BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber VI

Geographia (Asia)

 

________________________________________________________________

 

 

 

1. [1] Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse in<ter> Europam Asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus Calpeque Africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Maeotii rapinam suam iungant. [2] invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad Bosporos duos vel bubus meabili transitu – unde nomen ambobus – , etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. [3] mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam fecere |XIIII| XXXVIII D, Eratosthenes C minorem. Agrippa a Calchadone ad Phasim |X|, inde Bosporum Cimmerium CCCLX. nos intervalla generatim ponimus conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est.

[4] Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius plerisque dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus oppidumque Heraclea, L<y>co flumini adpositum – abest a Ponti ore CC – , portus Acone, veneno aconito dirus, specus Acherusia, flumina Paedopides, Callic<h>orum, Sonautes, oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis.  2. [5] ultra quem gens Paphlagonia, quam P<y>laem<e>niam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos cre<di> de<be>re putat, Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons C<y>torus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis, Stephane, amnis Parthenius. [6] promunturium C<a>rambis vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV <au>t, ut aliis placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui maluere, CCCXII D. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum Caturia <G>azelum, amnis Hal<y>s, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre, [7] Carusa, Amisum <l>iberum, <a> Sinope CXXX, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC <h>aut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque Pompeiopolis appellatum est.  

3. [8] Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam praeflu<it am>n<i>s Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, quod <I>ris, in regione hoc <G>azacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim – haec parva, sed paria supra dictis – , reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta<ba>la, Magnopolim, Zelam et sub monte Arga<e>o Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur. [9] Cappadociae pars praetenta Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia, Phrygiae Ga<r>sauritis, <S>argaurasana, Cammaneni, Galatiae Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chadisia, Lycastum, a quo T<h>emiscyrena regio, Iris flumen deferens Lycum.  4. [10] civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Thermodon, ortus ad cast<ell>um quod vocant Phanorian, praeterque radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazoniu<m>, Themiscyra, Sotira, Amasia, Coma<n>a, nunc Matium. [11] gentes <G>en<et>arum, Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, M<o>ssyni notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen Melas, gens Machorones, Sid<e>ni flumenque Sidenum, quo alluitur oppidum P<o>lemonium, ab Amiso CXX. inde flumina <I>asonium, Melant<h>ium et ab Amiso LXXX Pharnacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philocalia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C Trapezus liberum, monte vasto clausum. [12] ultra quod gens Armenoc<h>al<y>bes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum Heniochorum, flumen Absarru<m> cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina Acampseon, Isis, Nogrus, Bath<y>s, gentes Col<c>horum, oppidum Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque Ponti Phasis. [13] oritur in Moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis XXXVIII D p., inde minoribus longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima T<y>ndarida, <Cir>c<a>eum, Cygnum et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit <A>ea, XV p. a mari, ubi Hippos et Cyan<e>os vasti amnes e diverso in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos <G>laucum. in ore eius insula e<st> sine nomine, <ab> Absarro LXX. [14] inde aliud flumen C<h>arien, gens Saltiae, antiquis Pht<h>irophagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Siga<m>a, Thersos, Astel<e>phus, Chrysor<rh>oas, gens Absilae, castellum Se<b>astopolis, a Phaside C, gens Sanigarum, oppidum Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nominibus Henioc<h>orum gentes.  

5. [15] Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Eu<x>inum et Maeotium devexa, altero in Caspium et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes tenent Me<l>anc<h>laeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade iuxta fluvium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea <a> nostris CXXX interpretibus negotia gesta ibi. [16] sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C a Dioscuriade oppidum Heracle<um> distat, a Sebastopoli LXX. Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Ser<ac>i, Cephalotomi. in intimo eo tractu Pity<u>s oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum populus in Caucasi iugis, post qu<a>e Sauromatae. [17] ad hos profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos <i>is esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent T<o>retae, civitas Sindica, ab Hiero LXVII D, flumen Setheries. inde ad Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII D.  

6. [18] Sed ipsius paeninsulae inter Po<n>tum et Maeotium lacum excurrent<i>s non amplior LXVII D p. longitudo est, latitudo nusquam infra duo iugera; Eonem vocant. ora ipsa Bospori utrimque ex Asia atque Europa curvatur in Maeotim. oppida in aditu [Bospori primo] Hermonasa, dein Cep<o>e Milesiorum, mo<x> Stratoclia et Phanagoria ac paene desertum Apaturos ultumoque in ostio Cimmerium, quod antea Chimerion vocabatur. inde Maeotis lacus, in Europa dictus.  

7. [19] A Cimmerio accolunt Maeotici, <V>ali, Ser<b>i, Serrei, Scizi, Gnissi. dein Tanain amnem gemino ore influentem incolunt Sarmatae, Medorum, ut ferunt, suboles, et ipsi in multa genera divisi. primi Sauromatae <G>ynaeco<c>ratumenoe, Amazonum conubia; dein Naevazae, Coit<a>e, Cizici, Messeniani, Co<s>tob<o>ci, Zecetae, Zigae, Tindari, Thussagetae, Tyrcae usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas, ultra quas Arimphaei, qui ad Ripaeos pertinent montes. [20] Tanaim ipsum Scythae Si<li>m vocant, Maeotim Temarundam, quo significant matrem maris. oppidum in Tanais quoque ostio. tenuere finitima primo Cares, dein Clazomeni et Maeones, postea Panticapaeenses. sunt qui circa Maeotim ad Ceraunios montes has tradant gentes: [21] a litore Napitas supraque Essedonas Colchis iunctos montium cacuminibus, dein Camacas, Oranos, Autacas, Mazamacas, Cantiocaptas, Agamathas, Picos, Rymosolos, Acascomarcos et ad iuga Caucasi Icatalas, Imadochos, Ramos, Anclacas, Tydios, Carastaseos, Authiandas; Lagoum amnem ex montibus Catheis, in quem defluat Opharus, ibi gentes Cauthadas, Opharitas; amnes Menotharum, Imit<y>en ex montibus Cissiis; in<f>r<a> Acdeos, Carnas, Vscardeos, Accisos, Gabros, Gegaros circaque fontem Imityis Imit<y>os et Apartaeos. [22] alii influxisse eo Scythas Auchetas, Atherneos, Asampatas, ab <i>is Tanaitas et Napaeos viritim deletos. aliqui flumen Ocharium labi per Canticos et Sapaeos, Tanain vero transisse Satharcheos Herticheos, Spondolicos, Synhietas, Anasos, Issos, Cataeetas, Tagoras, Caronos, Neripos, Agandaeos, Meandaraeos, Satharcheos Spalaeos.  

