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae saluberrima<eque>, quae palma frugum indubitata Italiae contingit. fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima. campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem XL p. planitie<s>. [110] terra eius, ut protinus soli natura dicatur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul<o>sa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens intra se vice suci continet. [111] seritur toto anno, panico semel, bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam odoratiorem sativa. adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Leboriae vocantur, quem Phlegraeum Graeci appellant. finiuntur Le<b>oria<e> via ab utroque latere consulari, quae a Puteolis et quae a Cumis Capuam ducit.

[112] Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, mobili, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis in<de> tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. [113] nondum habent candorem suum, quo praecellunt, iam tamen Alexandrinae praeferuntur. postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. [114] invenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle Leucogaeo appellato, extatque divi Augusti decretum, quo annua ducena milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, coloniam deducens Capuam, adiecitque causam ad<s>erendi, quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. – (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati.) – [115] Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente. [116] alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole ad <di>mi<d>ium rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e tritico fit <t>ragum, quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert.  

30. [117] Sequitur leguminum natura, inter quae maxime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis. lomentum appellatur farina <ex> ea, adgravaturque pondus illa et omni legumine, iam vero et pabulo, in pane venali. fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. [118] quin et prisco ritu puls fabata suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique adsumitur. [119] Varro et ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. [120] seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut antecedat hiemem. Vergilius eam per ver seri iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae sationis quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo sunt pabul<o> pecori. aquas in flore maxime concupiscit, cum vero defloruit, exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva. [121] nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania silvestris passim, sed praedura et quae percoqui non possit. nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis timentes refugiunt. [122] longitudo scapo quattuor cubitorum est amplissima, crassitudo <dig>it<i>. ni genicula abessent, molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricena<s>; folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, cruda et omni modo cocta, harundinum radicibus similis. nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toron<a>e Chalcidi<ce>s lacu.  

31. [123] Ex leguminibus autumno vere<ve> seruntur lens et in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta.  

32. [124] Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capit<i> simile, unde ita appellatur, album nigrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appellant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.  

33. [125] Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum longae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. passiolorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr. in kal. Novembris.  34. legumina, cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum. quamquam prius de rapis dixisse conveniat – in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia – [126] si iustus ordo fiat, a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus praestantior ab <i>is non est.

Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua. [127] quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa paene ad alium proventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus. [128] terram non morose <e>l<i>git, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo quoque. [129] neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius. species vero omnium tres. [130] aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in <N>ursino agro nascentibus – tax<at>io in libras sesterti singuli et in penuria bini –, proxima in Algido natis, napi<s> vero Amiterni.  35. [131] quorum eadem fere natura: gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas Martias, in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum palea sem<en> inaretur. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se. [132] satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire. seruntur et vere in calidis atque umidis.  

36. [133] Lupino usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensu<m> * * * terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri non vult. [134] et unum hoc seritur non arato. qu<a>erit maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet, nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre: [135] protinus seritur ex ar<ea> ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit. [136] maceratum calida aqua homini quoque in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.  

37. [137] Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non s<a>ritur, non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense Ianuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima. [138] siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa. ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.  

38. [139] Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum divom Augustum curatum epistulis ipsius memoria exstet. sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati. Martio mense satum noxium esse bobus aiunt, item autumno gravedinosum, innoxium autem fieri primo vere satum.  

39. [140] Et silicia, hoc est fenum Graecum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat.  

40. [141] Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum e<t> tantum ad arcendam famem, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.  

41. [142] Farrago ex recrementis farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.  

42. [143] Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo sistebant alvom bubus. id erat e pabuli segete viride desectum, antequam ge<ner>aret. Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios X, viciae II, tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos, melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta. hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum. Varro appellatum a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως dicunt.  

43. [144] Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in primis dicenda tanta dos e<s>t cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliisque, geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur. unum de ea et cytiso volumen Amphiloc<h>us con<po>su<it>. [145] solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito. poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. [146] opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi – id praestant in iugera modi III – e<t> cavend<u>m ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. [147] in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sar<i>ri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum i<n> aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant. [148] dari non ad satietatem debet, ne <d>eplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo <in> pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.  

44. [149] Primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum Germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. [150] eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.

[151] Venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. [152] gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. [153] nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim. [154] caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum onerata<e> fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.

[155] Est herba, quae cicer enecat et ervum circumligando se; vocatur oroba<n>che. tritico simili modo aera, hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata, quam Graeci a similitudine pelecinum vocant; et hae conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in macro, cum udam quidam ventus adflavit. [156] aerae granum minimum est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores, cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo, bestiola aranei generis, si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.  

45. [157] Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant. Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit. [158] quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere putant; ter quidem sar<i>tam modium fractae e modio solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse vermiculis obnoxia, nec si interlunio serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. [159] quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum, in tegulis nascens, <e>t ab aliis aesum, Latine vero sedum aut digitillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae vincant. [160] pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis diluto et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant. [161] rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica iniuriam sentiunt. retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. [162] sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus ve<l> cum centesimo. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa herbas gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.  

46. [163] Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, <rapa>, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum; [164] in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur; lentem in ru<d>ecto et rubricoso, qui non sit herbidus; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possi<s> et cuius crassitudo sit restibilis.

[165] Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco, ut cytisus et cicere except<o> legumin<a> quae velluntur e terra, non subsecantur – unde et legumina appellata, quia ita leguntur –, in pingui autem quae cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur – minus enim alimenti radix poscit –, l<a>e<t>ior terra densiorque tritico. [166] in loco umi<d>i<ore> far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum patiuntur.

E<x> frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim, accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nata produntur frumenta.  

