Phaedrus
ca. 10 a. Chr. n. - ca. 60 p. Chr. n.
|
Fabulae
Appendix Perottina
|
___________________________________________________________
|
|
I. [Simius et vulpes].
Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.
Vulpem rogabat partem caudae simius,Contegere honeste posset ut nudas nates;Cui sic maligna: «Longior fiat licet,Tamen illam citius per lutum et spinas traham, | |
5 | Quam parvam quamvis partem impertiar tibi».
II. [Auctor].
De his qui legunt libellum.
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,Nequitia pariter laudat et frugalitas,Sed haec simpliciter; illa tacita irascitur.
III. [Auctor].
Non esse plus aequo petendum.
Arbitrio si natura finxisset meoGenus mortale, longe foret instructius:Nam cuncta nobis attribuisset commoda,Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit: |
5 | Elephanti vires, et leonis impetum,Cornicis aevum, gloriam tauri trucis,Equi velocis placidam mansuetudinem,Et adesset homini sua tamen sollertia.Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, |
10 | Haec qui negavit magno consilio homini,Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergo contenti munere invicti IovisFatalis annos decurramus temporis,Nec plus conemur quam sinit mortalitas.
IV. [Mercurius et duae mulieres].
De eodem alia fabella.
Mercurium hospitio mulieres olim duaeIlliberali et sordido receperant:Quarum una in cunis parvum habebat filium,Quaestus placebat alteri meretricius. |
5 | Ergo ut referret gratiam officiis parem,Abiturus et iam limen excedens ait:«Deum videtis; tribuam vobis protinusQuod quaeque optarit». Mater suppliciter rogat,Barbatum ut videat natum quam primum suum; |
10 | Moecha, ut sequatur sese quicquid tetigerit.Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.Barbatus infans ecce vagitus ciet.Id forte meretrix cum rideret validius,Nares replevit humor, ut fieri solet. |
15 | Emungere igitur se volens prendit manuTraxitque ad terram nasi longitudinem,Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.
V. [Prometheus et Dolus].
De veritate et mendacio.
Olim Prometheus saeculi figulus noviCura subtili Veritatem fecerat,Ut iura posset inter homines reddere.Subito accersitus nuntio magni Iovis |
5 | Commendat officinam fallaci Dolo,In disciplinam nuper quem receperat.Hic studio accensus, facie simulacrum pari,Una statura, simile et membris omnibus,Dum tempus habuit, callida finxit manu. |
10 | Quod prope iam totum mire cum positum foret,Lutum ad faciendos illi defecit pedes.Redit magister; quo festinanter DolusMetu turbatus in suo sedit loco.Mirans Prometheus tantam similitudinem, |
15 | Propriae videri voluit artis gloriam.Igitur fornaci pariter duo signa intulit;Quibus percoctis atque infuso spiritu,Modesto gressu sancta incessit Veritas;At trunca species haesit in vestigio. |
20 | Tunc falsa imago atque operis furtivi laborMendacium appellatum est; quod negantibusPedes habere facile et ipse assentio.
VI. Nihil diu occultum.
Simulata interdum vitia prosunt hominibus,Sed tempore ipso tamen apparet veritas.
VII. [Auctor].
Sensum aestimandum esse, non verba.
Ixion quod versari narratur rota,Volubilem Fortunam iactari docet.Adversus altos Sisyphus montes agitSaxum labore summo, quod de vertice |
5 | Sudore semper irrito revolvitur,Ostendit hominum sine fine esse miserias.Quod stans in amne Tantalus medio sitit,Avari describuntur, quos circumfluitUsus bonorum, sed nil possunt tangere. |
10 | Urnis scelestas Danaides portant aquas,Pertusa nec complere possunt dolia;Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.Novem porrectus Tityos est per iugera,Tristi renatum suggerens poenae iecur; |
15 | Quo quis maiorem possidet terrae locum,Hoc demonstratur cura graviore affici.Consulto involvit veritatem antiquitas,Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
VIII. [Auctor].
De oraculo Apollinis.
Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae,Tripodes moventur, mugit adytis Religio, |
5 | Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.Voces resolvit icta Python numine:«Audite, gentes, Delii monitus dei:Pietatem colite; vota superis reddite;Patriam, parentes, natos, castas coniuges |
10 | Defendite armis, hostem ferro pellite;Amicos sublevate; miseris parcite;Bonis favete, subdolis ite obviam;Delicta vindicate; cohibete impios;Punite turpi thalamos qui violant stupro; |
15 | Malos cavete; nulli nimium credite».Haec elocuta concidit virgo furens:Furens profecto, nam quae dixit perdidit.
IX. [Aesopus et scriptor].
De malo scriptore se laudante.
Aesopo quidam scripta recitarat mala,In quis inepte multum se iactaverat.Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,«Numquid tibi» inquit «visus sum superbior? |
5 | Haud vana nobis ingeni fiducia est».Confectus ille pessimo volumine:«Ego» inquit «quod te laudas vehementer probo,Namque hoc ab alio numquam continget tibi».
X. [Pompeius Magnus et eius miles].
Quam difficile sit hominem nosse.
Magni Pompei miles vasti corporisFracte loquendo et ambulando molliterFamam cinaedi traxerat certissimam.Hic insidiatus nocte iumentis ducis, |
5 | Cum veste et auro et magno argenti pondereAvertit mulos. Factum rumor dissipat;Arguitur miles, rapitur in praetorium.Tum Magnus: «Quid ais? tune me, commilito,Spoliare es ausus?» Ille continuo exscreat |
10 | Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.«Sic, imperator, oculi exstillescant mei,Si vidi aut tetigi». Tum vir animi simplicisId dedecus castrorum propelli iubet,Nec cadere in illum credit tantam audaciam. |
15 | Breve tempus intercessit, et fidens manuUnum e Romanis provocabat barbarus.Sibi quisque metuit; primi mussitant duces.Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,Adit sedentem pro tribunali ducem, |
20 | Et voce molli: «Licet?» Enimvero eiciVirum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.Tum quidam senior ex amicis principis:«Hunc ego committi satius Fortunae arbitror,In quo iactura levis est, quam fortem virum, |
25 | Qui casu victus temeritatis te arguat».Assensit Magnus et permisit militiProdire contra; qui mirante exercitu,Dicto celerius hostis abscidit caputVictorque rediit. His tunc Pompeius super: |
30 | «Corona, miles, equidem te dono libens,Quia vindicasti laudem Romani imperi;Sed exstillescant oculi sic» inquit «mei»,Turpe illud imitans ius iurandum militis,«Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas».
XI. [Iuno, Venus et gallina].
De mulierum libidine.
Cum castitatem Iuno laudaret suam,Iucunditatis causam non sprevit Venus,Nullamque ut affirmaret esse illi parem,Interrogasse sic gallinam dicitur: |
5 | «Dic sodes quanto possis satiari cibo».Respondit illa: «Quicquid dederis, satis erit,Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere».«Ne scalpas» inquit «satis est modius tritici?»«Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere.» |
10 | «Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?»Tum denique illa fassa est naturae malum:«Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen».Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,Quia per gallinam denotarit feminas.
XII. [Paterfamilias et Aesopus].
Quomodo domanda sit ferox iuventus.
Paterfamilias saevum habebat filium.Hic e conspectu cum patris recesserat,Verberibus servos afficiebat plurimisEt exercebat fervidam adulescentiam. |
5 | Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.Is cum refugiens impari collo iugumAetatis excusaret vires languidas:«Non est quod timeas», inquit illi rusticus; |
10 | «Non ut labores dico, sed ut istum domes,Qui calce et cornu multos reddit debiles.Et tu nisi istum tecum assidue detinesFeroxque ingenium comprimis clementia,Vide ne querela maior accrescat domus».
|
15 | Atrocitati mansuetudo est remedium.