8. [23] Peracta est interior ora <a>c <l>o<c>a amnesque, accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo si<t>us, in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus au<t> re<g>um liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappadocum gente. -[24] longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in Asia dictas gentes, <p>lu<r>imis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo Asiae |XII| L efficit, latitudo DCXL.  

9. [25] Armenia autem Maior incipit a Parihedris montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappadociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium Mesopotamiae facit inter duos amnes <ex>iturae; quod interest ibi, tenent Arabes Or<r>o<e>i. sic finem usque in Adiabenen perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longitudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt Absarrum, disc<r>eta ab illa.  

10. [26] <Cyr>us oritur in Heniochis montibus, quos alii Coraxicos vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates, VI p. intervallo, auctusque amne Vsi et ipse, ut plures existimavere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida celebrantur in Minore Caesarea, <A>za, Nicopolis, in Maiore Arsamo<sa>ta Euphrati proximum, Tigri <C>ar<c>athiocerta, in excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen Artaxata. [27] universae magnitudinem Aufidius quinquagiens centena milia prodidit, Claudius Caesar longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris |XIII| p., latitudinem dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim Cerauni nec Adiabene regio. [28] quod interest spatii, Cepheni tenent; ab his iuga ultra Adiaben<i> tenent, per convalles autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Armeniae nunc dicentur.  

11. [29] Planitiem omnem a Cyro usque Albanorum gens tenet, mox Hiberum, discreta ab <i>is amne Ocazane in Cyru<m> Caucasis montibus defluente. praevalent oppida Albaniae Cabalaca, Hiberiae Harmas<t>us iuxta flumen, Neoris. regio Thasie et Thriare usque ad Par<i>hedros montes. ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad Ceraunios verso Armenoc<h>al<y>bes habitant et Moschorum tractus ad Hiberum amnem in Cyrum defluentem et infra eos Sacasani et deinde Macerones ad flumen Absarrum. sic plana aut devexa optinentur. rursus ab Albaniae confinio tota montium fronte gentes Silvorum fera<e> et infra Lupeniorum, mox Diduri et Sodi.  

12. [30] Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores a<d>ditae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime H<a>rmasti oppidi Hiberum. a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Ac<h>aeorum. ita se habet <haec> terrarum e clarissimis. -[31] aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL: tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit ab Ptol<e>maeo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad Pontum CC esse constat fere.  

13. [32] Insulae in Ponto Plan<c>tae sive Cyaneae sive Symplegades; deinde Apollonia Thynias dicta, ut distingueretur ab ea quae est in Europa – distat <a> continente p. M, cingitur III – et contra Pharnaceam Chalceritis, quam Graeci Ariam dixerunt Martique sacram et in ea volucres cum advenis pugnasse pinnarum ictu.  

14. [33] Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur varieque per sinus et a<c>cola<rum> conplura nomina dividitur. verum Asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet. [34] ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi Scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia Hyperboreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum inde noscitur promunturium C<e>lticae Lytharmis, fluvius Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem Hyperboreis gentem. [35] sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos plane iam Scythae, Cimmerii, Cis<s>i, Ant<h>i, Georgi et Amazonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare.  

15. [36] Nam et inrumpit e Scythico oceano in aversa Asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum cel<e>ber<r>imum e<s>t duobus, Caspium et Hyrcanium. non minus hoc esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per Cadusiae et Albaniae oram V CCCC stadia, inde per <An>a<r>iacos, Amar<d>os, Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII DCCC, ab eo ad ostium Iaxartis MM CCCC, quae summa efficit |XV| LXXV p. [37] Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum <i>is Armeniam, determinatas ab oriente oceano <S>erico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, <p>atere qua cognitum est CCCCLXXX in longitudinem, in latitudinem CCXC prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto |XXV| p. tradunt.

[38] Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Vdini, Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab Iasone <o>rti, <u>n<d>e quod mare <i>b<i> est Albanum nominatur. [39] haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum est. supra maritima eius Vdinorumque gentem <S>armatae, Vti, <A>orsi, Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam Amazones Sauromatides. flumina per Albaniam decurrunt in mare Casus et Albanus, dein Cambyses, in Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti diximus. oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum <ne>gare per CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro Caspium mare vocari incipit; accolunt Caspi.

[40] Corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere. namque ii Caspias appellavere Portas Hiberiae, quas Caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. et Neronis principis comminatio ad Caspias Portas tendere dicebatur, cum peteret illas, quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo propter oppositos montes aditu ad Caspium mare. sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni.  

16. [41] Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium Caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum Armeniae Maiori a frontis parte, quae vergit in Commagenen, Cephenia, ut diximus, copulatur eique Adiabene, Assyriorum initium, cuius pars est Arbilitis, ubi Darium Alexander debellavit, proxime Syriae. [42] totam eam Macedones M<y>gdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab Artaxatis DCCL p. fuit et Ninos, inposita Tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad Caspium mare, Atrapatene, ab Armenia<e> Otene regione discreta Araxe. oppidum eius Gazae, ab Artaxat<is> CCCCL p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atrapateni.  

17. [43] Ecbatana, caput Mediae, Seleucus rex condidit, a Seleucia Magna DCCL p., a Portis vero Caspiis XX. reliqua Medorum oppida Phisganzaga, Apamea, Rhagiane cognominata. causa Portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent plaustra, longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per XXVIII p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit.

[44] Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitae παρ᾽ ὁδὸν appellati, qui tenent Caspias Portas. <i>is ab latere altero occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem Parthiae amoenissimus situs, qui vocatur Choara. duae urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope et alia in rupe Issatis; ipsum vero Parthiae caput Hecatompylos; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. [45] egressos Portis excipit protinus gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur ad Portas, DCC. hunc enim cardinem Alexandri Magni itinerum fecere ab <i>is Portis ad Indiae principium stadia XV DCLXXXX prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant Zariasta, MMM DCC, inde ad Iaxartem amnem V.  

