BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Homerus latinus/Ilias latina

ca. 65 p. Chr. n.

 

Homerus latinus

 

___________________________________________________________

 

 

 

Ilias Ambrosiana, ca. 480 p. Chr. n.

(Milano, Biblioteca Ambrosiana, Cod. F. 205 Inf.)

 

 

BAEBI ITALICI ILIAS

 

I

Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi,

Tristia quae miseris iniecit funera Grais

Atque animas fortes heroum tradidit Orco

Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos

5

Illorum exsangues inhumatis ossibus artus.

Confiebat enim summi sententia regis,

†Protulerant ex quo discordia pectora turbas,

Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.

quis deus hos ira tristi contendere iussit?

10

Latonae et magni proles Iovis. ille Pelasgum

infestus regi pestem in praecordia misit

implicuitque gravi Danaorum corpora morbo.

nam quondam Chryses, sollemni tempora vitta

implicitus, raptae flevit solacia natae

15

invisosque dies invisaque tempora noctis

egit et assiduis implevit questibus auras.

postquam nulla dies animum maerore levabat

nullaque lenibant patrios solacia fletus,

castra petit Danaum genibusque affusus Atridae

20

per superos regnique decus miserabilis orat,

ut sibi causa suae reddatur nata salutis.

dona simul praefert. vincuntur fletibus eius

Myrmidones reddique patri Chryseida censent.

sed negat Atrides Chrysenque excedere castris

25

despecta pietate iubet; ferus ossibus imis

haeret amor spernitque preces damnosa libido.

contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos

squalidaque infestis maerens secat unguibus ora

dilaceratque comas annosaque tempora plangit.

30

mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,

Fatidici his sacras compellat vocibus aures:

«quid coluisse mihi tua, Delphice, numina prodest

aut castam multos vitam duxisse per annos?

quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignes,

35

si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos?

en, haec desertae redduntur dona senectae?

si gratus tibi sum, sim te sub vindice tutus.

aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas,

inscius admisi, cur o tua dextera cessat?

40

posco sacros arcus: in me tua derige tela;

auctor mortis erit certe deus. ecce merentem

fige patrem: cur nata luit peccata parentis

atque hostis duri patitur miseranda cubile?»

dixerat. ille sui motus prece vatis acerbis

45

luctibus infestat Danaos pestemque per omnes

immittit populos: vulgus ruit undique Graium

vixque rogis superest tellus, vix ignibus aer;

deerat ager tumulis. iam noctis sidera nonae

transierant decimusque dies patefecerat orbem,

50

cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles

convocat et causas hortatur pestis iniquae

edere Thestoriden. tunc Calchas numina divum

consulit et causam pariter finemque malorum

invenit effarique verens ope tutus Achillis

55

haec ait «infesti placemus numina Phoebi

reddamusque pio castam Chryseida patri,

si volumus, Danai, portus intrare salutis».

dixerat; exarsit subito violentia regis:

Thestoriden dictis primum compellat amaris

60

mendacemque vocat; tum magnum incusat Achillem

inque vicem ducis invicti convicia suffert.

confremuere omnes: tandem clamore represso

cogitur invitos aeger dimittere amores

intactamque pio reddit Chryseida patri

65

multaque dona super; quam cunctis notus Vlixes

impositam puppi patrias devexit ad arces

atque iterum ad Danaum classes sua vela retorsit.

protinus infesti placantur numina Phoebi

et prope consumptae vires redduntur Achivis.

70

non tamen Atridae Chryseidos excidit ardor:

maeret et amissos deceptus luget amores.

mox rapta magnum Briseide privat Achillem

solaturque suos alienis ignibus ignes.

at ferus Aeacides nudato protinus ense

75

tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae

munera militiae, letum crudele minatur

nec minus ille parat contra defendere se ense.

quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem,

turpem caecus amor famam liquisset in aevum

80

gentibus Argolicis. contenta voce minisque

invocat aequoreae Pelides numina matris,

ne se Plistheniden contra patiatur inultum.

at Thetis audita nati prece deserit undas

castraque Myrmidonum iuxta petit et monet, armis

85

abstineat dextram ac congressibus: inde per auras

emicat aethereas et in aurea sidera fertur.

tunc genibus regis sparsis affusa capillis

«pro nato veni genetrix en ad tua supplex

numina, summe parens: ulciscere meque meumque

90

pignus ab Atrida. quodsi permittitur illi,

ut flammas inpune mei violarit Achillis,

turpiter occiderit superata libidine virtus.»

Iuppiter haec contra «tristes depone querelas,

magni diva maris, mecum labor iste manebit.

95

tu solare tui maerentia pectora nati».

dixit, at illa leves caeli delapsa per auras

litus adit patrium gratasque sororibus undas.

offensa est Iuno «tantum» que ait, «optime coniunx,

Doride nata valet, tantum debetur Achilli,

100

ut mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis

dulce fero nomen, dilectos fundere Achivos

et Troum renovare velis in proelia vires?

haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?»

talibus incusat dictis irata Tonantem

105

inque vicem summi patitur convicia regis.

tandem interposito lis Ignipotente resedit

conciliumque simul genitor dimittit Olympi

109

et dapibus divi curant sua corpora largis.