47. [167] Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio a<c> nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra resid<i>t. [168] si XII cubita non excessit, fames certa est, nec minus si XVI exsuperavit. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum, [169] nunc quoque non multo graviore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. hoc fit Novembri mense incipiente, postea pauci runcant – botanismon vocant –, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur autem messis mense Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur. [170] excellentius Thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur. Syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum illud: «quid quae<que> regio patiatur.»  

48. [171] Vomerum plura genera: culter vocatur inflex<us> praedensam, priusquam proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterum genus est volgare rostrati vectis. tertium in solo facili, nec toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. [172] latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio scindens solum et acie laterum radices herbarum secan<s>. non pridem inventum in Raetia Galliae duas addere tali rotulas, quod genus vocant plaumorati. cuspis effigiem palae habet. [173] serunt ita non nisi culta t<er>ra et fere nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.  

49. [174] In arando magnopere servandum est Catonis oraculum: «quid est bene agrum colere? bene arare. quid secundum? <arare>. quid tertium? stercorare. sulco vario ne ares. tempestive ares.» tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra. [175] ubi siccae et graves aestat<e>s, terra cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et autumni aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi mediis caloribus. altum et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue valde et aridum paulo ante sationem.

[176] Sunt et h<u>ic suae leges: lutosam terram ne tangito. vi omni arato. prius quam ares proscindito. hoc utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt. – quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. hoc in novali aeque necessarium est. [177] novale est quod alternis annis seritur. – araturos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent – sic minime colla contundunt –; si inter arbores vitesque aretur, fiscellis capistrari, ne germinum tenera praecerpant; securiculam in stiva pendere, qua intercidantur radices – hoc melius quam convelli aratro bovesque luctari –; in arando versum peragi nec strigare in actu spiritus. [178] iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. omne arvum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo <in> inferiora rostrante vomere, tantumque est labori<s> homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant. [179] arator nisi incurvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum. ibi u<t>ique caveatur, ubi inventum est. purget vomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male aratur arvom, quod satis frugibus occandum est. id demum recte subactum erit, ubi non intelleg<e>tur, utro vomer ierit. in usu est et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.

[180] Aratione per traversum iterata occatio sequitur, ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iterat<ur> haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta vel tabula aratro adnexa – quod vocant lirare – operiente semina; <ni> operiantur, quae primum appellata, deliratio est. [181] quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles, bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

[182] Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tunc dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum iam s<e> ad bina ternave emiserit folia. [183] nec recens subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme praegelida captae segetes essent, reseverunt etiam campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt.

Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.  

50. [184] Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus vernis novosque soles admittit. qui sariet, caveat ne frumenti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius. [185] runcatio, cum seges in articul<um> e<x>i<it>, evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far desiderat. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur, non iteratur, non runcatur. silicia et <ph>asioli occantur tantum. [186] sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat – cratis et hoc genus dentatae stilis ferreis –, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec super<v>a<c>ua fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in ar<v>a redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno t<an>tum rore nutriens. [187] Vergilius alternis cessare arva suadet – si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est –; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faci<a>nt laetiorem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si parum proven<e>re, <ut priore> diximus volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.  

51. [188] Civitas Africae in mediis harenis petentibus Syrtis Leptimque Magna<m> vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praeg<r>andi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. [189] quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant luxuria singuli <f>ructus. nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines. [190] aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.  

52. [191] Si fuerit illa terra, quam appellavimus teneram, poterit sublato hordeo seri milium, eo condito rapae, his sublatis hordeum rursus vel triticum, sicut in Campania, satisque talis terra aratur, cum s<a>ritur. alius ordo ut, ubi adoreum fuerit, cesset quattuor mensibus hibernis et vernam fabam recipiat. ante hiemalem ne ce<s><s>et. nimis pinguis alternari potest ita, ut frumento sublato legumen tertio seratur. gracilior et in annum tertium cesset. frumentum seri quidam vetant nisi in ea, quae proximo anno quieverit.  

53. [192] Maximam huius loci partem stercorationis optinet ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum <n>emin<i> inconpe<rt>um est, nisi stercorato seri non oportere, quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum, rapa, napus nisi in stercorato ne serit<o>r. non stercorato frumentum potius quam hordeum seritor. item in novalibus, tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicumque quam recentissime stercorato solo. [193] autumno aliquid saturus Septembri mense fimum in agr<o acer>vet, post imbrem utique. si verno erit saturus, per hiemem fimum disponat. iustum est vehes XVIII iugero tribui, dispergere <c>avet<o>, priusquam ares. at iacto semine, si haec omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam saria<s>, <ut> <fimi ex aviariis seminis vice spargas> ante pulverem. [194] quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum <m>e<n>s<e> singulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non stercor<e>tur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.  

54. [195] Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; et<e>nim omnium definita generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius dis<c>ernitur. quae spica intervalla<ta> semina habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius, cui plus intus albi est. [196] certum terras alias plus seminis recipere, alias minus, religiosumque inde <e>t primum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire creditur et c<o>messe semen. sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviae sequantur nec diu iacens atque non concipiens evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur. [197] artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. <f>it quoque quorundam occulta ratione, quod <s>ors genialis atque <f>ecu<n>da est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus <in serotina> nihilque in contrarium, <ut> praecepere quidam falsa diligentia.  

55. [198] Serere in iugera temperato solo iustum est tritici aut siliginis modios V, farris aut seminis, quod frumenti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta amplius quam tritici, viciae VII, ciceris et cicerculae et pisi III, lupini X, lentis III – sed hanc cum fimo arido seri volunt –, ervi VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili minus. [199] est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et sicca et laeta IIII. macie enim solum, nisi rarum culmum habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex uno semine fruticem numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine <e>mittunt. [200] ergo inter quattuor et sex modios, pro natura soli quinta minus seri plusve praecipiunt; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: «Segetem ne defru<d>es.» adiecit his Attius in Praxidic<a>, ut sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, aquario, Zoroastr<e>s sole scorpionis duodecim partes transgresso, cum luna esset in tauro.  