18. [46] A Caspiis ad orientem versus regio est Apavortene dicta et in ea fertilitatis inclutae locus Dareium, mox gentes <T>apyri, <A>nari<a>ci, Staures, Hyrcani, a quorum litoribus idem mare Hyrcanium vocari incipit a flumine Sideri. citra id amnes Maziris, Strator, omnia ex Caucaso. sequitur regio Margiane apricitatis inclutae, sola in eo tractu vitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum M D, difficilis aditu propter harenosas solitudines per CXX p., et ipsa contra Parthiae tractum sita. [47] in qua Alexander Alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris Antiochus Seleuci filius eodem loco restituit Syrianam interfluente Margo, qui corrivatur in Zotha lac<u>; maluerat illam Antiochiam appellari. urbis amplitudo circumitur stadiis LXX. in hanc Orodes Romanos Crassiana clade captos deduxit. ab huius excelsis per iuga Caucasi protenditur ad Bactros usque gens Mardorum fera, sui iuris. sub eo tractu gentes Orciani, Commori, Berdrigae, <P>harma<c>o trop<h>i, C<h>omarae, C<h>o<a>mani, Murrasiar<a>e, Mandruani, [48] flumina Mandrum, Chindrum, ultraque Chorasmi, Gandari, Pariani, Zarang<a>e, Arasmi, Marotiani, Arsi, Gaeli, quos Graeci Cadusios appellavere, Matiani, oppidum Heraclea, ab Alexandro conditum, quod deinde subversum ac restitutum Antiochus Achaida appellavit, Dribyces, quorum medios fines secat Oxus amnis, ortus in lacu Oaxo, Syrmatae, Oxyttagae, Moci, Bateni, Saraparae, Bactri, quorum oppidum Zariastes, quod postea Bactrum a flumine appellatum est. gens haec optinet aversa montis Paropanisi exadversus fontes Indi; includitur flumine Ocho. [49] ultra Sogdiani, oppidum Panda et in ultimis eorum finibus Alexandria, ab Alexandro Magno conditum. arae ibi sunt ab Hercule ac Libero Patre constitutae, item Cyro et Samiramide atque Alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine Iaxarte, quod Scythae Silim vocant, Alexander militesque eius Tanain putavere esse. transcendit eum amnem Demo<dam>as, Seleuci et Antiochi regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque Apollini Didymaeo statuit.  

19. [50] Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos Sa<c>as universos appellavere a proxima gente, antiqui Aramios, Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem Croucasim, hoc est nive candidum. multitudo populorum innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Astacae, Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camae, Camacae, Euchatae, Cotieri, Authusiani, Psacae, Arimaspi, Antacati, Chroasai, Oetaei. ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis. [51] nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. [52] adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad <B>ac<t>rum flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos, et V n<on a>mplius dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse devehi merces.

Insulae toto eo mari multae, volgata una maxime Zazata.  

20. [53] A Caspio mari Scythicoque oceano in E<o>um cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob nives; proxima inculta saevitia gentium. Anthropophagi Scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod vocant Tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio. [54] primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. [55] primum eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. de <i>is privatim condidit volumen Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis. ab At<t>acoris gentes <Ph>uni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus ad Scythas versi – humanis corporibus vescuntur – , Nomades quoque Indiae vagantur. <s>u<nt> qui ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros.  

21. [56] Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eo<o> tantum mari adiacens, verum et meridiano quod Indicum appellavimus. quae pars orienti <e>s<t> adversa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio Indici maris |XVIII| LXXV colligit, deinde qua<e> se flexit in meridiem, |XXIIII| LXXV, ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab occidente finis Indiae. [57] conplures autem totam eius longitudinem XL dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem |XXVIII| L, Agrippa longitudinis |XXXIII|, latitudinis |XIII| prodidit. Posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam Galliam statuens, quam <ab> occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum eius venti adflatu<m> iuvar<e> Indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. [58] alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatu<s>, nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui successere e<i>, circumvectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum Patrocle, verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere. [59] non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem is subegerit, scripserunt V oppidorum fuisse, nullum Co<o> minus, gentium VIIII, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII annis VI CCCCLI; adiciunt et menses III. [60] amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se Imavus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto similem.

[61] Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni vestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon Parthorum quo<t> diximus milia esse, inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam Drangarum CXCVIIII, Arac<h>osiorum oppidum DLXV, Ortospanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L [62] – in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur –; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII, unde ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX, ad Hydaspen fluvium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem [|XXV| IIII] CCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. [63] reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII, Iomanem amnem tantundem – aliqua exemplaria adiciunt V passu<um> – , inde ad Gangen CXII D, ad R<h>oda<ph>an DLXVIIII – alii CCCXXV in hoc spatio produnt – , ad Callinipaza oppidum CLXVII D – alii CCLXV – , inde ad confluentem Iomanis et Gangis DCXXV – plerique adiciunt XIII D – , <ad> oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII D. [64] gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua nivosum <sic> significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae, quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae mari proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus, finisque tractus eius Ganges.  

22. [65] Hunc alii incertis fontibus ut Nilum rigantemque vicina eodem modo, alii in Scythicis montibus nasci dixerunt; influere in eum XVIIII amnes, ex <i>is navigabiles praeter iam dictos Crenaccam, Rhamnumbovam, Casuagum, Sonum. alii cum magno fragore ipsius statim fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, VIII p. latitudine, ubi modicum, stadiorum C, altitudine nusquam minore passuum XX, novissima gente Gangaridum Calingarum. [66] regia Pertalis vocatur; regi LX peditum, equites M, elephanti DCC in procinctu bellorum excubant. namque vita mitioribus populis Indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt, externas invehunt, res publicas optumi ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebrata<e> i<b>i et prope in religionem versae sapientiae deditum, voluntaria semper morte vitam accenso prius rogo finit. unum super h<ae>c est semiferum ac plenum laboris inmensi – a quo supra dicta continentur – venandi elephantos domandique: his arant, his vehuntur, haec maxime novere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella vires et aetas atque magnitudo faciunt. [67] insula in Gange est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine Modogalingam. ultra siti sunt Modubae, Molindae, Vberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, Modressae, Praeti, Calissae, Sasuri, <P>ass<a>lae, Colebae, Orumcolae, Abali, Thalutae. rex horum peditum L, equitum IIII, elephantorum IIII in armis habet. validior deinde gens Andarae, plurimis vicis, XXX oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C, equitum II, elephantos M. fertilissimi sunt auri Dardae, Setae vero et argenti. [68] sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt <P>rasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra, unde quidam ipsam gentem Palibothros vocant, immo vero tractum universum a Gange. regi eorum peditum DC, equitum XXX, elephantorum VIIII per omnes dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est. [69] ab his in interiore situ Monaedes et Suari, quorum mons Maleus, in quo umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum, per senos menses. septentriones eo tractu semel anno adparere, nec nisi quindecim diebus, Baeton auctor est; hoc idem pluribus locis Indiae fieri Megasthenes. austrinum polum Indi D<i>amasa vocant. amnis Iomanes <in> Gangen per Palibothros decurrit inter oppida Methora et Chr<y>sobora. [70] a Gange versa ad meridiem plaga tinguntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen Aethiopum modo exusti; quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt. Indus statim a Prasiorum gente, quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus inter duos amnes |XXI| interesse tradit.  