108

interea sol emenso decedit Olympo:

110

inde petunt thalamos iucundaque dona quietis.  

II

Nox erat et toto fulgebant sidera mundo

humanumque genus requies divumque tenebat,

cum pater omnipotens Somnum vocat atque ita fatur:

«vade age per tenues auras, lenissime divum,

115

Argolicique ducis celeri pete castra volatu

dumque tuo premitur sopitus pondere dulci,

haec illi mandata refer: cum crastina primum

extulerit Titana dies noctemque fugarit,

cogat in arma viros incautumque occupet hostem.»

120

nec mora, Somnus abit levibusque per aera pennis

devolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore

corpus inundatum leni prostratus habebat.

ad quem sic loquitur curarum operumque levator:

«rex Danaum Atrida, vigila et mandata Tonantis,

125

quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto,

accipe: cum primum Titan se emerserit undis,

fortibus arma iube socios aptare lacertis

et petere Iliacos instructo milite campos.»

dixit et has repetit per quas modo venerat auras.

130

interea lucem terris dedit ignea lampas.

convocat attonitus iussis Pelopeius heros

in coetum proceres remque omnibus ordine pandit.

cuncti promittunt socias in proelia vires

hortanturque ducem; quorum rex fortia dictis

135

pectora collaudat: grates agit omnibus aequas.

hic tunc Thersites, quo non deformior alter

venerat ad Troiam nec lingua protervior ulli,

bella gerenda negat patrias hortatus ad oras

vertere iter; quem consiliis inlustris Vlixes

140

correptum dictis sceptro percussit eburno.

tum vero ardescit conceptis litibus ira:

vix telis caruere manus, ad sidera clamor

tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor.

tandem sollertis prudentia Nestoris aevo

145

compressam miti sedavit pectore turbam

admonuitque duces dictis, responsa recordans

temporis illius, quo visus in Aulide serpens

consumpsit volucrum bis quattuor arbore fetus

atque ipsam invalido pugnantem corpore contra

150

addidit extremo natorum funere matrem.

tunc «sic deinde» senex «moneo remoneboque, Achivi:

in decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno,

quo caderet Danaum victricibus Ilion armis

153a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *»

154

assensere omnes, laudatur Nestoris aetas

155

conciliumque simul dimittitur; arma parari

dux iubet atque animos aptare et corpora pugnae.

postera lux tacitas ut primum depulit umbras

et nitidum Titan radiis caput extulit undis,

protinus armari socios iubet acer Atrides

160

et petere Iliacos instructo milite campos.

vos mihi nunc, Musae (quid enim non ordine nostis?),

nomina clara ducum clarosque referte parentes

et dulces patrias: nam sunt haec munera vestra.

dicamus, quot quisque rates ad Pergama duxit,

165

et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo

aspiretque libens operi per singula nostro.

Peneleus princeps et bello Leïtus acer

Arcesilaus atrox Prothoënorque Cloniusque

Boeoti decies quinas egere carinas

170

et tumidos valido pulsarunt remige fluctus.

inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus,

quem sibi bellatrix delegit Graecia regem,

centum egit plenas armato milite puppes.

et bis tricenis Menelai navibus ardor

175

insequitur totidemque ferox Agapenoris ira.

quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor

consilioque potens gemina cum prole suorum

it ter tricenis munitus in arma carinis.

at Schedius virtute potens et Epistrophus ingens,

180

gloria Myrmidonum, saevi duo robora belli,

longa quaterdenis pulsarunt aequora proris.

et bis vicenas Polypoetes atque Leonteus

instruxere rates oneratas milite forti.

Euryalus Sthenelique decus et fortis in armis

185

Tydides valido pulsarunt remige pontum:

bis quadragenas onerarunt milite puppes.

Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque,

ter denas valido complerunt remige naves.

et bis vicenas Locrum fortissimus Aiax

190

instruxit puppes totidemque Euhaemone natus.

quos iuxta Graium durus comitator Achilles

cum quinquaginta materna per aequora vectus

192a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

193

Thessalici iuvenes Phidippus et Antiphus ibant

altaque ter denis pulsarunt aequora proris.

195

et tribus †assumptis ratibus secat aequora Nireus,

Tlepolomusque novem Rhodius, quos viribus acer

Eumelus sequitur, minus una nave profectus

quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax.

ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una

200

Euboeae a †magnis Elephenor finibus ortus

Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis,

Aetola de gente Thoas Andraemone natus,

hi quadragenas omnes duxere carinas.

et bis sex Ithaci naves sollertia duxit;

205

quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax,

egregia virtute potens; simul horrida Guneus

ire bis undenis temptabat in arma carinis.

Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque,

bis quadragenis muniti navibus ibant.

210

et totidem puppes clara de gente Menestheus

duxit Athenaeus, quot viribus ambit Achilles.

Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati,

et clara virtute Polyxenus atque Diores,

hi bis vicenas onerarunt milite puppes.

215

Protesilaus agit totidem fortisque Podarces

instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax.

et septem Poeante satus tulit arma carinis.

quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon,

altaque ter denis sulcarunt aequora proris.

220

his ducibus Graiae Troiana ad litora puppes

bis septem venere minus quam mille ducentae.

iamque citae appulerant classes camposque tenebant,

cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irin,

quae doceat fortes venisse ad bella Pelasgos.

225

nec mora, continuo iussu capit arma parentis

Priamides Hector totamque in proelia pubem

festinare iubet portisque agit agmen apertis.

cui fulgens auro cassis iuvenile tegebat

omni parte caput, munibat pectora thorax

230

et clipeus laevam, dextram decoraverat hasta

ornabatque latus mucro; simul alta nitentes

crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse.

hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis,

belli causa Paris, patriae funesta ruina,

235

Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites,

et sacer Aeneas, Veneris certissima proles,

Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti.

nec non et proles generosa Lycaonis ibat

Pandarus et magnae Glaucus virtutis in armis;

240

Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus.

ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque,

magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens

Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes;

cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis

245

Hippothous† atque Acamas †venere Pirous una,

Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo

florentes aetate viri, quos Phorcus et ingens

Ascanius sequitur, simul et Iovis inclita proles

Sarpedon claraque satus tellure Coroebus.

250

his se defendit ducibus Neptunia Troia,

vicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent.  

III

Iamque duae stabant acies fulgentibus armis,

cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma,

armatum adverso Menelaum ex agmine cernit

255

seque velut viso perterritus angue recepit

ad socios amens; quem postquam turpiter Hector

confusum terrore videt, «o dedecus» inquit

«aeternum patriae generisque infamia nostri,

terga refers? at non dubitabas hospitis olim

260

expugnare toros, cuius nunc defugis arma

vimque times. ubi sunt vires, ubi cognita nobis

ludorum quondam vario in certamine virtus?

hic animos ostende tuos: nihil adiuvat armis

nobilitas formae: duro Mars milite gaudet.

265

dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus

scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem.

aequius adversis tecum concurrat in armis

impiger Atrides: spectet Danaumque Phrygumque

depositis populus telis, vos foedere iuncto

270

adversas conferte manus, decernite ferro.»

dixit. quem contra paucis Priameius heros

«quid nimis indignis» inquit «me vocibus urges,

o patriae, germane, decus? nam nec mihi coniunx

pravaque luxuria est potior virtutis honore

275

nec vires temptare viri dextramque recuso,

dummodo victorem coniunx cum pace sequatur.»

dicta refert Hector; placuit sententia Grais.

protinus accitur Priamus sacrisque peractis

foedera iunguntur; post haec discedit uterque

280

depositis populus telis campusque patescit.

interea toto procedit ab agmine Troum

pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta.

quem contra paribus fulgens Menelaus in armis

constitit et «tecum mihi sint certamina» dixit

285

«nec longum nostra laetabere coniuge, quae te

mox raptum regemet, tantummodo Iuppiter adsit.»

dixit et adversum se concitat acer in hostem.

ille virum forti venientem reppulit ictu

seque gradu celeri recipit longeque frementem

290

hastam deinde iacit; quam devitavit Atrides

inque vicem misso fixisset corpora telo

praedonis Phrygii, ni vastum ferrea pectus

texisset lorica viri, septemplice tergo

293a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

294

insequitur iuxta clamor; tum adversus uterque

295

constitit et galeam galea terit et pede plantam

coniungit, stridetque mucro mucrone corusco,

corpus collectum tegitur fulgentibus armis.

non aliter fortes nitida de coniuge tauri

bella gerunt vastisque replent mugitibus auras.

300

atque diu rigido rimabant corpora ferro,

cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat

Dardaniumque premit iuvenem. mox ense rigente

cedentem retro dum desuper appetit hostem,

splendidus extremas galeae percussus ad oras

305

dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium.

tum vero ardescit, quamvis manus ense carebat,

et iuvenem arrepta prosternit casside victor

ad socios †traheretque nisi caligine caeca

texisset Cytherea virum subiectaque mento

310

fortia rupisset laxatis vincula nodis,

ultimus ille dies Paridi foret. abstrahit auro

fulgentem galeam secum Menelaus et ardens

in medios mittit proceres rursumque recurrit

et magnam validis contorsit viribus hastam

315

in cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti

et secum in thalamos defert testudine cultos.

ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis

Dardanioque suos Paridi deducit amores.

quem tali postquam conspexit voce locuta est

320

«venisti, mea flamma, Paris, superatus ab armis

coniugis antiqui? vidi puduitque videre,

arreptum cum te traheret violentus Atrides

Iliacoque tuos foedaret pulvere crines.

nostraque (me miseram) timui ne Doricus ensis

325

oscula discuteret; totus mihi mente †relicta

fugerat ore color sanguisque reliquerat artus.

quis te cum saevo contendere suasit Atrida?

an nondum vaga fama tuas pervenit ad aures

de virtute viri? moneo, ne rursus inique

330

illius tua fata velis committere dextrae.»

dixit, tum largis perfudit fletibus ora.

tristis Alexander «non me superavit Atrides,

o meus ardor» ait, «sed castae Pallados ira.

mox illum nostris succumbere turpiter armis

335

aspicies aderitque meo Cytherea labori.»

post haec amplexus per mutua corpora iunctis

incubuit membris Cygneidos; illa soluto

accepit flammas gremio Troiaeque suasque.

interea toto Menelaus in agmine Troum

340

quaerit Alexandrum victorque huc fertur et illuc.

quem frater socias acuens in bella catervas

adiuvat et forti pulsos Phrygas increpat ore

servarique iubet leges Helenamque reposcit.  

IV

Dumque inter sese proceres certamen haberent,

345

concilium omnipotens habuit regnator Olympi

foederaque intento turbavit Pandarus arcu,

te, Menelae, petens; laterique volatile telum

incidit et tunicam ferro squamisque rigentem

dissecat: excedit pugna gemebundus Atrides

350

castraque tuta petit; quem doctus ab arte paterna

Paeoniis curat iuvenis Podalirius herbis

itque iterum in caedes horrendaque proelia victor.

armavit fortes Agamemnonis ira Pelasgos

et dolor in pugnam cunctos communis agebat.

355

bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris

funditur et totis sternuntur corpora campis;

inque vicem Troumque cadunt Danaumque catervae.

nec requies datur ulla viris; sonat undique Mavors

telorumque volant cunctis e partibus imbres.

360

occidit Antilochi rigido demersus in umbras

ense Thalysiades optataque lumina linquit.

inde manu forti Graiorum terga prementem

occupat Anthemione satum Telamonius Aiax

et praedurato transfixit pectora telo:

365

purpureo vomit ille animam cum sanguine mixtam,

ora rigat moriens. tum magnis Antiphus hastam

viribus adversum conatus corpore toto

torquet in Aeaciden: telumque erravit ab hoste

inque hostem cecidit, transfixit et inguine Leucon:

370

concidit infelix prostratus vulnere forti

et carpit virides moribundus dentibus herbas.

†impiger †Atrides casu concussus amici

Democoonta petit teloque adversa trabali

tempora transadigit vaginaque horridus ensem

375

eripit; ille suis moriens resupinus in armis

concidit et terram moribundo vertice pulsat.

iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu

impiger Imbrasides dederatque silentibus umbris;

dumque avidus praedae iuvenem spoliare parabat,

380

desuper hasta venit dextra librata Thoantis

perque viri scapulas animosaque pectora transit.

in vultus ruit ille suos calidumque cruorem

ore vomit stratusque super sua palpitat arma.

sanguine Dardanii manabant undique campi,

385

manabant amnes passim; pugnatur ubique

385a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

386

inmixtis ardens amborum exercitus armis

et modo Troianis, modo virtus crescit Achivis

laetaque per varios petitur victoria casus.  

V

Hic postquam Danaum longe cedentia vidit

390

agmina Tydides tumidumque increscere Martem,

in medias acies, qua plurimus imminet hostis,

inruit et versas prosternit caede phalangas:

huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat.

bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma

395

adiuvat atque animos iuveni viresque ministrat.

ille boum veluti viso grege saeva leaena,

quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra

et prostrata necat vesano corpora dente:

sic ruit in medios hostes Calydonius heros,

400

virginis armigerae monitis et numine tutus.

conversi dant terga Phryges; fugientibus ille

instat et exstructos morientum calcat acervos.

dumque ferit sternitque viros, videt ecce Daretis

adverso stantes furibundus in agmine natos,

405

Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus

occupat ante gravi, sed vulnera depulit umbo

vitatumque solo ferrum stetit: haud mora, totis

ingentem torquet Tydides viribus hastam

transadigitque viri pectus; pars cuspidis ante

410

eminet et prodit scapulis pars altera fossis.

hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen

versantemque oculos animamque per ora vomentem

conspexit frater, stricto celer advolat ense

germanique cupit fatorum existere vindex.

415

sed neque vim saevi nec fortia sustinet arma

Tydidae contraque tamen defendere temptat.

ut volucris, discerpta sui cum corpora nati

accipitrem laniare videt nec tendere contra,

auxilium neque ferre suo valet anxia nato

420

quodque potest, levibus plaudit sua pectora pennis:

sic hostem Idaeus germani caede superbum

spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri

et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem.

nec minus in Teucros armis furit †alter Atrides

425

insequiturque acies et ferro funera miscet.

obvius huic fatis occurrit ductus iniquis

infelix Odius, quem vastae cuspidis ictu

sternit et ingenti scapulas transverberat hasta.

hinc petit Idomeneus adversa parte ruentem

430

Maeoniden Phaestum; cuius post funera laetus

et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras.