56. [201] Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte ration<i> siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui princeps hominum de agricultura praecepit, unum tempus serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. [202] inter diligentissimos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc Graeci ita definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies. [203] sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum – sequi imbres a septimo fere die –; aliqui in frigidis ab aequinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient. [204] inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum aequinoctium. [205] quidam omissa caelesti subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant, usque in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est, illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. [206] et confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Vergilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, inmensa, misceri posse caelestem divinitatem inperitiae rusticae, sed temp<t>anda <i>am grandi vitae emolumento. prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci non possint.  

57. [207] Primum omnium dierum ipsorum anni solisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV adiciente a<n>no intercalario diei noctisque quadrantes. ita fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis diebus tempestatum significatu, quod προχειμάζειν Graeci vocant, nunc postveniente, quod ἐπιχειμάζειν, et plerumque alias <cel>erius, alias tardius caeli effectu ad terram deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audimus. [208] praeterea cum omnia haec statis sideribus caeloque adfixis constent, interveniunt motus stellarum, grandinum, imbrium, et ipsi non levi effectu, ut docuimus, turbantque conceptae spei ordinem. idque, <ne> nobis tantum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites praeposter<i> aut praeproper<i> rigores necant, hibernas aestus. [209] ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem ediscendam praecipit, admonens observandum frigidae Saturni stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium arbitrentur ob infirmitatem animalis papilion<e>s. <se>d eo ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, proventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque volucres a. d. VI. kal. Febr. spem veris adtulisse mox saevissima hieme conflictatas. [210] res anceps primum omnium a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaerendam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubique valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo. [211] tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. his addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis cursum redigens <s>i<n>gulo<s> Sosigene perito scientiae eius adhibito; et ea ipsa ratio postea conpert<o> errore correcta est ita, <ut> duodecim annis continuis non intercalaretur, quia coeperat <ad> sidera annus morari, qui prius antecedebat. [212] et Sosigenes ipse trinis commentationibus – quamquam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare ipse semet corrigendo – <et> auctores prodidere ea, quos praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi excusaverint tractus. [213] eorum, qui in eadem regione dissedere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum matutinum vergiliarum Hesiodus – nam huius quoque nomine exstat astrologia – tradidit fieri, cum aequinoctium autumni conficeretur, Thales XXV die ab aequinoctio, Anaximander XXXI, Euctemon <XLIIII, Eudoxus> XLVIII. [214] nos sequimur observationem Caesaris maxime; haec erit Italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita, quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes sumus, non auctoribus positis – id enim verbosum est –, sed regionibus. legentes tantum meminerint brevitatis gratia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycladas insulas; [215] cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Locridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hellespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem; cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus, Achaiam et ad vesperam iacentes terras. [216] Chaldaei Assyriam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias, Gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in iis, qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ratione dinoscentur in illis quoque terris digestione circulorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio caeli non gentium modo, verum urbium quoque singularum intellegitur. [217] ergo ex iis terris, quas nominavimus, sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates ipsas <c>ar<din>es suos habere quadrinis annis, et easdem non magna differentia reverti ratione solis, octonis vero augeri easdem, centesima revolvente se luna.  

58. [218] Omnis autem ratio observata est tribus modis, exortu siderum occasuque et ipsorum temporum cardinibus. exortus occasusque binis modis intelleguntur. aut enim adventu solis occultantur stellae et conspici desinunt aut eiusdem abscessu proferunt se, <ut> emersum hoc melius quam exortum consuetudo dixisset et illud occultationem potius quam occasum. [219] <a>l<i>o modo, quo die incipiunt apparere vel desinunt oriente sole aut occidente, matutini vespertinive cognominati, prout alteruter eorum mane vel crepusculo contingit. dodrantes horarum, cum minimum, intervalla ea desiderant ante solis ortum vel post occasum, ut aspici possint. praeterea bis quaedam exoriuntur et occidunt, omnisque sermo de iis est stellis, quas adhaerere caelo diximus.  

59. [220] Cardines temporum quadripertita anni distinctione constant per incrementa lucis. augetur haec a bruma et aequatur noctibus verno aequinoctio diebus XC horis tribus, dein superat noctes ad solstitium diebus XCIIII horis XII; * * * usque ad aequinoctium autumni, et tum aequata die<i> procedit <nox> ex eo ad brumam diebus LXXXVIII horis tribus – [221] horae nunc in omni accessione aequinoctiales, non cuiuscumque diei, significantur –, omnesque eae differentiae fiunt in octavis partibus signorum, bruma capricorni a. d. VIII kal. Ian. fere, aequinoctium vernum arietis, solstitium cancri, alterumque aequinoctium librae, qui et ipsi dies raro non aliquos tempestatum significatus habent. [222] rursus hi cardines singulis etiamnum articulis temporum dividuntur, per media omnes dierum spatia, quoniam inter solstitium et aequinoctium autumni fidiculae occasus autumnum inchoat die XLVI, ab aequinoctio eo ad brumam vergiliarum matutinus occasus hiemem die XLIII<I>, inter brumam et aequinoctium die XLV flatus favoni vernum tempus, ab aequinoctio verno initium aestatis die XLVIII vergiliarum exortus matutinus. [223] nos incipiemus a sementibus frumenti, hoc est vergiliarum occasu matutino. nec deinde parvorum siderum mentione concidenda ratio est et difficultas rerum augenda, cum sidus vehemens Orionis isdem diebus longo decedat spatio.  