23. [71] Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV pass<ib>us, amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et alia<m> minore<m>, quae Patale. [72] ipse per |XII| CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV, ad Tropina |XII| XXV, ad Perimulae promunturium, ubi est celeberrimum Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in insula quam supra diximus Patalam DCXX.

[73] Gentes montanae inter eum et Iomanem Caesi, Caetriboni silvestres, dein Megallae, quorum regi D elephanti, peditum equitumque numerus incertus, Chrysei, Parasangae, Asmagi, tigri fera scatentes; armant peditum XXX, elephantos CCC, equites DCCC. hos Indus includit montium corona circumdatos et solitudinibus. DCXXV infra solitudines Dari, Surae, iterumque solitudines per CLXXXVII, plerumque harenis ambientibus haut alio modo quam insulas mari. [74] infra deserta haec Malthaecorae, Singae, Maroae, Rarungae, Moru<ni>. hi montium, qui perpetuo tractu oceani <in> ora pertinent, incolae liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareae deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia; huius incolae alio latere late auri et argenti metalla fodiunt. [75] ab his Oratae, quorum regi elephanti quidem X, sed amplae vires peditum, Suarattaratae – et hi sub rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque – Odonbaeorae, Sarabastrae Thorace urbe pulchra, fossis palustribus munita, per quas crocodili humani corporis avidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud illos laudatur oppidum Automula, inpositum litori quinque amnium in unum confluente concursu, emporio nobili. regi eorum elephanti M DC, peditum CL, equitum V. pauperior Charmarum rex elephantos LX parvasque reliquas vires habet. [76] ab his gens Pandae, sola Indorum regnata feminis. unam Herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, praecipuo regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL, elephantis D. post hanc trecentarum urbium seriem Derangae, Posingae, Butae, Gogaraei, Vmbrae, Nereae, Brangosi, Nobundae, Cocondae, Nesei, Palatitae, Salobriasae, Orostrae Patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad Caspias Portas |XVIIII| XXV produntur.

[77] Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo sca<n>dente demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, Megari, Ardabae, Mesae, Abis<a>ri, Silae; mox deserta in CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae, Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes singulisque binae urbes, Asini, trium urb<iu>m incolae; caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. [78] montani super hos Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisambritae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae, populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia Ariorum esse aliis placet. [79] nec non et Nysam urbem plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri sacrum, unde origo fabulae, Iovis femine editum; item Aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad Taprobane<n> insulam festinante animo.

[80] Sed ante sunt ali<a>e: Patale, quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his solum esse, haut facile crediderim. ab his XX p. Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta, dein Coralliba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles.  

24. [81] Taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum appellatione. ut insulam liqueret esse Alexandri Magni aetas resque praestitere. Onesicritus, classis eius praefectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit, Megasthenes flumine dividi, incolasque Pal<a>eogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis VII stadium, latitudinis V, nec urbes esse, sed vicos DCC<L>. [82] incipit ab Eo<o> mari inter ortum occasumque solis Indiae praetenta et quondam credita XX dierum navigatione a Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum navium cursus VII dierum intervallo taxata. mare interest vadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullae anchorae sidant. ob id navibus utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia a<mph>orum. [83] siderum in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur. volucres secum vehunt emittentes saepius meatumque earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum dies, tunc illo mari hiberno.

[84] Hactenus a priscis memorata. nobis diligent<io>r notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die Hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narravit Romanos et Caesarem. [85] mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum Rachia. ex <i>is cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, CC plebis. [86] stagnum intus Megisba CCCLXXV p. ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad septentriones Indiamque versum, Cydara nomine. proximum esse Indiae promunturium quod vocetur Coliacum, quadridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. [87] mare i<d> colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octava in XVI supra terram aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeva oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso. [88] iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. [89] sed ne Taprobane quidem, quamvis extra orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesve esse, coli Herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. [90] rectores ei a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et LXX iudices dari: si liberent ii reum, amplius XXX iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. [91] regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis modicam.  

25. [92] Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et oppido eiusdem nominis, quod quidam Cu<f>im dixere, a Samiramide conditum. amnis Erymandus, praefluens Parabesten Arachosiorum. proximos his a meridie ad partem Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paropanisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis dictum. haec regio est ex adverso Bactria<e>, <Ari>orum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore dictum, Sydraci, Dangalae, Parapinae, Cataces, Mazi; ad Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. [93] infra haec omnia <plani>ora. ab Indo Ariana regio, ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, Tonberon et Arosapen. oppidum Artacoana, <A>rius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta. [94] Dorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Prop<h>thasia, oppidum Zarasparum, Drangae, <Eu>ergetae, Zarangae, Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorcum; deserta; amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi, flumen navigabile Pomanus Pand<a>rum finibus, item Cabirus Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen Cophes. influunt in eum navigabilia Saddaros, Parospus, Sodamus. [95] Arianae partem esse Daritim aliqui volunt mensuramque produnt utriusque longitudinem |XVIII|, latitudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ic<h>thyophagos Oritas propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ic<h>thyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere. deinde posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta; dein Carmania ac Persis atque Arabia.  

26. [96] Sed priusquam generatim haec persequamur, indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis comperta servatur hodie.

Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina <omnia> habet mansionum nec spatia, primumque X<y>l<i>nepolis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. [97] haec tamen digna memoratu produntur ab <i>is; oppidum a Nearcho conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax; contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pa<s>irae; deinde Ic<h>thyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; [98] Ori gens, flumen Carmaniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici a<c> mini exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in adversa<m> ora<m> ad gentem Arabiae Macas traiectus distat L p.; insulae tres, quarum Orac<t>a tantum habitatur aquosa, a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante Persida – circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem –, [99] insula Athotadrus, item Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus, quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile Phristimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum navium – per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi montani, qui bitumen perficiunt – , flumen Zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae parvae; inde vadosa navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; [100] ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae promunturio Patalen favonio, quem hip<p>alum ibi vocant, peti certissimum videbatur, |XIII| XXXII p. aestimatione.