Meriones Phereclum librata percutit hasta,

Pedaeumque Meges; tum vastis horridus armis

Eurypylus gladio venientem Hypsenora fundit

435

et pariter vita iuvenem spoliavit et armis.

parte alia volitat sinuoso Pandarus arcu

Tydidenque oculis inmensa per agmina quaerit.

quem postquam Troum sternentem corpora vidit,

horrida contento derexit spicula cornu

440

et summas umeri destringit acumine partes.

tum vero ardescit iuvenis Calydonius ira

in mediasque acies animosi more leonis

fertur et Astynoum magnumque †Hyperona fundit:

comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum.

445

inde premit Polyïdon Abantaque cuspide forti

et notum bello Xanthum vastumque Thoonem.

post hos infestos Chromiumque et Echemmona telo

proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit.

tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra

450

occidis, infelix, accepto vulnere tristi,

dextera qua naris fronti coniungitur imae;

dissipat et cerebrum galeae cum parte revulsum

ossaque confossa spargit Tydeius ensis.

iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros

455

contulerant: iactis inter se comminus hastis

undique rimabant inimico corpora ferro

et modo cedebant retro, modo deinde coibant.

postquam utrique diu steterant nec vulnera magnus

qua daret infesto Tydides ense videbat,

460

saxum ingens, medio quod forte iacebat in agro,

bis seni quod vix iuvenes tellure moverent,

sustulit et magno conamine misit in hostem.

ille ruit prostratus humi cum fortibus armis;

quem Venus aethereas genetrix delapsa per auras

465

accipit et nigra corpus caligine condit.

non tulit Oenides animis nebulasque per ipsas

fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis

et neque quem demens ferro petat inspicit.....

caelestemque manum mortali vulnerat hasta.

470

icta petit caelum terris Cytherea relictis

atque ibi sidereae queritur sua vulnera matri.

Dardanium Aenean servat Troianus Apollo

accenditque animos iterumque ad bella reducit.

undique consurgunt acies et pulvere caelum

475

conditur horrendisque sonat clamoribus aether.

hic alius rapido deiectus in aequora curru

proteritur pedibusque simul calcatur equorum

atque alius volucri traiectus tempora telo

cornipedis tergo pronus ruit; illius ense

480

deiectum longe caput a cervice cucurrit;

hic iacet exanimis fuso super arma cerebro:

sanguine manat humus, campi sudore madescunt.

emicat interea Veneris pulcherrima proles

densaque Graiorum premit agmina nudaque late

485

terga metit gladio funestaque proelia miscet.

nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector

sternere caede viros atque agmina vertere Graium.

ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis

(non actor gregis ipse, comes non horrida terret

490

turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes

in mediosque greges avidus ruit: haut secus Hector

invadit Danaos et territat ense cruento.

deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant

attolluntque animos: geminat victoria vires.

495

ut vidit socios infesto cedere marte

rex Danaum, sublimis equo volat agmina circum

hortaturque duces animosque in proelia firmat.

mox ipse in medios audax se proripit hostes

oppositasque acies stricto diverberat ense.

500

ut Libycus cum forte leo procul agmina vidit

laeta boum passim virides errare per herbas,

attollit cervice iubas sitiensque cruoris

in mediam erecto contendit pectore turbam:

sic ferus Atrides adversos fertur in hostes

505

infestaque Phrygum proturbat cuspide turmas.

virtus clara ducis vires accendit Achivum

et spes exacuit languentia militis arma:

funduntur Teucri, Danai laetantur ovantes.

tandem hic Aenean immisso tendere curru

510

conspicit Atrides: stricto concurrere ferro

comparat et iaculum, quantas furor ipse movebat,

viribus intorquet, quod detulit error ab illo

pectus in aurigae stomachoque infigitur alto:

ille ruens ictu media inter lora rotasque

515

voluitur et vitam calido cum sanguine fundit.

ingemit Aeneas curruque animosus ab alto

desilit et valido Crethona<que> comminus ictu

Orsilochumque ferit, quorum post funera victor

518a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

519

Paphlagonum ductor Menelai concidit armis,

520

Antilochique Mydon; post hos Iovis inclita proles

Sarpedon bellum funestaque proelia miscet.

quem contra infelix non aequis dimicat armis

Tlepolomus magno satus Hercule, sed neque vires

hunc servare patris nec tot potuere labores,

525

quin caderet tenuemque daret de corpore vitam.

saucius egreditur medio certamine belli

Sarpedon, fraudisque subit commentor Vlixes

et septem iuvenum pulcherrima corpora fundit.

hinc pugnat patriae columen Mavortius Hector,

530

illinc Tydides: sternuntur utrimque virorum

corpora per campos et sanguine prata rigantur;

pugnat bellipotens casta cum Pallade Mavors

ingentemque movet clipeum; quem sancta virago

egit et extrema percussum cuspide caedit

535

attonitumque simul caelum petere ipsa coegit;

hic ille aethereo queritur sua vulnera regi

saucius et magni genitoris iurgia suffert.  

