BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber VIII

Animalia terrestria

 

________________________________________________________________

 

 

 

1. [1] Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria.

Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. [2] auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes. [3] alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iac<i>entes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.  

2. [4] Romae iuncti primum subiere currum Pompei Magni Africano triumpho, quod prius India victa triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. [5] vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur.  3. [6] certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Mucianus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus Graecarum d<i>dicisse solitumque perscribere eius linguae verbis: «Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi,» itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.  

4. [7] Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae. [8] dentium candore intellegitur iuventa. circa hos beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.  

5. [9] Mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fer<e> cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque derigi. adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. [10] sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.

[11] Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Antiocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus fuisse; etenim novere ea. certe Cato, cum imperatorum nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus esset in Punica acie, Surum tradidit vocatum altero dente mutilato. [12] Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax, alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id phaleris argenteis, quo maxime gauden<t>, et reliquo omni primatu donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae praetulit. mirus namque pudor est, victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis. [13] initur autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis amoris vis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto corollas vendentem ac, ne quis vulgariter electam putet, mire gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica, [14] alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria. [15] idem namque tradit agnitum in senecta multos post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis totidem, in quos saevire instituerat, stipitibus adligatos obiecisse<t>, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuisse effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.  

6. [16] Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis bello et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII victoria L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. CXLII fuere aut, ut quidam, CX<X>, travecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus inposuerat. [17] Verrius eos pugnasse in circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii, quoniam neque ali placuisset neque donari regibus; L. Piso inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde <i>is factum sit auctores explicant qui non putant interfectos.  

7. [18] Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. proboscidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experimentis patuit. [19] Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M. Antonio A. Postumio cos. anno urbis <D>CLV, item post annos viginti Lucullorum aedilitate curuli adversus tauros. [20] Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVII<I>, Gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis venerat. [21] universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus consurgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur. [22] pugnavere et Caesari dictatori tertio consulatu eius viginti contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum.

[23] Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus validos, ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. equitatu circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in medium agmen recipiunt, ac<ie>, velut imperio aut ratione per vices subeunte.  

8. [24] Capti celerrime mitificantur hordei suco. capiuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui deprehensum solitarium abactumve a grege verberet ferum: quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit. Africa foveis capit, in quas deerrante aliquo protinus ceteri congerunt ramos, moles devolvunt, aggeres construunt omnique vi conantur extrahere. [25] ante domitandi gratia reges equitatu cogebant in vallem manu factam et longo tractu fallacem, cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum erat ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimo<s>. [26] Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo venatu aluntur, propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde totius agminis novissimum speculati extremas in clunes desiliunt. laeva adprehenditur cauda, pedes stipantur in sinistro femine: ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac praeacuta bipenni hoc crure tardato profugiens alterius poplitis nervos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. alii tutiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defigunt humi longius; hos praecipui viribus iuvenes continent, alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagittarum venabula infigunt, mox sanguinis vestigiis secuntur.  

9. [27] Elephantorum generis feminae multo pavidiores. domantur autem rabidi fame et verberibus, elephantis aliis admotis, qui tumultuantem catenis coerceant. et alias circa coitus maxime efferantur et stabula Indorum dentibus sternunt. quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria separant, quae haut alio modo quam armentorum habent. domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos. <i>idem minim<o> suis stridore terrentur vulneratique et territi retro semper cedunt, haut minore partium suarum pernicie. Indicum Africi pavent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.  

10. [28] Decem annis gestare in utero vulgus existimat, Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter magnitudinem corporis non poss<i>nt. <i>idem frigoris inpatientes; maximum hoc malum inflationemque et profluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio, a sudore autem facilius adhaerescere. [29] et terram edisse <i>is tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et lapides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hirudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto. haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit dolore. [30] durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit), sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. ergo cum extenti<s> recepere examina, artatis in rugas repente cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba, villo est. [31] dentibus ingens pretium et deorum simulacris lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magnitudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius tradidit auctore Gulusa regulo.  