[101] Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicavit, si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiae peteret, diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis navigatur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant. nec pigebit totum cursum ab Aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus HS |D| imperii nostri exhauriente India et merces remittente, quae apud nos centiplicato veneant. [102] MM p. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis; inde navigant Nilo Coptum CCCVIIII p., qui cursus etesiis flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur Hydreuma XXXII, secunda in monte diei itinere, tertia in altero H<y>dr<eu>mate a Copto LXXXV, deinde in monte; mox ad Hydreum<a> Apollinis a Copto CLXXXIIII, rursus in monte; mox ad Novum Hydreum<a> a Copto CCXXXVI. [103] est et aliud Hydreuma Vetus – Trogodyticum nominatur – , ubi praesidium excubat deverticulo duum milium; distat a Novo Hydreumate VII. inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII p. sed quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus et stativis dies absumuntur, totum a Copto Berenicen iter duodecimo die peragitur. [104] navigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae regionis. est et tertius portus qui vocatur Muza, quem Indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque Arabicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur Sapphar, aliudque Save. Indos autem petentibus ultilissimum est ab Oceli egredi; inde vento hippalo navigant diebus XL ad primum emporium Indiae Muzirim. non expetendum propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras. [105] alius utilior portus gentis Neacyndon, qui vocatur Becare. ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod vocatur Modura. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur Cottonara. quae omnia gentium portuumve aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status. [106] ex India renavigant mense Aegyptio Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum.  

27. [107] Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen Sabim C p.; inde vineas coli et arva ad flumen Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Arm<uz>ia. oppida Carmaniae Zetis et Alexandria.

Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura.  28. [108] sed in duos dividitur sinus. is qui ab oriente est Persicus appellatur, |XXV| circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius |XV| longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu V latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad inti<m>um sinum recto cursu |XI| XXV propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. [109] Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt |XVII| esse.

In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine Arabi promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti coriisque piscium vestiti. [110] ab horum tractu Indiam versus Ca<e>candrus, deserta insula, in oceano L p. traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quaestuosa margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei. quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio. [111] amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. ab eo promunturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur. inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo dividitur ab Elymaide. contra Persidem insulae Psilos, Cassandra, Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis adversus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum de imperio nunc in paucis.  

29. [112] Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, Rubrum a meridie, Hyrcanium a septentrione. ex his XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cum quibus ex aequo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur. quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyaea in radicibus montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes praetexunt. -[113] habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et Arianos, ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos, undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades appellantur. citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, Issatis et Calliope, ab oriente aestivo Pyropum, ab hiberno Maria, in medio Hecatompylos, Arsace, regio Nisiaea Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore.

[114] Necessarium est hoc in loco signare et Medorum situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. namque Media, ab occasu transversa oblique Parthiae occurrens, utraque regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et Parthos, a meridie Sittacenen et Susianen, Persida, ab occasu Adiabenen, a<b> septentrione Armeniam. [115] Persae Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus Persicus vocatur. regio ibi maritima Ceribobus; qua vero ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, caput regni, dirutam ab Alexandro. praeterea habet in extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. [116] inde ad orientem Magi optinent <Ph>rasargida castellum, in quo Cyri sepulchrum; est et horum Ecbatana oppidum, translatum ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos excurrunt Paraetaceni. his gentibus et Euphrate inferiora regna cluduntur. reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis volumine.  

30. [117] Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dispersa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter iam dicta habet Seleuciam, La<o>diceam, Artemitam; item in Arabum gente qui <O>rroei vocantur et Ma<r>dani Antiochiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita Arabis vocatur. [118] iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani et Masei Arabes; Gord<y>aeis vero iuncti Azoni, per quos Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gau<g>amela, item Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, Stratonicea, Anthemus. [119] in vicinia Euphratis Nicephorion, quod diximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. dicta est et in Zeu<g>mate Apamea, ex qua orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum, quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. [120] durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L CC. sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmalchan, quod significat regium flumen. qua dirivatur, oppidum fuit Agranis e maximis, quod diruere Persae. [121] Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, LX p. amplexa <II> muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque. durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit sideralis scientiae. [122] cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra X<L> lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris, quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae DC esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit. [123] sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldaeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium [Narragam] qui cadit in Narragam, unde civitati nomen. muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et Gne<s>iochartae.

[124] Euphrate navigari Babylonem e Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad Seleuciam CCCCXL; Iuba a Bab<y>lone C<h>aracen CLXXV D. fluere aliqui ultra Babylona continuo alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, universo autem cursu |XII| p. inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. [125] ubi des<i>it alveo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae, ambitu vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas relinquentem. [126] Seleucia abest a capite Mesopotamiae Euphrate navigantibus |XI| XXV p., a mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX, a Zeugmate DCCXXIIII, Zeugma ab Seleucia Syriae ad nostrum litus C<L>XX<V>. haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni DCCCCXLIIII.  

31. [127] Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed et de Tigri ipso dixisse conveniat.

Oritur in regione Armeniae Maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant. [128] fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus vocatur Zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui Th<o>spites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post XXII p. circa Nymphaeum redditur. tam vicinum Arsaniae fluere eum in regione Ar<r>hene Claudius Caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus in Euphraten mergatur. [129] Tigris autem, ex Armenia acceptis fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Or<r>oeos Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam faciens, lustratis montibus <G>ord<y>aeorum circa Apameam Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeavere aquae, Pasitigris appellatur, [130] postea recipit ex Media Choaspen atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi infertur mari Persico X p. ore. inter duorum amnium ostia XXV p. fuere, ut alii tradunt, VII, utroque navigabili. sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare.

[131] Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha. c<ui> iungitur Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum et olea pomisque arbust<a>. ad eam pervenit Zagrus mons, ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Paraetacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.; tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris aliqui tradunt. [132] inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri circumfunditur haec, dividitur Archoo. [133] infra est Susiane, in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. in septentrionali Tigris alveo oppidum est Barbitace; abest a Susis CXXXV p. ibi mortalium soli aur<i> mi<ro> odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem versus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi, liberae feritatis. [134] supra eos parent Parthis Mardi et Saitae ii qui praetenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum Chaldaicum vocatur Aple, unde Susa navigatione LXII D p. absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei, supra Cossiaeos ad septentrionem Massaba<t>ene sub monte Cambalido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu in Bactros.

[135] Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus, ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus et per M<a>ssabatenen lapsus. circumit arcem Sus<o>rum ac Dianae templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna caerimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit amnes Hedyp<h>on praeter Asylum Persarum venientem, Adunam ex Susianis. oppidum iuxta eum Magoa, a Charace XV p.; quidam hoc in extrema Susiane ponunt solitudinibus proximum. [136] infra Eulaeum Elymais est in ora iuncta Persidi, a flumine Orati ad Characem CCXL p. oppida eius Seleucia et Sos<t>rate, adposita monti Chasiro. oram, quae praeiacet, minorum Syrtium vice diximus inaccessam caeno, plurimum limi deferentibus Brixa et Ortacia amnibus, madente et ipsa Elymaide in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad Persidem aditus. infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime invia Characene vocatur ab oppido Arabiae claudente regna ea, de quo dicemus exposita prius M. Agrippae sententia. [137] namque is Mediam et Parthiam et Persidem ab oriente Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio, a meridie Rubro mari terminatas patere in longitudinem |XIII| XX p., in latitudinem DCCCXL prodidit, praeterea per se Mesopotamiam, ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a meridie mari Persico inclusam, longitudine DCCC p., latitudine CCCLX.