VI

Interea magnis Acamantem viribus Aiax

interimit, vastumque capit Menelaus Adrastum

540

et rapit ad classes manibus post terga revinctis,

ut vivo ducat laetos ex hoste triumphos.

incumbunt Danai, cedit Troiana iuventus

tergaque nuda tegit; sensit Mavortius Hector

pro Danais pugnare deos validasque suorum

545

virginis armigerae subduci numine vires,

continuoque petit muros Hecabenque vocari

imperat et divae placari numina suadet.

protinus †armatas innuptae Pallados arces

Iliades subeunt: festis altaria sertis

550

exornant caeduntque sacras ex more bidentes.

dumque preces Hecabe supplex ad templa Minervae

pro caris genetrix natis et coniuge fundit,

interea Glaucus stricto decernere ferro

cum Diomede parat nomenque genusque roganti

555

qui sit et unde ferat, magnis cum viribus hastam

mittere temptabat; temptanti Aetolius heros

«quo ruis?» exclamat «quae te, scelerate, furentem

mens agit inparibus mecum concurrere telis?

hospitis arma vides, Veneris qui vulnere dextram

560

perculit et summo pupugit certamine Martem.

pone truces animos infestaque tela coerce».

post haec inter se posito certamine pugnae

commutant clipeos inimicaque proelia linquunt.

colloquium petit interea fidissima coniunx

565

Hectoris Andromache parvumque a pectore natum

Astyanacta tenet; cuius dum maximus heros

oscula parva petit, subito perterritus infans

convertit timidos materna ad pectora vultus

terribilemque fugit galeam cristamque comantem.

570

utque caput iuvenis posito detexerat aere,

protinus infantem geminis amplectitur ulnis

attollensque manus «precor, o pater optime» dixit,

«ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro,

virtutes patrias primis imitetur ab annis».  

VII

Haec ait et portis acies petit acer apertis;

una deinde Paris. postquam in certamina ventum est,

protinus in medium procedit maximus Hector

Graiorumque duces invictis provocat armis.

nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes

580

et ferus Idomeneus et iunctus gente paterna

Meriones Graiumque simul dux acer Atrides

Aiacesque duo <et> claris speciosus in armis

Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus

quique manum Veneris violavit vulnere tristi

585

procedunt; aberat nam Troum terror Achilles

et cithara dulci †divum lenibat amores.

ergo ubi deiectis auratam regis Atridae

sortibus in galeam magnus processerat Aiax,

principio iactis committunt proelia telis:

590

mox rigidos stringunt enses et fortibus armis

decernunt partesque oculis rimantur apertas

et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus

depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor

tollitur et vastis impletur vocibus aer.

595

non sic saetigeri exacuunt fervoribus iras

pectoribusque petunt vastis, modo dentibus uncis

598

fortia terga premunt spumantque per ora vicissim

fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes

600

iactantur magnoque implentur murmure silvae:

tales Priamides ardorque Aiacis in armis

597

alterni librant gladios et vulnera miscent.

602

tandem animis teloque furens Telamonius Aiax

insignem bello petit Hectora, quaque patebat

nuda viri cervix, fulgentem derigit ensem:

605

ille ictum celeri praevidit callidus astu

tergaque summisit ferrumque umbone repellit.

sed levis extremas clipei perlabitur oras

ensis et exiguo cervicem vulnere libat.

acrius impugnans rursus consurgit in hostem

610

Priamides nec iam ferro Telamone creatum,

sed magno saxi iactu petit; at ferus Aiax

ingentem clipeo septemplice reppulit ictum

et iuvenem saxo percussum sternit eodem.

quem levat exceptum Grais inimicus Apollo

615

integratque animum; iam rursus ad arma coibant.

stringebant iterum gladios, cum fessus in undas

coeperat igniferos Titan immergere currus

noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque

qui dirimant a caede viros; nec segnius illi

620

deponunt animos. tum bello maximus Hector

«quae te terra virum, qui te genuere parentes?

viribus es proles generosa atque inclita» dixit.

at contra se ferre parat Telamonius Aiax:

«Hesiona de matre vides Telamone creatum,

625

nobilis est domus et fama generosa propago».

Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans,

«absistamus» ait, «sanguis communis utrique est»

et prior Aeaciden aurato munerat ense

inque vicem, quo se bellator cinxerat Aiax,

630

accipit insignem vario caelamine balteum.

post haec extemplo Troum Danaumque catervae

discedunt caelumque tegit nox atra tenebris.

implentur dapibus largis Bacchique liquore

atque avidi placido tradunt sua corpora somno.