60. [224] Sementibus tempora plerique praesumunt et ab XI die autumnalis aequinoctii fruges serunt, <n>ove<m> a coronae exortu continuis diebus certo prope imbrium promisso, Xenophon non antequam deus signum dederit. hoc Cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit vera ratio non prius serendi quam folia coeperint decidere. [225] hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. III idus Novembris, ut diximus, servantque id sidus etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum. ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura insidiandi, negotiator<e>s avari. ita nubilo occasu pluviosam hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; sereno asperam, et reliquarum vestium accendunt. [226] sed ille indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos vepres humumque suam aspiciens: cum folia viderit decidua. sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi maturius. ita enim sentitur, ut caeli locique adficit natura, idque in hac ratione praecellit, quod eadem et in mundo publica est et unicuique loco peculiaris. [227] miretur hoc qui non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis florere. adeo nihil occultum esse natura voluit. et serendi igitur hoc dedit signum. haec est vera interpretatio argumenta naturae secum adferens, quippe sic terram peti suadet promittitque quandam stercoris vicem et contra rigores terram satusque operiri a se nuntiat ac monet festinare.  

61. [228] Varro in fabae utique satu hanc observationem custodiri praecepit. alii plena luna serendam, lentim vero a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem lunae diebus. ita demum sine limacibus fore. quidam pabuli causa sic iubent seri, seminis autem vere.

Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae providentia, in qua Ciceronis sententiam ipsius verbis subsignabimus:

 

«Iam vero semper viridis semperque gravata

Lentiscus triplici solita est grandescere fetu

Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.»

 

[229] Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo. Cato de papavere ita tradit: «Virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi eas combusseris, ibi papaver serito.» silvestre in miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente.  

62. [230] Verum ut pariter omnis culturae quoddam breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores stercorare, adcumulare item vineas – sufficit in iugerum opera – et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire, aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere. [231] a kal. Novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma conficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota, hieme pauciora, non tamen infra novena. Democritus talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae dies et circa eum terni; item solstitio aestatem. circa brumam plerisque bis septe<ni> halcyonum fetura<e> ventorum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debebunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempestatum vadimonia.  

63. [232] Per brumam vitem ne colito. vina tum defaecari vel etiam diffundi Hyginus suadet a confecta e<a> septimo die, utique si septima luna conpetat; cerasa circa brumam seri. bubus glandem tum adspergi convenit in iuga singula modios. largior valetudinem infestat, et quocumque tempore detur, si minus XXX diebus continuis data sit, narrant verna scabie poenitere. materiae caedendae tempus hoc dedimus. [233] reliqua opera nocturna maxime vigilia constent, cum sint noctes tanto ampliores, qualos, crates, fiscinas texere, faces incidere, ridicas praeparare interdiu XXX, palos LX et in lucubratione vespertina ridicas V, palos X, totidem antelucan<a>.  

64. [234] A bruma in favonium Caesari nobilia sidera significant, III kal. Ian. matutino canis occidens, quo die Atticae et finitimis regionibus aquila vesperi occidere traditur. pridie nonas Ian. Caesari delphinus matutino exoritur et postero die fidicula, quo Aegypto sagitta vesperi occidit. [235] item ad VI idus Ian. eiusdem delphini vespertino occasu continui dies hiemant Italiae, et cum sol in aquarium sentiatur transire, quod fere XVI kal. Feb. evenit. VIII kal. stella regia appellata Tuberoni in pectore leonis occidit matutina, et pridie nonas Feb. fidicula vespera. [236] huius temporis novissimis diebus, ubicumque patietur caeli ratio, terram ad rosaria et vineae satum vertere bipalio oportet – iugero operae LXX sufficiunt –, fossas purgare aut novas facere, antelucanis ferramenta acuere, manubria aptare, dolia quassa sarcire, ovium tegimenta <co>ncinnare ipsarumque lanas scabendo purgare.  

65. [237] A favonio in aequinoctium vernum Caesari significat, XIIII kal. Mart. triduum varie, et VIII kal. hirundinis visu et postero die arcturi exortu vespertino, item III non. Mart. – Caesar cancri exortu id fieri observavit, maior pars auctorum vindemitoris emersu – VIII idus aquilonii piscis exortu et postero die Orionis. in Attica miluum apparere servatur. Caesar et idus Mart. ferales sibi notavit scorpionis occasu, XV kal. vero April. Italiae miluum ostendi, XII kal. equum occidere matutino.

[238] Hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. neque enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum est; hoc illo mense signum d<i>es habet observatione minime fallaci aut dubia, si quis adtendat. [239] unde autem spiret is ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die, quisquis ille fuerit, quo flare coeperit – non utique VI id. Feb., sed sive ante, quando praevernat, sive postea, quando hiemat post diem <h>unc –, innumera rusticos cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri nequeunt. [240] trimestria serantur, vites putentur qua diximus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, vineae pastinentur, semina<ria> digerantur, instaurentur alia, harundines, salices, genistae serantur caedanturque, serantur vero ulmi, populi, platani, uti dictum est. [241] tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum, tunc quoque levi sarculo purgare verius quam fodere, florentem utique XV primis diebus non attingere. hordeum nisi sicco ne sarito. putationem aequinoctio peractam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alligant in arbusto singulae operae arbores XV. [242] eodem hoc tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim proximis voluminibus dicetur, eodem et topiarii. tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscinditur Vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occup<e>nt herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque sucum venturis seminibus auferant. talia autumno melius arari certum est.