11. [32] Elephantos fert Africa ultra S<y>rticas solitudines et in Mauretania, ferunt Aethiopes et Trogodytae, ut dictum est, sed maximos India bellantesque cum iis perpetua discordia dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu facili ambiant nexuque nodi praestringant. conmoritur ea dimicatio, victusque conruens conplexum elidit pondere.  

12. [33] Mira animalium pro se cuique sollertia <a>stutis<sim>a. ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus; itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cavent hoc dracones ob idque gressus primum alligant cauda: resolvunt illi nodos manu; at hi in ipsas nares caput condunt pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes. <i>idem obvii deprehensi in adversos erigunt se oculosque maxime petunt. ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur. [34] quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi paria conponentem?

Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissimum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. quam ob rem in amnes mersos insidiari bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam is tantum locus defendi non possit manu. dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant, itaque elephantos ab <i>is ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos opprimi conmorique.  

13. [35] Generat eos Aethiopia Indicis pares, vicenum cubitorum. id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Asachaei vocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur; narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter se cratium modo inplexos erectis capitibus velificantes ad meliora pabula Arabiae vehi fluctibus.  

14. [36] Megasthenes scribit in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant cervos taurosque, Metrodorus circa Rhyndacum amnem in Ponto, supervolantes ut quamvis alte perniciterque alites haustu raptas absorbeant. [37] nota est in Punicis bellis ad flumen Bagradam a Regulo imperatore ballistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitudinis; pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum duravere Romae in templo. faciunt his fidem in Italia appellatae bovae in tantam amplitudinem exeuntes, ut Divo Claudio principe occisae in Vaticano solidus in alvo spectatus s<i>t infans. aluntur primo bubuli lactis suc<tu>, unde nomen traxere.  

15. [38] Ceterorum animalium, quae modo convecta undique Italia<e> contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate u<r>os, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitudine.  16. [39] septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe, multis tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur. [40] tradunt in Paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddente<m> in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat.  

17. [41] Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. [42] leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre. [43] odore pardi coitum sentit in adultera leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse video.

[44] Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum <i>is, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes. [45] is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant.  

18. [46] Leonum duo genera, compactile et breve crispioribus iubis. hos pavidiores esse quam longo<s> simplicique villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus halitum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant. [47] vitam <i>is longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras vires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.  

19. [48] Leoni tantum ex feris clementia in supplices. prostratis parcit et, ubi saevit, in viros potius quam in feminas fremit, in infantes non nisi magna fame. credit I<u>ba pervenire intellectum ad eos precum; <in> captivam certe Gaetuliae reducem audivit multorum in silvis impetum <es>se mitigatum adloquio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex ingenio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum falsumne sit, non vita decreverit. [49] leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens blandienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. <i>idem satiati innoxii sunt. [50] generositas in periculis maxime deprehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentia<e> iratus. illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitudinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. [51] vulneratus observatione mira percussorem novit et in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. [52] cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est.  

20. [53] Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Scaevola P. F. in curuli aedilitate, centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. post eum Pompeius Magnus in circo DC, in iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC.  

21. [54] Capere eos ardui erat quondam operis, foveisque maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, <a> pastore Gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis, quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. [55] iugo subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento quodam tempor<um>, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cyt<h>eride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas.

[56] <S>un<t> vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit cruciatu. [57] pictura casum hunc testatur Syracusis. simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Libero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, n<on> tantum poena in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram multoque diutius miraculo quam metu cessatum est. [58] degressus tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.

[59] Aeque memorandum et de panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media via hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sapientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circumvolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis procul in foveam delapsis. [60] primum ergo miserationis fuit non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.  

22. [61] Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudin<i> fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror.  

23. [62] Panthera et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in candido breves macularum oculi. ferunt o<d>ore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corripiunt. sunt qui tradant in armo <i>is similem lunae esse maculam crescentem in orbem se<que> cavantem pari modo. [63] nunc varias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inveni.  

24. [64] Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. contra ho<c> tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL universas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus CCCCXX.  25. [65] idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero Claudius simul IIII.