635

postera cum primum stellas Aurora fugarat,

in coetum venere Phryges; tunc maximus Hector

cum sociis memorans hesternae funera caedis

suadet ut invictis Helene reddatur Achivis

praedaque quae duros Menelai mulceat ignes

640

idque placet cunctis. tum saevo missus Atridae

pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille

aut animum praedae aut dictis accommodat aures,

ultro etiam castris Idaeum excedere iussit.

paruit is monitis iterumque ad castra reversus

645

Troiae contemptum duro se reddit ab hoste.

interea Danai confusi caede suorum

ingentes struxere pyras collectaque passim

fortia tradiderunt sociorum corpora flammis;

tum renovant vires et vallum robore cingunt.  

VIII

Ut nitidum Titan radiis patefecerat orbem,

convocat in coetum superos Iovis et monet, armis

ne contra sua dicta velint contendere divi.

ipse per aethereas caeli delabitur auras

umbrosisque simul consedit montibus Idae:

655

inde acies videt Iliacas dextraque potenti

sustinet auratas aequato pondere lances

fataque dura Phrygum casusque expendit Achivum

et Graium clades gravibus praeponderat armis.

interea Danaos ingenti concitus ira

660

Priamides agit et totis gravis imminet armis,

unum quippe decus Phrygiae; turbantur Achivi

Doricaque ingenti complentur castra tumultu.

hortatur socios murisque inclusus Atrides

languentes animos iuvenum in certamina firmat.

665

princeps Tydides ardentibus emicat armis

per medios<que> hostes immani turbine fertur.

hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis,

telum immane manu quatiens, quem maximus heros

occupat et duro medium transverberat ense.

670

hinc Phrygas Aiacis vastis protectus in armis

Teucer agit spargitque leves in terga sagittas.

Gorgythiona ferum letali vulnere fundit,

mox alias acies petit aurigamque superbi

Hectoris obtruncat. quem saxo Troius heros

675

occupat excussoque incautum proterit arcu:

ast illum fidi rapiunt de caede sodales

prostratumque levant. ruit undique turbidus Hector

adversasque acies infesta cuspide terret.

se rursus Danai turbati caede suorum

680

convertunt, iterumque leves in castra catervae

confugiunt portasque obiecto robore firmant.

at Phryges obsidunt inclusos aggere Graios

excubituque premunt muros flammisque coronant.

cetera per campos sternunt sua corpora pubes

685

indulgentque mero curas<que> animosque resolvunt.  

IX

Attoniti Danaum proceres discrimine tanto

nec dapibus relevant animos nec corpora curant,

sed miseri sua fata gemunt. mox †hoste repulso

legatos mittunt dextramque hortantur Achillis,

690

ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros

nec Danaum capit aure preces nec munera regis

ulla referre cupit; non illum redditus ignis

aut intacta suo Briseis corpore movit:

irrita legati referunt responsa Pelasgis

695

et dapibus curant animos lenique sopore.  

X

Alterius tenebrae tarde labentibus astris

696a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

697

restabatque super tacitae pars tertia noctis,

cum Danaum iussu castris Aetolius heros

egreditur sociumque sibi delegit Vlixem,

700

qui secum tacitae sublustri noctis in umbra

scrutetur studio, quae sit fiducia Troum

quidve agitent quantasve parent in proelia vires.

dumque iter horrendum loca pernoctata paventes

carpebant, venit ecce Dolon, quem Troia pubes

705

miserat, ut Danaum sollerti pectore vires

perspiceret sensusque ducum plebisque referret.

quem procul ut vidit socius Diomedis Vlixes,

abdiderant occultantes sua corpora furtim

post densos frutices, dum spe percussus inani

710

Tros Eumediades cursu praecederet illos,

ne facile oppressus gressum in sua castra referret.

post ubi transierat fidens animoque manuque,

prosiluere viri iuvenemque evadere cursu

conantem capiunt ferroque manuque minantur.

715

ille timore pavens «vitam concedite» dixit,

«hoc unum satis est; quod si perstatis in ira,

quanta ex morte mea capietis praemia laudis?

at si cur veniam tacitis exquiritis umbris:

maxima Troia mihi currum promisit Achillis,

720

si vestras cepisset opes. haec dona secutus

in dubios casus, coram quod cernitis ipsi,

infelix cecidi. nunc vos per numina divum,

per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci,

ne rapere hanc animam crudeli caede velitis.

725

haec pro concessa referetis dona salute:

consilium Priami regis remque ordine gentis

expediam Phrygiae». postquam quid Troia pararet

cognovere viri, fauces mucrone recluso

†detrudunt iuvenis: post haec tentoria Rhesi

730

intrant atque ipsum somno vinoque sepultum

obtruncant spoliantque virum fusosque per herbam

exanimant socios; tum tristi caede peracta

praeda umeros onerant, multo et candore nitentes

Thraecis equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus

735

nec posset volucri cursu superare sagitta.

inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis

ad classes redeunt; quos Nestoris accipit aetas

ac recipit portis. postquam sua castra tenebant,

facta duci referunt: laudat Pelopeius heros,

740

fessaque iucundae tradunt sua membra quieti.  