[243] Cato verna opera sic definit: «scrobes fieri, seminaria * * * propagari, in locis crassis et umidis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata stercorari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu favoni defendi <e>t purgari, herbas malas radicitus erui, ficos interpu<t>ari, seminaria fieri et vetera sarciri: haec antequam vinea<m> fo<d>ere incipia<s>.» idemque: «piro florente arare incipit<o> macra harenosaque. postea uti quaeque gravissima et aquosissima, ita postremo arato.» [244] ergo haec aratio has habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent primoque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas praebent. [245] ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tempus. quaedam vero et suas habent notas, sicuti ficus. cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, tunc maxime serendas ficus.  

66. [246] Aequinoctium vernum a. d. VIII kal. April. peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gladius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significatur imber librae occasu. [247] XIIII kal. Mai. Aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum. XVI Atticae, XV Caesari continuo quatriduo significat, Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. urbis Romae natalis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis [eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci, propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere suculas. [248] Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Aegypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis vesperi occultatur, fidicula mane oritur. V kal. Assyriae Orion totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Caesari suculae matutino exoriuntur et VIII id. capella pluvialis, Aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.

[249] In hoc temporis intervallo XV diebus primis agricolae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporariae, quam cuculum vocant. dedecus enim habetur obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo vere, laudantur, auspicio tamen detestabiles videntur. adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis.  

[250] Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae – ita appellant rustici stellantes volatus, Graeci vero lampyridas – incredibili benignitate naturae. 67. [251] iam vergilias in caelo notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres fecit alias veluti vociferans: 'cur caelum intuearis, agricola? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. [252] videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu <o>btegatur, secumque lucem habeat et nocte? dedi tibi herbas horarum indices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra <a>voces, heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere? [253] habes ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus proveniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.

[254] Ergo opera: taleas olivarum ponere ipsasque oleas interradere, rigare prata aequinoctii diebus primis, cum herba creverit in festucam, arcere aquas, vineam pampinare – et huic lex sua: cum pampini IIII digitos longitudine expleverint; pampinat una opera iugerum –, segetes iterare. s<a>ritur diebus XX. ab aequinoctio sartura nocere et vineae et segeti existimatur. et oves lavandi hoc idem tempus est.

[255] A vergiliarum exortu significant Caesari postridie arcturi occasus matutinus, III id. Mai. fidiculae exortus, XII kal. Iun. capella vesperi occidens et in Attica canis. XI kal. Caesari Orionis gladius occidere incipit, IIII non. Iun. Caesari et Assyriae aquila vesperi oritur, VII id. arcturus matutino occidit Italiae, IIII delphinus vesperi exoritur. [256] XVII kal. Iul. gladius Orionis exoritur, quod in Aegypto post quatriduum. XI kal. eiusdem Orionis gladius Caesari occidere incipit. VIII kal. vero Iul. longissimus dies totius anni et nox brevissima solstitium conficiunt.

[257] In hoc temporis intervallo vineae pampinantur, curatur ut vinea vetus semel fossa sit, bis novella. oves tondentur, lupinum stercorandi causa vertitur, terra proscinditur, vicia in pabulum secatur, faba metitur, dein cuditur.

[258] Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae herbae, arare, dein <c>ratire, sarire, florem ex fenilibus atque e praesepibus feno d<e>lapsum spargere, priusquam cratiantur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisecia, ne herbae vellantur obtrituque hebetentur. [259] senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque in<a>rata tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint sicilir<i>, hoc est quae fenise<c>es praeterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. invisa et equis<a>eti est, a similitudine equinae saetae. [260] secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. Cato: «fenum,» inquit, «ne sero seces: prius quam semen maturum sit.» quidam pridie rigant. ubi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes Italiae post messem secant.

[261] Fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. Italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set aquaria<e> protinus virent. falcium ipsarum duo genera: Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, Galliarum latifundia maioribus * * * conpendia, quippe medias caedunt herbas brevioresque praetereunt. Italus fenisex dextra una manu secat. [262] iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos MCC quaterna pondo. sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est. [263] rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod vocant cordum. Interamnae in Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. armentorum id<eo> cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo maxime quadrigarum quaestu.  

68. [264] Solstitium peragi in octava parte cancri et VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [creverunt sex mensibus], sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram. [265] ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis. [266] vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus nuptae. adhuc parum est. «ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua spectavere pridie. [267] salice omnia alligas, humil<l>i<m>a arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris? non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.»

[268] Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae, Aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi, hoc est minorem canem, ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus.

[269] IIII non. Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. [270] hoc fit post solstitium XXIII die. sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam d<i>scriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. XIII kal. Aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar X kal. sentire Italiam existimavit. [271] aquila Atticae matutino occidit, III kal. regia in pectore leonis stella matutino Caesari emergit. VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit VI id. easdem.

[272] In hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustae. non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. [273] ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium, praevisa olei caritate futur<a> ex vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qu<i> paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, [274] atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse mercedem anxiae et avid<a>e dominorum poenitentiae, contentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue.

[275] Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave luna, hoc est praevalente. utroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, caelo regerens. differentia utriusque habitus magna, sed manifesta. [276] namque interlunio aestate calidissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus. [277] aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat.  

69. [278] Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo, Orione, haedis. [279] alia sunt illa, quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica haec et magnae differentiae a prioribus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus.

[280] Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexa<e>. est praeterea in caelo qui vocatur lacteus circulus, [281] etiam visu facilis [huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum observatione, aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula. [282] ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem illum lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. [283] modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est.

[284] Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. [285] Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tunc fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem X obtinente, sicut tunc ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadriduum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit. [286] itaque iidem Floralia IIII kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro determinat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae florebunt, laedi necesse erit. [287] Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. VI id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordida<s> velim – exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens –, et multo minus plenilunium incidere. [288] IIII non. Iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiae, item XIII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in X kal. easdem. [289] extra has causas sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hunc diem festum tempestatibus l<e>niendis institutum. nunc fidiculam occidere a. d. VI id. Aug. servatur.