XIII. [Aesopus et victor gymnicus].
Quomodo conprimatur aliquando iactantia.
Victorem forte gymnici certaminisIactantiorem cum vidisset Phryx sophus,Interrogavit an plus adversariusValuisset eius. Ille: «Ne istud dixeris; |
5 | Multo fuere vires maiores meae».«Quod» inquit «ergo, stulte, meruisti decus,Minus valentem si vicisti fortior?Ferendus esses, forte si te diceresSuperasse, melior qui fuisset viribus».
XIV. [Asinus ad lyram].
Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant.
Asinus iacentem vidit in prato lyram.Accessit et temptavit chordas ungula;Sonuere tactae. «Bella res, sed meherculesMale cessit» inquit «artis quia sum nescius. |
5 | Si repperisset aliquis hanc prudentior,Divinis aures oblectasset cantibus».
Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.
XV. [Mulier vidua et miles].
Quanta sit inconstantia et libido mulierum.
Per aliquot annos quaedam dilectum virumAmisit et sarcophago corpus condidit;A quo revelli nullo cum posset modoEt in sepulcro lugens vitam degeret, |
5 | Claram assecuta est famam castae virginis.Interea fanum qui compilarant Iovis,Cruci suffixi luerunt poenas numini.Horum reliquias ne quis posset tollere,Custodes dantur milites cadaverum |
10 | Monumentum iuxta mulier quo se incluserat.Aliquando sitiens unus de custodibusAquam rogavit media nocte ancillulam,Quae forte dominae tunc assistebat suaeDormitum eunti; namque lucubraverat |
15 | Et usque in serum vigilias perduxerat.Paulum reclusis foribus miles prospicitVidetque et aegram et facie pulchra feminam.Corruptus animus ilico succenditurEt uritur sensim impudentis cupiditas. |
20 | Sollers acumen mille causas invenit,Per quas videre possit illam saepius.Cotidiana capta consuetudinePaulatim facta est advenae submissior;Mox artiore vinxit animum copula. |
25 | Hic dum consumit noctes custos diligens,Desideratum est corpus ex una cruce.Turbatus miles factum exponit mulieri.At sancta mulier: «Non est quod timeas» aitVirique corpus tradit figendum cruci, |
30 | Ne subeat ille poenas neglegentiae.Sic turpitudo laudis obsedit locum.
XVI. [Duo iuvenes sponsi dives et pauper].
Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere.
Unam expetebant virginem iuvenes duo;Vicit locuples genus et formam pauperis.Ut nuptiarum dictus advenit dies,Amans dolorem quia non poterat perpeti, |
5 | Maerens propinquos contulit se in hortulos,Quos ultra paulo villa splendida divitisErat acceptura virginem e matris sinu,Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.Pompa explicatur, turba concurrit frequens, |
10 | Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.Asellus autem, qui solebat pauperiQuaestum referre, stabat portae in limine.Illum puellae casu conducunt suae,Viae labores teneros ne laedant pedes. |
15 | Repente caelum, Veneris misericordia,Ventis movetur, intonat mundi fragorNoctemque densis horridam nimbis parat:Lux rapitur oculis et simul vis grandinisEffusa trepidos passim comites dissipat, |
20 | Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.Asellus notum proximum tectum subitEt voce magna sese venisse indicat.Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginemEt admirantur: deinde domino nuntiant. |
25 | Inter sodales ille paucos accubansAmorem crebris avocabat poculis.Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiisHortante Baccho et Venere, dulces perficitAequalitatis inter plausus nuptias. |
30 | Quaerunt parentes per praeconem filiam;Novus maritus coniuge amissa dolet.Quid esset actum postquam populo innotuit,Omnes favorem comprobarunt caelitum.
XVII. [Aesopus et domina].
Quam noceat saepe verum dicere.