[66] Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta – maribus enim subolis cura non est – , fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore.  

26. [67] Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum <m>inister<i>is dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. [68] velocitas <ut> equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. ut<ri>mque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato.  

27. [69] Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit.  

28. [70] Pompei Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium vocabant, effigie lupi, pardorum maculis. <i>idem ex Aethiopia quas vocant κήπους, quarum pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. hoc animal postea Roma non vidit.  

29. [71] Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, visus. alter hic genitus hostis elephanto cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus.  

30. [72] Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstri<s> similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque devorata conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam feram asini feri magnitudine, clunibus cervinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium locis osse perpetuo – [73] (hanc feram humanas voces tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sist<i>t variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit) –, [74] sed atrocissimos tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia silicis, omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt. [75] apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue adpetentem.  31. [76] in India et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin <h>in<n>ulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris – (Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur) – , asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.  

32. [77] Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, <ut> argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens – id deiectum semper in terram – , alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus.  

33. [78] Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. [79] atque huic tali monstro – saepe enim enectum concupivere reges videre – mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.  

34. [80] Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa s<i>t fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. [81] Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. id quoque a<d>i<cit>, eandem recipere vestem. [82] mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. item Apo<ll>as, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae <se exerc>uisse in pugilatu victoremque Olympia reversum. [83] quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi viventi dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter auguria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius. [84] sunt in eo genere qui cervari vocantur, qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt digressumque quaerere aliud.  

35. [85] Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed <u>t missil<e> volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur. [86] unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.

[87] Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte adversos cernere, sed in temporibus – itaque excitatur saepius auditu quam visu – , deinde internecivum bellum cum ichneumone.  36. [88] notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. in ea caudam attollens ictus inritos aversus excipit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. nec hoc contentus aliud haud mitius debellat animal.  

37. [89] Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. [90] hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum. 

38. [91] Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra venena praecipuus antidotis, item <ad> inflammandam virorum venerem.

Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbell<e>s. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina. [92] quin et gens hominum est huic beluae adversa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. mensura eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec contra fugaces belua est, fugax contra se<qu>entes. [93] sed adversum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os clava, a dextra ac laeva tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captivos ac voce etiam sola territos cogunt evomere recentia corpora ad sepulturam. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. [94] hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi visus, quattuorque menses hiemis semper inedia tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu vivat crescere arbitrantur; vivit autem longo tempore.  

39. [95] Maior altitudine in eodem Nilo belua hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur.  

40. [96] Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam vidit stirpem, inprimens corpus venam quandam in crure vulnerat atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit.  

41. [97] Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; <i>idem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. [98] chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubulam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella ruta in murium venatu cum <i>is dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros vescendo maxime mari eiectos. [99] anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restinguit. [100] pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se a<p>petendoque defici<a>t et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. [101] elephans, chamaeleone concolori frond<i> devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, t<ur>t<ur>es et gallinacei herba quae vocatur hel<x>ine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. corvus occiso c<h>am<a>eleone, qui etiam victori <suo> nocet, lauro infestum virus extinguit.  

42. [102] Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. [103] ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum ea<m> aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus.  43. [104] nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula i<n>col<a>s a muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra Cynam<o>lgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos R<h>oetienses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus.  

44. [105] Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mar<e> vulgus credit, Aristoteles negat. collum <u>t iuba <in con>t<i>nuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. [106] multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.  

45. [107] Huius generis coitu leaena Aethiopica parit corocottam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia auctor est Iuba.  

46. [108] Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares castrant. contra gravidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.  

47. [109] Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.  

48. [110] Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et in umore vita, plurimis refertae medicaminibus, deponere ea adsidue ac resumere pastu dicuntur, venena tantum semper sibi reservantes.  

49. [111] Similis et vitulo marino victus in mari ac terra, simile fibris et ingenium. evomit fel suum ad multa medicamenta utile, item coagulum ad comitiales morbos, ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est angu<i>s modo et stelliones senectutem exuere itaque protinus devorare praeripientes comitiali morbo remedia. eosdem <in>no<cu>i ferunt in Graecia morsus, no<xi>os esse in Sicilia.  