[290] Intra haec constat caelestis sterilitas, neque negaverim posse ea permutari <a>lgentium locorum <et> aestuantium natura. set a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium. [291] et in hoc mira<r>i benignitatem naturae succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege divisum: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem valere; [292] praeterea tam facile intellegi, ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunae statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio.  70. [293] sarmenta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulae nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus n<e> noceat; [294] alii siluri carnem leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.  

71. [295] Opera rustica huius intervalli: terram iterare, arbores circumfodere aut, ubi aestuosa regio poscat, adcumulare – germinantia nisi in solo luxurioso fodienda non sunt –, seminaria purgar<e> sarculo, messem hordeaciam facere, aream messi praeparare, Catonis sententia amurca temperatam, creta Vergili operosius. maiore ex parte aequant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinunt. id satis ad pulveris remedium videtur.  

72. [296] Messis ipsius ratio varia. Galliarum latifundis valli praegrandes, dentibus in margine in<s>e<r>tis, duabus rotis per segetem inpelluntur, iumento in contrarium iuncto; ita dereptae in vallum cadunt spicae. stipulae alibi media<e> falce praeciduntur, atque inter duas mergites spica destringitur. alibi ab radice c<a>eduntur, alibi cum radice velluntur, quique id faciunt, proscindi ab se obiter agrum interpretantur, cum extrahant sucum. [297] differentia haec: ubi stipula domos contegunt, quam longissimam servant; ubi feni inopia, e stramento paleam quaerunt. panici culmo non tegunt, milii culmum fere inurunt, hordei stipulam bubus gratissimam servant. panicum et milium singillatim pectine manuali legunt Galliae.

[298] Messis ipsa alibi tribulis in area, alibi equarum gressibus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc speciosius ac robustius. lex aptissima: «antequam granum indurescat et cum iam traxerit colorem;» oraculum vero: «biduo celerius messem facere potius quam biduo serius.» siliginis et tritici ea<de>m ratio in area horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur. [299] palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea, quo tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum inaruit, baculo frangunt substrat<uri> animalibus. si palea defecit, et culmus teritur. [300] ratio haec: maturius desectus, muria dura sparsus, dein siccatus in manipulos convolvitur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus diversos magnitudo facit messium et caritas operarum.  

73. [301] Conexa est ratio frumenti servandi. horrea operose tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestivo aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur indicavimus. [302] alibi contra suspendunt granaria lignea columnis et perflari undique malunt, atque etiam <a> fundo. alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitrantur et, si tegulis subiaceat, confervescere. multi ventilare quoque vetant; curculionem enim non descendere infra quattuor digitos, nec amplius periclitari. [303] Columella et favonium ventum confecto frumento praedicit, quod miror equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana in limine horrei pede e longioribus suspensa invehere iubeant. nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur. nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut calidum conditum, vitia innasci necesse est.

[304] Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis. in tritico maxime nascuntur animalia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso vestitur. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc effervescit. [305] quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chalcidica aut Carica creta aut etiam absinthio. est et Olynthi ac <C>erinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat. [306] nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac Threcia et Hispania, Africa, e<t> ante omnia ut sicco solo fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus penetret, certum est nihil maleficum nasci. [307] Varro auctor est, sic conditum triticum durare annis L, milium vero C, fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo tempore servari. idem fabam a Pyrr<h>i regis aetate in quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei Magni bellum durasse annis circiter <C>CXX. [308] ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, alii <qui> in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt.  

74. [309] Sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera, Aegypto et Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriae V kal. et sagitta occidit et etesiae desinunt. [310] vindemitor Aegypto nonis exoritur, Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane. V id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique per dies quinque. [311] ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. hoc idem Caesari XIIII kal., XIII Assyriae significant, et XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque aequinocti sidus VIII kal. Oct. [312] dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos. VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Caesari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. [313] VIII id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et <V>I id. vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. suculae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arcturus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere incipit. dein III id. vergiliae occidunt.

[314] In his temporum intervallis opera rustica: rapa, napos serere quibus diximus diebus. vulgus agreste rapa post ciconiae discessum male seri putat, nos omnino post Vulcanalia, et praecocia cum panico, a fidiculae autem occasu viciam, passiolos, pabulum. hoc silente luna seri iubent. et frondis praeparandae tempus hoc est. unus frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die iustum habet. si decrescente luna praeparetur, non putrescit. aridam colligi non oportet.

[315] Vindemiam antiqui numquam existimavere maturam ante aequinoctium; iam passim rapi cerno. quamobrem et huius tempora notis argumentisque signentur. leges ita se habent: uvam caldam ne legito, hoc est nimia siccitate ac nisi imber intervenerit. uvam rorulentam ne legito, hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole discutiatur. [316] vindemiare incipito, cum ad palmitem pampinus procumbere coep<er>it aut cum exempto acino ex densitate intervallum non conpleri apparuerit ac iam non augeri acinos. plurimum <r>efert, si contingat crescente luna vindemiare. [317] pressura una culleos XX implere debet. hic est pes iustus. ad totidem culleos et lacus XX iugeribus unum sufficit torculum. premunt aliqui singulis, utilius binis, licet magna sit vastitas singulis. longitudo in his refert, non crassitudo. spa<t>iosa melius premunt. antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. intra C annos inventa Graecanica, mali rugis per coclea<m> ambulantibus, ab aliis adfixa arboris stella, aliis arcas lapidum adtollente secum arbore, quod maxime probatur. intra XXII hos annos inventum parvis prelis et minore torculario aedificio, breviore malo in media derecto, tympana inposita vinaceis superne toto pondere urguere et super prela construere congeriem. [318] hoc et poma colligendi tempus, observato cum aliquod maturitate, non tempestate, deciderit; hoc et faeces exprimendi, hoc et defrutum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena, ceteris diebus aut ante exortum lunae aut post occasum, nec de novella vite aut palustri, nec nisi e matura uva. si ligno contingatur vas, adustum et fumosum fieri putant. [319] iustum vindemiae tempus ab aequinoctio ad vergiliarum occasum dies XLIIII. ab eo die oraculum occurrit frigidum picari pro nihilo ducentium. sed iam et kal. Ian. defectu vasorum vindemiantes vidi piscinisque musta condi aut vina effundi priora, ut dubia reciperentur. [320] hoc non tam saepe proventu nimio evenit quam segnitia aut avari<t>ia insidiantium caritati. civilis, aequi patrisfamilias modus est annona cuiusque anni uti. id peraeque etiam lucrosissimum. reliqua d<e> vinis adfatim dicta sunt, item vindemia facta olivam esse rapiendam et quae ad oleum pertinent quaeque a vergiliarum occasu agi debent.  