Aesopus turpi cum serviret feminae,Quae se expingendo totum intricaret diem,Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,Nec inveniret digito qui se tangeret: |
5 | «Licetne paucis?» inquit – «Dicas.» – «Censeo,Quidvis efficies, cultum si deposueris».«Adeone per me videor tibi meliuscula?» –«Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua».«At non cessabunt latera» respondit «tua», |
10 | Et obiurgari iussit servum garrulum.Post paulo armillam tollit fur argenteam.Quam non apparere ut dictum est mulieri,Furore plena vocat omnes et verberaProponit gravia, verum si non dixerint. |
15 | «Aliis minare» inquit «me non falles, era;Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.»
XVIII. [Gallus lectica a felibus vectus].
Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.
Feles habebat gallus lecticarios.Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,Sic est locuta: «Moneo praecaveas dolum;Istorum vultus namque si consideras, |
5 | Praedam portare iudices, non sarcinam.»* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *Postquam esurire coepit societas fera,Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
XIX. [Scrofa parturiens et lupus].
Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.
Premente partu scrofa cum gemeret iacens,Accurrit lupus et obstetricis partibusSe posse fungi dixit, promittens opem.Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, |
5 | Suspectum officium repudiavit maleficiEt: «Satis est» inquit «si recedis longius.»Quod si perfidiae se commisisset lupi,Pari dolore fata deflesset sua.
XX. [Aesopus et servus profugus].
Non esse malo addendum malum.
Servus profugiens dominum naturae asperae,Aesopo occurrit notus e vicinia.«Quid tu confusus?» – «Dicam tibi clare, pater,Hoc namque es dignus appellari nomine, |
5 | Tuto querela quia apud te deponitur.Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;Subinde ad villam mittor sine viatico.Domi si cenat, totis persto noctibus,Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita. |
10 | Emerui libertatem, canus servio.Ullius essem culpae mihi si conscius,Aequo animo ferrem; numquam sum factus saturEt super infelix saevum patior dominium.Has propter causas et quas longum est promere, |
15 | Abire destinavi quo tulerint pedes.»«Ergo» inquit «audi: cum mali nil feceris,Haec experiris, ut refers, incommoda;Quid si peccaris? quae te passurum putas?»Tali consilio est a fuga deterritus.
XXI. [Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus].
Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.
Equum ex quadriga multis palmis nobilemAbegit quidam et in pistrinum vendidit.Productus ad bibendum cum foret a molis,In circum aequales ire conspexit suos, |
5 | Ut grata ludis redderent certamina.Lacrimis obortis: «Ite felices» ait;«Celebrate sine me cursu sollemnem diem;Ego quo scelesta furis attraxit manus,Ibi sorte tristi fata deflebo mea.»
XXII. [Ursus esuriens].
Famem acuere animantibus ingenium.
Si quando in silvis urso desunt copiae,Scopulosum ad littus currit et prendens petramPilosa crura sensim demittit vado;Quorum inter villos simul haeserunt canceres, |
5 | In terram abripiens excutit praedam marisEscaque fruitur passim collecta vafer.
Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.
XXXIII. [Viator et corvus].
Verbis saepenumero homines decipi solere.
Quidam per agros devium carpens iter«Ave» exaudivit et moratus paululum,Adesse ut vidit neminem, cepit gradum.Iterum salutat idem ex occulto sonus. |
5 | Voce hospitali confirmatus restitit,Ut quisquis esset par officium reciperet.Cum circumspectans errore haesisset diuEt perdidisset tempus aliquot milium,Ostendit sese corvus et supervolans |
10 | «Ave» usque ingessit. Tum se lusum intellegens:«At male tibi sit» inquit «ales pessime,Qui festinantis sic detinuisti pedes.»
XIV. [Pastor et capella].
Nihil ita occultum esse quod non reveletur.
Pastor capellae cornu baculo fregerat:Rogare coepit ne se domino proderet.«Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;Sed res clamabit ipsa quid deliqueris».