50. [112] Cervis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae sese<lis> dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamn<us> et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos volunt sucos quacumque de causa. [113] editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope ventum est, rursus fugae praesidia repetentes. hoc fit intestini dolore tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. [114] fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant. mulcentur fistula pastorali et cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus vicibusque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum traicientibus. nec vident terras, sed in odore<m> earum natant. [115] cornua mares habent solique animalium omnibus annis stato veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et hi bono suo invidentes. dextrum cornu negant inveniri ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis. defodi ab iis putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur. [116] indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt, nec potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. [117] non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, de<in> teneris increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. <s>u<n>t aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur Q. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat. [118] et his cum serpente pugna: vestigant cavernas nariumque spiritu extrahunt renitentes. ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, contra morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei matris in utero occisi. [119] vita cervis in confesso longa, post C annos aliquibus d<enuo> captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit.  

51. [120] Est eadem specie, barba tantum et armorum villo distans, quem tragelaphon vocant, non alibi quam iuxta Phasim amnem nascens.

Cervos Africa propemodum sola non gignit, at chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior e<st> Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet. [121] rostrum, ut in parvo, haut absimil<e> suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recess<u> cavo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspicit. [122] ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aëris alimento, ric<tu ter>rifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae.  

52. [123] Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui iubata traditur cervix. nam thoes – luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini – habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. [124] tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo.  

53. [125] Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cu<te> irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis.  

54. [126] Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. [127] specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in modum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova volucres. [128] mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. [129] procedunt vere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, devorant <f>ria<nt>que surculos denti<bus> praedomantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam. [130] invalidissimum urso caput, quod leoni firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et bipedes; arborem aversi derepunt. [131] tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal. Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet.  

55. [132] Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur.  

56. [133] Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. <i>idem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. [134] in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere. [135] ipsum animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopoli<o> invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis pro<v>i<nc>ialibus.  

57. [136] Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira. leontophonon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis <e>t ceteris quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem. [137] lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyn<c>urium vocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa.  

58. [138] Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent.

Provident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.  

59. [139] Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes. [140] in Baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e cavis terrae – neque herba vivunt – , sed uvae modo inter se cohaerent. est et aliud genus minus vulgare adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. obruta<e> terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno. omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.  

60. [141] Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem vitam excedere. lacerti Arabiae cubitales, in Indiae vero N<y>so monte XXIIII in longitudinem pedum, colore fulvi aut punicei aut caerulei.  

61. [142] Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omni<a> homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamant<u>m regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere. [143] hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, <c>ui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis. [144] memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Ca<s>cellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. [145] sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem, cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. [146]

Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia mitigatur ab homine considente humi. [147] plurima alia in <i>is cotidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas praecipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia.

[148] E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Galli, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. illum in venatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. – [149] (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati occasionem praebeant) – Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, contemptim inmobili iacente eo, qu<a> segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore. [150] nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe villis per totum corpus <in>genti primum latratu intonuit, mox in<g>ruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatu<m> vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa.  

62. [151] Canum generi b<i>s anno partus. iusta ad pariendum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini, decumo i<t>emque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta.  

63. [152] Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a morsu vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix silvestris rosae, quae cyno<r>rhoda appellatur. [153] Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur s<p>i<nae> nervo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus <Tarquinius> est regno.  