[138] Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim, laeva Eulaeum, II p. laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis ex urbe regia Durine, quae tum interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagumque Pell<a>eum a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat. [139] flumina id oppidum expugnavere; postea restituit Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterumque infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit, oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis X – maritimum etiam Vipsan<i>a porticus habet – , Iuba vero prodente L p.; [140] nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique negotiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius prof<e>cere terrae fluminibus invectae. magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. [141] hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orientem praemiserit Divus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione Arabica.  

32. [142] Arabia, gentium nulli postferenda amplitudine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis, quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. [143] ipsa vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. popul<o>s eius a nostro mari usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus.

Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, quae ciliciis metantur ubi libuit. [144] deinde Nabataei oppidum incolunt, Petram nomine, in convalle paulo minus II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a sinu Persico CXXXV. h<u>c convenit utrumque bivium, eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a Gaza venerunt. [145] a Petra incoluere Omani ad Characen usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Characenque inde XII p. secundo aestu navigant, e Parthico autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem Euphratis et Tigris laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra Nomades Scenitae. [146] quidam et alia duo oppida longis intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione. nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri confluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis inundatione arceri.

[147] Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen Salsum, promunturium Caldone, voragini similius quam mari <aestuarium> per L orae, flumen Achenum, deserta C p. usque ad insulam <Ic>arum, sinus Capeus, quem accolunt Gaulopes et Gattaei, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerr<h>a, V p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. [148] a litore L regio Attene, ex adverso Tylos insula, totidem milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a promunturio eius XII D p. ultra magnas aspici insulas tradunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum CXII D p., a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. insula Ascliae, gentes Nochaeti, Zurazi, Borgodi, Catharraei, Nomades, flumen Cynos. [149] ultra navigationem inconpertam ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanae, quod priores celebre<m> portum Carmaniae fecere, item Homnae et Attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut Iuba, mons adusto similis, gentes Epimaranitae, mox Ic<h>thyophagi, insula deserta, gentes Bathymi * * * Eblythaei montes, insula Omoemus, portus Mochorbae, insulae Etaxalos, Inchobriche, gens Cadaei, [150] insulae sine nominibus multae, celebres vero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptae sunt stelae lapideae litteris incognitis, Coboea portus, Bragae insulae desertae, gens Taludaei, Dabanegoris regio, mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulae multae, mons Tricoryphos, regio Chardaleon, insulae Solanades, Cachina, item Ic<h>thyophagorum. dein Clari, litus Mamaeum, ubi auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula Devade, fons Coralis, Carphati, insulae Alaea, Amnamethus, gens Darae, [151] insulae Chelonitis, Ic<h>thyophagon multae, Odanda deserta, Basa, multae Sabaeorum. flumina Thanar, Amnum, insulae Doricae, fontes Daulotos, Dora, insulae Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem nomine in continente. a meridie insulae multae, maxima Camari, flumen Musecros, portus Laupas, Scenitae Sabaei, insulae multae, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam navigatur, [152] regio Amithoscatta, Damnia, Mizi maiores et minores, Drymatina, Macae; horum promunturium contra Carmaniam distat L p. mira res ibi traditur; Numenium, ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem die classe aestuque reverso iterum equitatu contra Persas dimicantem et gemina tropaea eodem in loco Iovi ac Neptuno statuisse. [153] insula in alto obiacet Ogyris, clara Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p., circumitur CXII D. nec minus altera clara in Azanio mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promunturio CCLXXX. reliqui in continente a noto etiamnum Autaridae, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et Cata<b>ani, <G>ebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia et Thomna, templorum LXV; haec est amplitudinis significatio. [154] promunturium, a quo ad continentem Trogodytarum L, Thoani, Actaei, Chat<r>amotitae, Tonabaei, Antiadalaei, Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei, Arabum propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sab<b>atha; intus oppida Nascus, Cardava, Carnus et, quo merces odorum deferunt, Thomala. [155] pars eorum Atramitae, quorum caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen est omnium Mare<b>bata. sinum optinent XCIIII, refertum insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur Minaei. mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem nominis, <i>is iuncti Chaculatae, oppidum Sibi, quod Graeci Apaten vocant, Arsi, Codani, Vadaei oppido magno, Barasasaei, Lechieni, Sygaros insula, quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur. [156] sinus intimus, in quo Laeanitae, qui nomen ei dedere; regia eorum Agra et in sinu Laeana vel, ut alii, Aela<n>a: nam et ipsum sinum nostri Laeaniticum scripsere, alii Aelaniticum, Artemidorus Alaeniticum, Iuba Leaniticum. circuitus Arabiae a Charace Laeana colligere proditur |XLVII| LXV p., Iuba paulo minus |XL| putat. latissima est a septentrione inter oppida Heroum et Characem. [157] nam et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt veteres, nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppid<o> in quo<d> negotiatio omnis convenit, Hemnatae, Avalitae, oppida Domata, Haegra, Thamudaei, oppidum Baclanaza, Chariatta<e>i, Toali, oppidum Phodaca, Minaei, a rege Cretae Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum non spernendum, item Canon. [158] Rhadamaei – et horum origo Rhadamanthus putatur, frater Minois – , Homeritae Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitae, Amphryaei, Lysanitae, Bachylitae, Samnaei, Amaitaei oppidis Nessa et Chenneseri, Zamareni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina oppido, quo vocabulo hordeum appellant, Autaei, Ethravi, Cyrei Elmataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido XXV p., in quo fons Aenuscabales, quod significat camelorum, [159] oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei, Ammoni, oppidum Athenae, Caunaravi, quod significat ditissimos armento, Chorranitae, Cesani, Choani. fuerunt et Graeca oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta variis bellis.

[160] Romana arma solus in eam terram adhuc intulit Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt, Negranam, Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labaetiam et supra dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam, quo longissime processit. [161] cetera explorata retulit: Nomadas lacte et ferina carne vesci, reliquos vinum ut Indos palmis exprimere, oleam sesamae. numerosissimos esse Homeritas, Min<a>eis fertiles agros palmetis arbustos, in pecore divitias. Ce<r>banos et A<g>r<a>eos armis praestare, maxime Chatramotitas. Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus volumine. [162] Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba a<b>raditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Parthorumque subsidant, vendentibus quae e mari aut silvis capiunt nihilque invicem redimentibus.  