75. [321] His quae sunt necessaria adicientur de luna ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque movet parte.

Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt. [322] stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato. verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terram sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis diximus. [323] neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit. [324] supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horae noctis unius de<x>tante si<ci>lico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras noct<e> erit eademque sub terris toto die. [325] XVI ad primae horae nocturnae dextantem si<ci>licum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adici<e>t usque ad interlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris ag<e>t, tantundem novissimis ex die adiciet supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros, alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.  

76. [326] Observato solis ortu quocumque die libeat stantibus hora diei sexta sic, ut ortum eum a sinistro umero habeant, contra mediam faciem meridies et a vertice septentrio erit. qui ita limes per agrum curr<e>t, cardo appellabitur. circumagi deinde melius est, ut umbram suam quisque cernat; alioquin post hominem erit. [327] ergo permutatis lateribus, ut ortus illius diei ab dextro umero fiat, occasus a sinistro, tunc erit hora sexta, cum minima umbra contra medium fiet hominem. per huius mediam longitudinem duci sarculo sulcum vel c<ult>r<o> liniam verbi gratia pedum XX conveniat mediamque mensuram, hoc est in decimo pede, circumscribi circulo parvo, qui vocetur umbilicus. [328] quae pars fuerit a vertice umbrae, haec erit venti septentrionis. illo tibi, putator, arborum plagae ne spectent, neve arbusta vineaeve nisi in Africa, Cyrenis, Aegypto. illinc flante ne arato, quaeque alia praecipi<e>mus. quae pars liniae fuerit a pedibus umbrae meridiem spectans, haec ventum austrum dabit, quem a Graecis notum diximus vocari. [329] illinc flatu veniente materiam vinumque, agricola, ne tractes. umidus aut aestuosus Italiae est, Africae quidem incendia cum serenitate adfert. in hunc Italiae palmites spectent, sed non plagae arborum vitiumve. hic oleae timeatur vergiliarum quadriduo, hunc caveat insitor calamis gemmisque inoculator. [330] de ipsa regionis eius hora praemonuisse conveniat. frondem medio die, arborator, ne caedito. cum meridiem adesse senties, pastor, [aestate] contrahente se umbra, pecudes a sole in opaca cogito. cum aestate pasces, in occidentem spectent ante meridiem, post meridiem in orientem; aliter noxium, sicut hieme et vere in rorulentum educere: [nec contra septentrionem paveris supra dictum] clud<u>ntur ita lippiuntque ab adflatu et alvo cita pereunt. qui feminas concipi voles, in hunc ventum spectantes iniri cogito.  

77. [331] Diximus ut in media linia designaretur umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac laevam descendant. [332] omnes per eundem currant umbilicum, omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si saepius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque inperitorum es<se>, [333] meridiem excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam putet liniam.

Ita caeli exacta parte quod fuerit lin<i>ae caput septentrioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum, hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Graecis dictum. [334] in hunc ponito arbores vitesque. sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. praestringit <a>nim<am> atque praegelat hic radicibus arborum, quas positurus adferes. praed<o>ctus esto: alia robustis prosunt, alia infantibus. – [335] (Nec sum oblitus in hac parte ventum Graecis poni, quem ca<e>cian vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qu<i> id ipsum fecit, rationem convexitatis mundi reddit, qua contrarius aquilo Africo flat). – nec tamen eum toto anno in praedictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mutatque nomen – etesias vocatur –; ergo cum frigidum senties, caveto, ad qu<a>ecumque aquilo praedic<e>tur: tanto perniciosior septentrio<ne> est. [336] in hunc Asiae, Graeciae, Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba vocant. in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito.

[337] Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus et decumanam vocavimus, exortum habebit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphelioten dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque spectent. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit. [338] quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, e<u>rum Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque. in hunc apiaria et vineae Italiae Galliarumque spectare debent. ex adverso volturni flabit corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant. [339] hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem, at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit. aquilonem praenuntiat terra siccescens repente, austrum umescens rore occulto.  

78. [340] Etenim praedicta ventorum ratione, ne saepius eadem dicantur, transire convenit ad reliqua tempestatum praesagia, quoniam et hoc placuisse Vergilio magno opere video, siquidem in ipsa messe saepe concurrere proelia ventorum damnosa imperitis refert. [341] tradunt eundem Democritum metente fratre eius Damaso ardentissimo aestu orasse, ut reliquae segeti parceret raperetque desecta sub tectum, paucis mox horis s<a>evo imbre vaticinatione adprobata. quin immo et harundinem non nisi inpendente pluvia seri iubent et fruges insecuturo imbre. quamobrem et haec breviter atting<e>mus, scrutati maxime pertinentia, primumque a sole capiemus praesagia.