64. [154] Eidem Alexandro et equi magna raritas contigit. Bucephalan eum vocarunt sive ab aspectu torvo sive ab insigni taurini capitis armo inpressi. XIII talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto eius decore. neminem hic alium quam Alexandrum regio instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens. idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae, Thebarum oppugnatione vulneratus in alium transire Alexandrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter quae rex defuncto ei duxit exequias urbemque tumulo circumdedit nomine eius. [155] nec Caesaris dictatoris quemquam alium recepisse dorso equus traditur, idemque similes humanis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris Genetricis aedem. fecit et Divus Augustus equo tumulum, de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti conplurium equorum tumuli pyramides habent. equum adamatum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est. [156] Scythici quidem equitatus equorum gloria strepunt: occiso regulo ex provocatione dimicante hostem, cum ad spoliandum venisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alium detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse praerupta atque exanimatum. aequa ex causa in Reatino agro laceratum prorigam invenimus. namque et cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur. [157] docilitas tanta est, ut universus Sybaritani exercitus equitatus ad symphoniae cantum saltatione quadam moveri solitus inveniatur. <i>idem praesagiunt pugnam et amissos lugent dominos: lacrimas interdum desiderio fundunt. interfecto Nicomede rege equus eius inedia vitam finivit. [158] P<h>ylarc<h>us refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, potitum equo eius conscendisse ovantem, at illum indignatione accensum domitis frenis, ne regi posset, praecipitem in abrupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relictum in caeno haerentem, ut se evellisset, secutum vestigia domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento tyrannidem a Dionysio occupatam.  

65. [159] Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque i<u>vantium; i<te>m tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur. [160] Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace, occupavere primatum, optinuere opponentes, effundentes omniaque contra aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes, cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere. [161] maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos <a>edemque ter lustrasse; maximum vero eodem pervenisse a <V>eis cum palma et corona, effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen portae est. [162] Sarmatae longinquo <itine>ri inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident.

Vivunt annis quidam quinquagenis, femina<e> minore spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat, pulcherrime quidem Vergilio vate absoluta est; sed et nos diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare video. diversa autem circo ratio quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, non ante quinquenn<e>s ibi certamen accipit.  

66. [163] Partum in eo genere undenis mensibus ferunt, duodecimo gignunt. coitus verno aequinoctio bimo utrimque vulgaris, sed a trimatu firmior partus. generat mas ad annos XXXIII, utp<o>te cum a circo post vicesimum annum mittantur ad subolem. Opunte et ad XL durasse tradunt adiutum modo in attollenda priore parte corporis. [164] sed ad generandum paucis animalium minor fertilitas. qua de causa intervalla admissurae dantur, nec tamen quindecim initus eiusdem anni valet tolerare. equarum libido extinguitur iuba tonsa. gignunt annis omnibus ad quadragesimum. [165] vixisse equum LXXV annos proditur. in hoc genere gravida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. amissa parente in grege armenti reliquae fetae educant orbum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit. Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu non inpedito reddant.  

67. [166] Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi<s> sunt quos tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditu<r> arte.

Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae conversio, sicut omnibus in genere veterino.  

68. [167] Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. [168] mares in remissione operis deteriores. partus a tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. [169] partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent <e>tia<m> pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. [170] quaestus ex iis opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime partu. aurium referre in <i>is et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolor<i> reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino. – Moriente visu celerrime id genus deficit. –  

69. [171] Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula <et> ex equo et asina, sed e<f>frenis et tarditatis indomitae. lenta omnia e<t> e vetulis. [172] conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant contraque mulos quos asini et equae generarent. [173] observatum ex duobus divers<is> generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. [174] mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in plurium Graecorum est monumentis cum equa muli coitu natum quod vocaverint <g>innum, id est parvum mulum. generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, indomito animo. sed generator onagro et asina genitus omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos lalisiones appellat. [175] mulum LXXX annis vixisse Atheniensium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumentarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.  

70. [176] Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur, tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. inplent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dexteram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in laevam, feminas. [177] conceptio uno initu peragitur, quae si forte pererravit, XX post diem marem femina repetit. pariunt mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias diebus XXX, aliquis et autumno, gentibus quidem quae lacte vivunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt. [178] boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud Garamantas quidem haut aliter. vita feminis XV annis longissima, maribus XX. robur in quinquennatu. lavatione calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute spiritum harundine in viscera adigat. [179] non degeneres existimandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excellentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua tenuioraque. [180] domitura boum in trimatu, postea sera, ante praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur. socium enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a p<opulo> R<omano> die dicta, qui concubino procaci rure omassum edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium tamquam colono suo interempto.