33. [163] Nunc reliquam oram Arabiae contrariam persequemur. Timosthenes totum sinum quadridui navigatione in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias VII D p.; Eratosthenes ab ostio |XII| in quamque partem; [164] Artemidorus Arabiae latere |XVII| L, Trogodytico vero |XI| LXXXVII D p. Ptol<e>maida usque; Agrippa |XVII| XXXII sine differentia laterum. plerique latitudinem CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas alii IIII, alii VII D, alii XII patere.

[165] Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis eo aegris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII D intervallo, quod inter flumen et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptol<e>maeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX, in longitudinem XXXVII D p. usque ad Fontes Amaros; [166] ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Aegypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. nihilo minus iter totum terreno frequentatur a mari Aegyptio, quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente; [167] alterum ultra Casium montem, quod a LX p. redit in Pelusiacam viam – accolunt Arabes Autaei – ; tertium a Gerrho, quod Agipsum vocant, per eosdem Arabas LX propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eae omnes viae Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Carandra a Ptol<e>maeo Philadelpho, qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen praefluit Ptol<e>maeum appellavit. [168] mox oppidum parvum est Aenum – alii pro hoc Philoterias scribunt – , deinde sunt Asaraei, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae Sap<i>rine, Scytala, mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons Tatnos, mons Aeas, insula Iambe, portus multi, Berenice oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto diximus, Arabes Autaei et Gebadaei. [169] Trogodytice, quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pentedactylos, insulae Stenae <D>irae aliquot, Halonesi non pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quae Mareu vocantur, aquosae, quae Eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere. introrsus Candaei, quos Ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum.  34. [170] Iuba, qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu – nisi exemplarium vitium est – Berenicen alteram, quae Panchrysos cognominata est, et tertiam, quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII D p. ab Arabia distant. insula ibi Citis, topazum ferens et ipsa. [171] ultra silvae, ubi Ptol<e>mais, a Philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum Monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, DCII p. intervallo a Ptol<e>maide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit. [172] hinc Azanium mare, promunturium quod aliqui Hi<p>palum scripsere, lacus Mandalum, insula Colocasitis et in alto multae, in quibus testudo plurima. oppidum Sace, insula Daphnidis, oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc servi profugi a dominis condidere. [173] maximum hic emporium Trogodytarum, etiam Aethiopum; abest a Ptolemaide V dierum navigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, c<h>elium testudinum, sphingia, mancipia. supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu vocantur, item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. hinc in ora Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios, expetitus navigantibus; [174] ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis myrra confertur. insulae ante portum duae Pseud<o>pylae vocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae litteris ignotis. ultra sinus Avalitu, dein insula Diodori et aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum Gaza, promunturium et portus Mossylites, quo cinnamum devehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza.

[175] A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra, ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustam <ad> Malichu insulam |XV| p. esse, inde ad locum quem vocant Sceneos CCXXV p., inde ad insulas Adanu CL: sic fieri ad apertum mare |XVIII| LXXV p. [176] reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum i<d>em Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae velocitatis, sicut Ic<h>thyophagos, natantes ceu maris animalia, Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, Daremas, Domazenes. [177] quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene.  

35. [178] Et prius Arabiae latere gens Catadupi, deinde Syenitae, oppida Tacompson, quam quidam appellarunt Thaticen, Aramum, Sesamos, Andura, Nasarduma, Aindoma Com<e> cum Arabeta et Boggia, Leupitorga, Tantarene, <E>meae, Chindita, Noa, Goploa, Gistate, Megadale, <P>remni, Nups, Direa, Patigga, Bacata, Dumana, Radata, in quo felis aurea pro deo colebatur, Boron, in mediterraneo Mallo proximum Mero<a>e. sic prodidit Bion. [179] Iuba aliter: oppidum mun<i>tum Megatichos inter Aegyptum et Aethiopiam, quod Arabes Mirsion vocaverunt, dein Tacompson, Aramum, Sesamum, Pide, Mamuda, Orambim iuxta bituminis fontem, Amodata, Prosda, Parenta, Mania, Tessata, Gallas, Zoton, Grau Comen, Emeum, Pidibotas, Aendondacometas, Nomadas in tabernaculis viventes, Cistaepen, Magadalen, Par<v>a<m> Primi<n>, Nups, Direlin, Patingan, Breves, Magasneos, Egasmala, Cramda, Denna, Cadeum, Atthena, Batta, Alanam, Macua, Scammos, Goram in insula, ab iis Abale, Androgalim, Serem, Mallos, Agocem.

[180] Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera sive pars prioris, Mogore, Saea, Aedosa, Penariae, P<r>i<m>is, Magassa, Buma, Linthuma, Spintum, Sidop, Censoe. Pindicitor, Acug, Orsum, Suara, Maumarum, Vrbim, Mulon, quod oppidum Graeci Hypaton vocarunt, Pagoarca, Zamnes, unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum. fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet deletum.

[181] Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intravere autem et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P. Petronio, et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. is oppida expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine, Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Attenam, Stadissim, ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert. diripuit et Napata. [182] longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei patet Andromedae fabulis.

[183] Simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Aristocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Eratosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab Aegypti extremis |XVI| LXXV, unde proxime dicti |XII| L. [184] verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a Syene DCCCC LXXV Neronis exploratores renuntiavere his modis: a Syene Hieran sycaminon LIIII p., inde Tama LXXII regione Euonymiton Aethiopum, Primi CXX, Acinam LXIIII, Pitaram XXV, Tergedum CVI. insulam Gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur Artigula, animal sp<h>ingion, a Terg<e>do c<y>nocephalos. inde Nabata LXXX; oppidum id parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen CCCLX. [185] herbas circa Meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. [186] aedificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt armatorum CCL dare solitam, artificum III. al<ii> reges Aethiopum XLV e<sse> hodie traduntur. [187] universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. [188] pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi di<c>emus continui montes ardentibus similes rubent.

