Martialis
ca. 40 - ca. 104
|
Xenia(Epigrammaton liber XIII)
Textus:Martialis Epigrammataed. W. Heraeus/J. Borovskij, Leipzig 1976/82
|
___________________________________________________
|
|
I
Ne toga cordylis et paenula desit olivisAut inopem metuat sordida blatta famem,Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:Postulat, ecce, novos ebria bruma sales. | |
5 | Non mea magnanimo depugnat tessera telo,Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:Alea nec damnum nec facit ista lucrum.
II
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,Et possis ipsum tu deridere Latinum:Non potes in nugas dicere plura meas, |
5 | Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabitRodere? carne opus est, si satur esse velis.Ne perdas operam: qui se mirantur, in illosVirus habe, nos haec novimus esse nihil.Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure, |
10 | Nec matutina si mihi fronte venis.
III
Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libelloConstabit nummis quattuor empta tibi.Quattuor est nimium? poterit constare duobus,Et faciet lucrum bybliopola Tryphon. |
5 | Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.Addita per titulos sua nomina rebus habebis:Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
IV Tus
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulaeUtque diu terris, da pia tura Iovi.
V Piper
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
VI Alica
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.Si tibi noluerit mittere dives, emes.
VII Faba
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,Lautorum cenis saepe negare potes.
VIII Far
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
IX Lens
Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:Vilior est alica, carior illa faba.
X Simila
Nec dotes similae possis numerare nec usus,Pistori totiens cum sit et apta coco.
XI Hordeum
Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.Haec ego coponi, non tibi dona dedi.
XII Frumentum
Tercentum Libyci modios de messe coloniSume, suburbanus ne moriatur ager.
XIII Betae
Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,O quam saepe petet vina piperque cocus!
XIV Lactucae
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
XV Ligna acapna
Si vicina tibi Nomento rura coluntur,Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
XVI Rapa
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapaQuae damus, in caelo Romulus esse solet.
XVII Fascis coliculi
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,Nitrata viridis brassica fiat aqua.
XVIII Porri sectivi
Fila Tarentini graviter redolentia porriEdisti quotiens, oscula clusa dato.
XIX Porri capitati
Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:In niveo virides stipite cerne comas.
XX Napi
Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:Nursinas poteris parcius esse pilas.
XXI Asparagi
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna,Non erit incultis gratior asparagis.
XXII Uvae duracinae
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,Sed non potanti me tibi nectar ero.
XXIII Ficus Chiae
Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,Ipsa merum secum portat et ipsa salem.
XXIV Cydonea
Si tibi Cecropio saturata Cydonea mellePonentur, dicas: 'Haec melimela placent.'
XXV Nuces pineae
Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,Ne cadat in miserum nostra ruina caput.
XXVI Sorba
Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
XXVII Petalium caryotarum
Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
XXVIII Vas cottanorum
Haec tibi quae torta venerunt condita meta,Si maiora forent cottana, ficus erat.
XXIX Vas Damascenorum
Pruna peregrinae carie rugosa senectaeSume: solent duri solvere ventris onus.
XXX Caseus Lunensis
Caseus Etruscae signatus imagine LunaePraestabit pueris prandia mille tuis.
XXXI Caseus Vestinus
Si sine carne voles ientacula sumere frugi,Haec tibi Vestino de grege massa venit.
XXXII Caseus fumosus
Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
XXXIII Casei Trebulani
Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,Sive levi flamma, sive domamur aqua.
XXXIV Bulbi
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
XXXV Lucanicae
Filia Picenae venio Lucanica porcae:Pultibus hinc niveis grata corona datur.
XXXVI Cistella olivarum
Haec, quae Picenis venit subducta trapetis,Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
XXXVII Mala citrea
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,Aut haec Massyli poma draconis erant.
XXXVIII Colustrum
Subripuit pastor quae nondum stantibus haedisDe primo matrum lacte colustra damus.
XXXIX Haedus
Lascivum pecus et viridi non utile BacchoDet poenas; nocuit iam tener ille deo.
XL Ova
Candida si croceos circumfluit unda vitellos,Hesperius scombri temperet ova liquor.
XLI Porcellus lactans
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnumPonat, et Aetolo de sue dives edat.
XLII Apyrina et tubures
Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,De Nomentanis sed damus arboribus.
XLIII Idem
Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramisEt vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
XLIV Sumen
Esse putes nondum sumen: sic ubere largoEt fluit et vivo lacte papilla tumet.
XLV Pulli gallinacei
Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
XLVI Persica praecocia
Vilia maternis fueramus Persica ramis:Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
XLVII Panes Picentini
Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,Ut levis accepta spongia turget aqua.
XLVIII Boleti
Argentum atque aurum facilest laenamque togamqueMittere: boletos mittere difficilest.
XLIX Ficedulae
Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,Cur potius nomen non dedit uva mihi?
L Terrae tubera
Rumpimus altricem tenero quae vertice terramTubera, boletis poma secunda sumus.
LI Turdorum decuria
Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,At mihi de turdis facta corona placet.
LII Anates
Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantumEt cervice sapit: cetera redde coco.
LIII Turtures
Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
LIV Perna
Cerretana mihi fiat vel missa licebitDe Menapis: lauti de petasone vorent.
LV Petaso
Musteus est: propera, caros nec differ amicos.Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
LVI Volva
Te fortasse magis capiat de virgine porca;Me materna gravi de sue volva capit.
LVII Colocasia
Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,Inproba cum morsu fila manuque trahes.
LVIII Iecur anserinum
Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!Miratus dices: 'Hoc, rogo, crevit ubi?'