[181] Tauris in aspectu generositas torva fronte, auribus saetosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente alternos replicans spargensque in alvum harenam et solus animalium eo stimulo ardescens. [182] vidimus ex imperio dimicantes et i<oc>ose demonstratos rotari, cornibus cadentes excipi iterumque reg<i>, modo iacentes ex humo tolli bigarumque etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum gentis inventum est equo iuxta quadripedante cornu intorta cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae Caesar dictator. [183] hinc victimae opimae et lautissima deorum placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior, cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat; breviore non litant. hoc quoque notatum, vitulos ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locutum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum.  

71. [184] Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur; Apin vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem cant<h>arum appellant. non est fas eum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu quaeritur. [185] inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C. delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa privatis dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manu<m> aversatus est haut multo postea extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, inc<e>dit submotu lictorum, gregesque puerorum comita<n>tur carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. hi greges repente lymphati futura praecinunt. [186] femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes diebus quos habent natales Apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.  

72. [187] Magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; primipar<i>s minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id <est> X kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. [188] arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectar<i>, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur. [189] aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat.

Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe <n>on tectum rubis ve<x>atur.  73. [190] operimenta ei ex Arabicis praecipua. lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudic<e>ae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla. [191] oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina <i>is quas nativas appellant aliquot modis: Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canusium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam Salac<i>a scutulato textu commendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes. [192] lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe <a>enis polientium extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. [193] nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter <et>iam nunc in castris. gausap<a>e patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conch<y>liis maris aut herbarum natura.  

74. [194] Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae. [195] undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas ra<s>as Phryxianasque Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum <s>u<nt i>is, e<t i>nde triumphales natae. [196] acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio triclin<i>aria Babylonica sesterti<um> octingentis milibus venisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere. [197] Servi Tulli praetexta<e>, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria.  

<75.> [198] In ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate crurum, ventris vestitu. <i>s quibus nudus esset, apicas vocabant damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur.

[199] Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile pecori genus musmonum, caprino villo quam pecoris velleri propius, quorum e genere et ovibus natos prisci umbros vocaverunt. infirmissimum pecori caput, quam ob rem aversum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium lanata: qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur. vita longissima anni X, in Aethiopia XIII. capris eodem loco XI, in reliquo orbe plurimum octoni. utrumque genus intra quartum coitum impletur.  

76. [200] Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum; ferunt V mensibus, ut oves. capr<i> pinguitudine sterilescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc lactentes. mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet, sequens efficacior ac deinde. concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, <nisi> in trimatu inutiles. [201] pariunt octonis annis. abort<u>s frigor<i> obnoxius. oculos suffusos capra iunci punct<u> sanguine exonerat, caper rubi. sollertiam eius animalis Mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obviis e diverso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem longitudo in exilitate caeca<m>, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam. [202] mares quam maxime simos, longis auribus infractisque, armis quam villosissimis probant; feminarum generositatis insigne laciniae corporibus e cervice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior ubertas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est. ideo fortassis anima <i>is quam ovibus ardentior calidioresque concubitus. [203] tradunt et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo, si caprinum iecur vescantur, restitui vespertinam aciem <i>is quos nyctalopas vocant. in Cilicia circaque Syrtes villo tonsili vestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis negant contueri inter sese, sed aversas iacere, reliquis autem horis adversas et inter cognation<e>s. [204] dependet omnium mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant; id eveni<t> e<t> cum quandam herbam aliqua ex <i>is momorderit. morsus earum arbori est exitialis. olivam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa Minervae non immolantur.  