[342] Purus oriens atque non fervens serenum diem nuntiat, at hibernam pallidus grandinem. si et occidit pridie serenus [et oritur], tanto certior fides serenitatis. concavus oriens pluvias praedicit; idem ventos, cum ante exorientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae rubentibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orientis radii videntur coire, pluvias. [343] si circa occidentem rubesc<e>nt nubes, serenitatem et futuri diei spondent. si in exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilonem, pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernentur radii, imbrem. si in occasu eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt. [344] cum oriente radii non inlustres eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam portendent. si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt, serenitatem. si nubes solem circumcludent, quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempestas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior. [345] quod si in exortu aut in occasu fiet, ita ut rubescant nubes, maxima ostendetur tempestas. si non ambibunt, sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum portendent; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur orbe, ex qua parte is se ruperit, expectetur ventus. si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. [346] si in exortu longe radios per nubes porriget et medius erit inanis, pluviam significabit; si ante ortum radii se ostendent, aquam et ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noctis lenem tempestatem; si nebula, vehementiorem; si candente sole, ventum; si ater circulus fuerit, ex qua regione is ruperit se, ventum magnum.  

79. [347] Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur in XV. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu <sup>e<r>ius acuminatum septentrionale<m> atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque <e>recta noctem ventosam. si quartam orbis rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. [348] apud Varronem ita est: «Si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres. [349] si caligo orbis<ve> nub<iu>m incluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si XVI vehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet.» [350] sunt et ipsius lunae VIII articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est III, VII, XI, XV, XVIIII, XXIII, XXVII et interlunium.  

80. [351] Tertio loco stellarum observationem esse oportet. discurrere hae videntur interdum, ventique protinus sequuntur, in quorum parte ita praesagiere. caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, autumnum serenum ac densum minusque ventosum facient. [352] autumni serenitas ventosam hiemem facit. cum repente stellarum fulgor obscuratur <e>t id neque nubilo nec caligine, <p>luvia <aut> graves denuntiantur tempestates. si volitare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, ventos ex is partibus nuntiabunt [aut]. si c<o>r<u>s<c>abunt, certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos et undique. si stellarum errantium aliquam orbis incluserit, imbrem. [353] sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo sereno apparere desiit, atrox hiems sequitur. si <vero> alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant, a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus nubis circa sidera aliqua pluviam.  

81. [354] Cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. cum sereno caelo fulgetrae erunt et tonitrua, hiemabit, atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit; cum ab aquilone tantum, in posterum diem aquam portendet; cum a septentrione, ventum eum. cum ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit, ventum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana.  

82. [355] Nubes cum sereno in caelum ferentur, ex quacumque parte id fiet, venti expectentur. si eodem loco globabuntur adpropinquanteque sole discutientur et hoc ab aquilone fiet, ventos; si ab austro, imbres portendent. sole occidente si ex utraque parte eius caelum petent, tempestatem significabunt. vehementius atrae ab oriente in noctem aquam minantur, ab occidente in posterum diem. [356] si nubes ut vellera lanae spargentur multae ab oriente, aquam in triduum praesagient. cum in cacuminibus montium nubes consident, hiemabit. si cacumina pura fient, disserenabit. nube gravida candicante, quod vocant tempestatem albam, grando imminebit. caelo quamvis sereno nubecula quamvis parva flatum procellosum dabit.  

83. [357] Nebulae montibus descendentes aut caelo cadentes vel in vallibus sidentes serenitatem promittent.  

84. Ab his terreni ignes proxime significant. pallidi namque murmurantesque tempestatum nuntii sentiuntur, pluviae etiam, si in lucernis fungi, si flexuose volitet flamma. [358] ventum <nuntian>t lumina, cum ex sese flammas elidunt aut vix accenduntur; item cum in aëno pendente scintillae coacervantur, vel cum tollentibus ollas carbo adhaerescit, aut cum contectus ignis e s<e> favillam discutit scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit et cum carbo vehementer perlucet.  

85. [359] Est et aquarum significatio: mare si tranquillum in portu cursitabit murmurabitve intra se, ventum praedic<e>t; si id hieme, et imbrem; litora ripaeque si resonabunt tranquillo, asperam tempestatem, item maris ipsius tranquillo sonitus spumaeve dispersae aut aquae bullantes. pulmones marini in pelago plurium dierum hiemem portendunt. saepe et silentio intumescit inflatumque altius solito iam intra se esse ventos fatetur.  

86. [360] Et quidam et montium sonitus nemorumque mugitus praedicunt et sine aura, quae sentiatur, folia ludentia, lanugo populi aut spinae volitans aquisque plumae innatantes, atque etiam in campanis venturam tempestatem praecedens suus fragor. caeli quidem murmur non dubiam significationem habet.  

87. [361] Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem. lolligo volitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra solitum vocales et fulicae matutino clangore, [362] item mergi anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aquaticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gaviae maria aut stagna fugientes. grues silentio per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre garrula – at sereno tempestatem –, corvique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum <diem>; si vero carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem. [363] graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volucres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nid<o>s suos, et anseres continuo clangore intempestivi, ardea in mediis harenis tristis.  

88. [364] Nec mirum aquaticas aut in totum volucres praesagia aëris sentire: pecora exultantia et indecora lascivia ludentia easdem significationes habent, et boves caelum olfactantes seque lambentes contra pilum, turpesque porci alienos sibi manipulos faeni lacerantes, <et apes operantes> segniter ve<l> contra industriam suam absconditae, vel formicae concursantes aut ova progerentes, item vermes terreni erumpentes.

[365] Trifolium quoque inhorrescere et folia contra tempestatem subrigere certum est. nec non et in cibis mensisque nostris vasa, quibus esculentum additur, sudorem repositoriis relinquentia diras tempestates praenuntiant.