XXV. [Serpens et lacerta].
Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse; hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.
Serpens lacertam forte aversam prenderat;Quam devorare patula cum vellet gula,Arripuit illa prope iacentem surculum,Et pertinaci morsu transversum tenens, |
5 | Avidum sollerti rictum frenavit mora.Praedam dimisit ore serpens irritam.
XXVI. [Cornix et ovis].
Multos lacessere debiles et cedere fortibus.
Odiosa cornix super ovem consederat;Quam dorso cum tulisset invita et diu:«Hoc» inquit «si dentato fecisses cani,Poenas dedisses». Illa contra pessima: |
5 | «Despicio inermes, eadem cedo fortibus;Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;Ideo senectam mille in annos prorogo».
XXVII. [Servus et dominus].
Nullum maledictum esse gravius conscientia.
Cum servus nequam Socrati malediceret,Uxorem domini qui corrupisset sui,Idque ille sciret notum circumstantibus:«Places tibi» inquit «quia cui non debes places; |
5 | Sed non impune, quia cui debes non places».
XXVIII. [Lepus et bubulcus].
Multos verbis blandos esse, pectore infideles.
Cum venatorem celeri pede fugeret lepusEt a bubulco visus veprem irreperet:«Per superos oro perque spes omnes tuas,Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali |
5 | Huic agro feci». Et rusticus: «Ne timueris;Late securus.» Iamque venator sequens:«Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?»«Venit, sed abiit hac ad laevam»; et dexteramDemonstrat nutu partem. Venator citus |
10 | Non intellexit seque e conspectu abstulit.Tunc sic bubulcus: «Ecquid est gratum tibi,Quod te celavi?» «Linguae prorsus non negoHabere atque agere maximas me gratias;Verum oculis ut priveris opto perfidis.»
XXIX. [Meretrix et iuvenis].
Multa esse nobis iucunda quae tamen sunt incommoda.
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,Et ille laesus multis saepe iniuriisTamen praeberet sese facilem mulieri,Sic insidiatrix: «Omnes muneribus licet |
5 | Contendant, ego te plurimi facio tamen».Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:«Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi».
XXX. [Fiber].
Multi viverent, si salutis gratia parvi facerent fortunas.
Canes effugere cum iam non possit fiber,(Graeci loquaces quem dixerunt castoremEt indiderunt bestiae nomen dei,Illi qui iactant se verborum copia), |
5 | Abripere morsu fertur testiculos sibi,Quia propter illos sentiat sese peti.Divina quod ratione fieri non negem;Venator namque simul invenit remedium,Omittit ipsum persequi et vocat canes.
|
10 | Hoc si praestare possent homines, ut suoVellent carere, tuti posthac viverent;Haud quisquam insidias nudo faceret corpori.
XXXI. [Papilio et vespa].
Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.
Papilio vespam praetervolitans viderat.«O sortem iniquam! dum vivebant corpora,Quorum ex reliquiis animam nos accepimus,Ego eloquens in pace, fortis proeliis, |
5 | Arte omni princeps inter aequales fui.En cuncta! levitas putris et volito cinis!Tu qui fuisti mulus clitellarius,Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.»Et vespa dignam moribus vocem edidit: |
10 | «Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.»
XXXII. [Terraneola et vulpes].
Pravis non esse fidem adhibendam.
Avis quam dicunt terraneolam rustici,In terra nidum quia componit scilicet,Forte occucurrit improbae vulpeculae;Qua visa, pennis altius se sustulit. |
5 | «Salve» inquit illa «cur me fugisti, obsecro?Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,Grilli, scarabaei, locustarum copia:Nihil est quod metuas, ego te multum diligoPropter quietos mores et vitam probam.» |
10 | Respondit contra: «Tu quidem bene praedicas;In campo non sum, sed sub dio par tibi.Quin sequere: tibi salutem non committo meam.» |