77. [205] Suilli pecoris admissura a favonio ad aequinoctium vernum, aetas octavo mense, quibus<dam> in locis etiam quarto, usque ad octavum annum. partus bis anno, tempus utero quattuor mensum, numerus fecunditati ad vicenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus X circa brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi. remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures coitus fiat. [206] mares non ultra trimatum generant. feminae senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus <in> his non est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est, pecoris die VII, bovis XXX. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes fierent, puras negavit. suem oculo amisso putant cito extingui; alioqui vita ad XV annos, quibusdam et vicenos. verum efferantur, et alias obnoxium genus morbis, anginae maxime et strumae. [207] index suis invalidae cruor in radice saetae dorso evolsae, caput obliquum in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo fetu minus sunt numerosae. in luto volutatio generi grata. intorta cauda; id etiam notatum, facilius litare in dexterum quam in laevum detorta. pinguescunt LX diebus, sed magis tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur. [208] compertum agnitam vocem suarii furto abactis, mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. quin et duces in urbe forum nundinarium domosque petere discunt, et feri sapiunt vestigia palude confundere, urina fugam levare. [209] castrantur feminae quoque, sicuti et cameli, post bidui inediam suspensae pernis prioribus vulva recisa; celerius ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum sicut anserum, inventum M. Apici, fico arida saginatis ac satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali numerosior materia gan<e>ae: quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae interdictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina, ut tamen Publi<l>i mimorum poetae cena, postquam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine, etiam vocabulo suminis ab eo inposito.  

78. [210] Placuere autem et feri sues. iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus no<n> t<o>ta quidem cena, sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.

[211] Vivaria eorum ceterarumque silvestrium primus togati generis invenit Fulvius Lippinus; in Tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L. Lucullus et Q. Hortensius.

[212] Sues ferae semel anno gignunt. maribus in coitu plurima asperitas. tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas lutoque se tergorantes. feminae in partu asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum. apris maribus non nisi anniculis generatio. in India cubitales dentium flexus; gemin<i it>a ex rostro, totidem a fronte, ceu vituli cornua, exeunt. pilus aereo similis agrestibus, ceteris niger. at in Arabia suillum genus non vivit.  

79. [213] In <n>ullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulatu collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. [214] caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum <c>eu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recu<s>su pernicius quo libuit exultat. sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.  

80. [215] Simiarum quoque genera <plura>. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu distinguere; luna<m> cava<m> triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes. [216] simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus simil<e>s, itaque magna ex parte conplectendo ne<c>ant. efferatior cynocephalis natura sicut satyris. callitric<h>es toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo.  

81. [217] Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferen<ti>s. – (Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) – [218] certum est Baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra – unde et nomen animali – , atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere. [219] benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas.  82. [220] hi mansuescunt raro, cum feri dici iure non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirundines, apes, in mari delphini.

[221] Quo in genere multi et hos incolas dom<u>um posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis. [222] Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad C<h>alybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tant<a>m esse dulcedinem furandi. venisse murem CC <denariis> Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt. [223] cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. nam s<au>ricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere <quam> conch<y>lia aut ex alio orbe convectas aves. [224] semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare <se> nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete – conditi enim et hi cubant –, rursus aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies e<st> hi<eme>.  

83. [225] Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt montes Sexis vicinos, onagri <li>mitem qui Cappadociam a Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non commeant cervi, et circa Arginusam Ela<ph>um montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis. [226] in Poroselene insula viam mustelae non transeunt. i<tem> Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orc<h>omeno tota arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatent<ibus> iuxta Hispania Baliaribusque. [227] Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. <i>idem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non sunt lupi nec in Creta insula; [228] ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. <in> araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.  

84. [229] Iam quaedam animalia indigenis innoxia advenas interemunt, sicut serpentes parvi in Myrinthe, quos terra nasci proditur. item in Syria angues circa Eu<ph>rat<is> maxime ripas dormientes Syros non attingunt aut, etiamsi calcati momordere, non sentiuntur malefici, aliis cuiuscumque gentis infesti, avide et cum cruciatu exanimantes, quam ob rem et Syri non necant eos. contra in Latmo Cariae monte Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indigenas interemi. sed reliquorum quoque animalium [et praeterea terrestrium] dicemus genera.