LIX Glires
Tota mihi dormitur hiems et pinguior illoTempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
LX Cuniculi
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.Monstravit tacitas hostibus ille vias.
LXI Attagenae
Inter sapores fertur alitum primusIonicarum gustus attagenarum.
LXII Gallinae altiles
Pascitur et dulci facilis gallina farina,Pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
LXIII Capones
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,Amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
LXIV Idem
Succumbit sterili frustra gallina marito.Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
LXV Perdices
Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:Hanc in piscina ludere saepe soles.
LXVI Columbini
Ne violes teneras periuro dente columbas,Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
LXVII Palumbi
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
LXVIII Galbuli
Galbina decipitur calamis et retibus ales,Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
LXIX Cattae
Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:Mavult haec dominae mittere dona Pudens.
LXX Pavones
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
LXXI Phoenicopteri
Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosisNostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
LXXII Phasianae
Argoa primum sum transportata carina:Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
LXXIII Numidicae
Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,Ipse suas numquam barbarus edit aves.
LXXIV Anseres
Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.Miraris? Nondum fecerat illa deus.
LXXV Grues
Turbabis versus nec littera tota volabit,Unam perdideris si Palamedis avem.
LXXVI Rusticulae
Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
LXXVII Cycni
Dulcia defecta modulatur carmina linguaCantator cycnus funeris ipse sui.
LXXVIII Porphyriones
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?Et nomen prasini Porphyrionis habet.
LXXIX Mulli vivi
Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;Languescit. Vivum da mare: fortis erit.
LXXX Muraenae
Quae natat in Siculo grandis muraena profundo,Non valet exustam mergere sole cutem.
LXXXI Rhombi
Quamvis lata gerat patella rhombum,Rhombus latior est tamen patella.
LXXXII Ostrea
Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
LXXXIII Squillae
Caeruleus nos Liris amat, quem silva MaricaeProtegit: hinc squillae maxima turba sumus.
LXXXIV Scarus
Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,Visceribus bonus est, cetera vile sapit.
LXXXV Coracinus
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
LXXXVI Echini
Iste licet digitos testudine pungat acuta,Cortice deposita mollis echinus erit.
LXXXVII Murices
Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernasInduis, et non est hoc satis, esca sumus.
LXXXVIII Gobii
In Venetis sint lauta licet convivia terris,Principium cenae gobius esse solet.
LXXXIX Lupus
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
XC Aurata
Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
XCI Acipensis
Ad Palatinas acipensem mittite mensas:Ambrosias ornent munera rara dapes.
XCII Lepores
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est,Inter quadripedes mattea prima lepus.
XCIII Aper
Qui Diomedeis metuendus saetiger agrisAetola cecidit cuspide, talis erat.
XCIV Dammae
Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?
XCV Oryx
Matutinarum non ultima praeda ferarumSaevos oryx constat quot mihi morte canum!
XCVI Cervus
Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
XCVII Lalisio
Dum tener est onager solaque lalisio matrePascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
XCVIII Caprea
Pendentem summa capream de rupe videbisCasuram speres; despicit illa canes.
XCIX Dorcas
Delicium parvo donabis dorcada nato:Iactatis solet hanc mittere turba togis.
C Onager
Pulcher adest onager: mitti venatio debetDentis Erythraei: iam removete sinus.
CI Oleum Venafrum
Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:Unguentum quotiens sumis, et istud olet.
CII Garum sociorum
Expirantis adhuc scombri de sanguine primoAccipe fastosum, munera cara, garum.
CIII Amphora muriae
Antipolitani, fateor, sum filia thynni:Essem si scombri, non tibi missa forem.
CIV Mel Atticum
Hoc tibi Thesei populatrix misit HymettiPallados a silvis nobile nectar apis.
CV Favi Siculi
Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,Cecropios dicas tu licet esse favos.
CVI Passum
Gnosia Minoae genuit vindemia CretaeHoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
CVII Picatum
Haec de vitifera venisse picata ViennaNe dubites, misit Romulus ipse mihi.
CVIII Mulsum
Attica nectareum turbatis mella Falernum.Misceri decet hoc a Ganymede merum.
CIX Albanum
Hoc de Caesareis mitis vindemia cellisMisit, Iuleo quae sibi monte placet.
CX Surrentinum
Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurumSume: dabunt calices haec tibi vina suos.
CXI Falernum
De Sinuessanis venerunt Massica prelis:Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
CXII Setinum
Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,Exigua vetulos misit ab urbe cados.
CXIII Fundanum
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.Expressit mustum consul et ipse bibit.
CXIV Trifolinum
Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,Inter vina tamen septima vitis ero.
CXV Caecubum
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,Vitis et in media nata palude viret.
CXVI Signinum
Potabis liquidum Signina morantia ventrem?Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
CXVII Mamertinum
Amphora Nestorea tibi Mamertina senectaSi detur, quodvis nomen habere potest.
CXVIII Tarraconense
Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
CXIX Nomentanum
Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:Si te Quintus amat, commodiora bibes.
CXX Spoletinum
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonisMalueris, quam si musta Falerna bibas.
CXXI Paelignum
Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
CXXII Acetum
Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:Esset cum vinum, vilior illa fuit.
CXXIII Massilitanum
Cum tua centenos expunget sportula civis,Fumea Massiliae ponere vina potes.
CXXIV Caeretanum
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
CXXV Tarentinum
Nobilis et lanis et felix vitibus AulonDet pretiosa tibi vellera, vina mihi.
CXXVI Unguentum
Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
CXXVII Coronae roseae
Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est. |