[189] Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quae interest auri. ulteriora Atabuli, Aethiopum gens, tenent. dein contra Meroen Megabarri, quos aliqui Adiabaros nominavere; oppidum habent Apollinis. pars eorum Nomades quae elephantis vescitur. [190] ex adverso in Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et Dabelli dierumque XX intervallo Critensi. ultra eos Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderae, Mattitae, Mesaches; hi p<u>dore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex Africae parte Medimni, dein Nomades, cynocephalorum lacte viventes, Alabi, Syrbotae, qui octonum cubitorum esse dicuntur. [191] Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde dierum XII Esar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum fugerint; in eo prodente se CCC habitasse; contra in Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bion autem Sapen vocat quod ille Esar; et ipso nomine advenas significari. caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat. inter montes autem et Nilum Simbarri sunt, Phalliges, in ipsis vero montibus Asachae multis nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo Sembritarum reginae paret. [192] ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere; oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis. Sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. at ex Africae parte Ptonebari, Ptoemphani, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido longe ab Nilo sito, postea Archisarmi, Phalliges, Marigarri, Chasamari. [193] Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sembobiti Meroen versus dierum toto itinere XX proximae insulae oppidum Seberritarum sub regina et aliud Asara, alterius oppidum Darden; tertiam Medoen vocant, in qua oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Garroen. inde per ripas oppida Nautis, Modum, Demadatin, Secundum, Collocat, Secande, Navectabe cum agro Psegipta, Candragori, Arabam, Summaram. [194] regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas, Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea vero parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus dierum V itinere, Vsibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, Cispios. [195] reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem versus Nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, Agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus viventes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, humana carne vescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Artabatitae quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde Hesperi<o>e, Perorsi et quos in Mauretaniae confinio diximus. pars quaedam Aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum non excedunt.

[196] Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem |XXI| LXX p., in latitudinem cum superiore Aegypto |XII| XCVI Agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigationem, ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum diximus. [197] sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus Graeci<s>. a quo navigatio<ne> quadridui promunturium quod Hesperu Ceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.  

36. [198] Insulas toto eo mari et Ephorus conplures esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus vero Alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore mirae suavitatis. contra sinum Persicum Cerne nominatur insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque intervallum a continente constat; Aethiopas tantum populos habere proditur. [199] Ephorus auctor est a Rubro mari navigant<e>s in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas – ita appellantur parvae insulae – provehi. Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente p. M, non ampliorem circuitu II. traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. ab ea V dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas Hesperios et promunturium quod vocavimus Hesperu Ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum. [200] contra hoc quoque promunturium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. penetravit in eas Hanno Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarum Gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam. [201] ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso Autolol<u>m a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat.  

37. [202] Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo <in> numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam a specie, Invallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adulescere. [203] Iuba de Fortunatis ita inquisivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navigetur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari Ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. [204] alteram insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem, deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in conspectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit a perpetua nive, nebulosam. [205] proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis – ex quibus perducti sunt Iubae duo – ; appare<re> ibi vestigia aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus.

Et abunde orbe terrae extra intra indicato colligenda in artum mensura aequorum videtur.  38. [206] Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis |XXXIIII| XXXVII D prodidit, ab eodem initio Siciliam |XII| L, Cretam CCCLXXV, Rhodum CLXXXVII D, Chelidonias tantundem, Cyprum CC<C>XXV, inde Syriae Seleuciam Pieriam CXV, quae computatio efficit |XXIIII| XL. [207] Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem derectam |XXXIIII| XL taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus |XIII| L tradidit. universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit intra Maeotim lacum |CL<V>| VIIII, Artemidorus adicit DCCLVI, idem cum Maeotide |CLXXIII| XC p. esse tradidit. [208] haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam provocantium hominum.

Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcumque difficultatem adferet auctorum diversitas, aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo * * * <longitudo> |LXXX<V>II| XIIII. Africae – ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio – efficit longitudo |XXXVII| XCVIII; latitudo, qua colitur, nusquam CCL excedit. [209] sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae veniet in comparationem, |XLVI<I>| VIII efficit. Asiae longitudo in confesso est |L| XIII DCCL; latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, |XVIII| LXXV. [210] apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem quam Africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam.  

39. [211] His addemus etiamnum unam Graecae inventionis scientiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique <sid>erum societas sit sive cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur. plura sunt autem segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, Graeci parallelos.

[212] Principium habet Indiae pars versa ad austrum. patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, quae Chora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Vtica, uterque Hippo, Numidia, Mauretania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. in hoc caeli circumplexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem vocant, VII pedes longus umbram non amplius IIII pedes longam reddit, noctis vero dieique longissima spatia XIIII horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario X.

[213] Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum, vadit per medios Parthos, Persepolim, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas, amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolyma, Ascalonem, Iopen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botr<yn>, Tripolim, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae maritima, Cypri austrina, Cretam, Lilybaeum in Sicilia, septentrionalia Africae et Numidiae. umbilicus, aequinoctio XXXV pedum, umbram XXIIII pedes longam facit, dies autem noxque maxima XIIII horarum aequinoctialium est accedente bis quinta parte unius horae.

[214] Tertius circulus ab Indis Imavo proximis oritur. tendit per Caspias Portas, Mediae proxima, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias Portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphyliam, Siden, Lycaoniam, Lyciam, Patara, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnassum, Cnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, <G>ythium, Malean, Argos, Laconicam, Elim, Olympiam, Messaniam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siliciam mediam, Sardiniae austrina, Carteiam, Gadis. gnomonis C unciae umbram LXXVII unciarum faciunt. longissimus dies est aequinoctialium horarum XIIII atque dimidiae cum tricesima unius horae.

[215] Quarto subiacent circulo quae sunt ab altero latere Imavi, Cappadociae austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Zmyrna, Sipylus, Tmolus mons, Lydia, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cycladum septentrio, Athenae, Megara, Corinthus, Sicyon, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine Nova et inde ad occasum. gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. longissimus dies habet aequinoctiales horas XIIII et tertias duas unius horae.

[216] Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris Bactri, Hiberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedus, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicum, Lampsacum, Sinope, Amisum, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thasus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larisa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystum, Euboea Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundisium, Tarentum, Thurii, Locri, Regium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baliares, Hispania media. gnomoni septem pedes, umbris sex. magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV.

[217] Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Calchadonem, Byzantium, Lysimacheam, Cherronesum, Melanem sinum, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Aenum, Bessicam, Thraciam, Maedicam, Paeoniam, Illyrios, Durrachium, Canusium, Apuliae extuma, Campaniam, Etruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolim, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam Tarraconensem mediam et inde per Lusitaniam. gnomoni pedes VIIII, umbrae VIII. longissima <diei> spatia horarum aequinoctialium XV addita VIIII parte unius horae aut, ut Nigidio placuit, quinta.

[218] Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit, vadit super Callatim, Bosporum, Borysthenen, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Hadriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicetiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Paelignos, Sabinos, Vmbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum omniaque ab Appennino, transque Alpis Galliam Aquitanicam, Viennam, Pyrenaeum, Celtiberiam. umbilico XXXV pedum umbrae XXXVI, ut tamen in parte Venetiae exaequetur umbra gnomoni. amplissima die<i spatia> horarum aequinoctialium XV et quintarum partium horae trium.

[219] Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsignavere segmentis, a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. [220] <i>idem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII, <i>idemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis.

Et hactenus de terris.