XI

Lux exorta viros in pristina bella remisit,

instaurantque animos recreato milite pugnae

Dardanidum Danaumque duces: volat undique nubes

telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis

745

inter se strident mucronibus: instat utrimque

densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor.

tandem ferventi Danaum rex concitus ira

Antiphon ingenti prostratum vulnere fudit

Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem

750

Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta.

hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore

acrior accepto fugientem Antenore natum

persequitur traxitque ferox cum vulnere poenas.

Hector tum pugnae subit acri concitus ira

755

Priamides et percussos agit undique Graios;

nec Paris hostiles cessat prosternere turmas

Eurypylique femur contento vulnerat arcu.  

XII

Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi

viribus exhaustis et vastis undique firmant

760

obicibus muros; tum saxo Martius Hector

perfringit portas ferrataque robora laxat.

inrumpunt aditus Phryges atque in limine primo

restantes sternunt Graios valloque catervas

deturbant, alii scalas in moenia poscunt

765

et iaciunt ignes: auget victoria vires.

de muris pugnant Danai †puppesque per altas:

saxa volant, subeunt acta testudine Troes

ascenduntque aditus et postes viribus intrant.

turbati fugiunt omnes †in castra Pelasgi

770

et scandunt puppes; instat Troiana iuventus

telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether.  

XIII

Neptunus vires Danais animumque ministrat:

pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc.

Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem

775

Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis

Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense

magnanimus ductor Rhytieus; tum fervidus hasta

Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub umbras.  

XIV

Hector ubique ferox violento pectore saevit,

780

quem saxo ingenti percussum maximus Aiax

depulit et toto prostratum corpore fudit.

concurrit Troiana manus iuvenemque vomentem

sanguineos fluctus Xanthi lavere fluentis.

inde iterum ad pugnam redeunt, fit maxima caedes

785

amborum et manat tellus infecta cruore.

Polydamas valido Prothoënora percutit ictu,

Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax,

Boeotumque Acamas Promachum, quem sternitatrocis

Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes

792

pulsa metu vallumque et muros aggere saeptos

transiliunt, alii fossas volvuntur in ipsas.  

XV

Advolat interea Danaum metus impiger Hector:

790

acrius insurgunt Troes ad Achaica bella,

795

confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae

atque inde adversis propellunt viribus hostem.

fit pugna ante rates; saevit Mavortius Hector

et poscit flammas totamque incendere classem

apparat; huic validis obsistit viribus Aiax,

800

stans prima in puppi, clipeoque incendia saeva

sustinet et solus defendit mille carinas.

hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas,

illinc ardentes taedas Phryges undique iactant:

per vastos sudor pugnantum defluit artus.  

XVI

Non valet ulterius cladem spectare suorum

Patroclus subitoque armis munitus Achillis

provolat et falsa conterret imagine Troas.

qui modo turbabant Danaos animoque fremebant,

nunc trepidi fugiunt: fugientibus imminet ille

810

perturbatque ferox acies vastumque per agmen

sternit et ingenti Sarpedona vulnere fundit

et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens

proeliaque horrendi sub imagine versat Achillis.

quem postquam socias miscentem caede catervas

815

turbantemque acies respexit fervidus Hector,

tollit atrox animos vastisque inmanis in armis

occurrit contra magnoque hunc increpat ore:

«huc age nunc converte gradum, fortissime Achilles:

iam nosces, ultrix quid Troica dextera possit

820

et quantum bello valeat fortissimus Hector.

nam licet ipse suis Mavors te protegat armis,

invito tamen haec perimet te dextera Marte».

ille silet spernitque minas animosaque dicta,

ut quem mentitur verus credatur Achilles.

825

tunc prior intorquet collectis viribus hastam

Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu

Patroclus redditque vices et mutua dona

827a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

828

quod clipeo excussum viridi tellure resedit.

tunc rigidos stringunt enses et comminus armis

830

inter se miscent, donec Troianus Apollo

mentitos vultus simulati pandit Achillis

denudatque virum; quem bello maximus Hector

pugnantem falsis postquam deprendit in armis,

irruit et iuvenem nudato pectore ferro

835

traicit et victor Vulcania detrahit arma.  

XVII

Vindicat extincti corpus Telamonius Aiax

oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes

laetitia exultat, Danai sua funera maerent. 

XVIII

Interea iuvenis tristi cum pube suorum

840

Nestorides in castra ferunt miserabile corpus.

tunc† ut Pelidis aures diverberat horror;

palluit infelix iuvenis, calor ossa reliquit,

membra simul lacrimans materno †nectit amictu,

[deflens Aeacides tristi de caede sodalis]

845

unguibus ora secat comptosque in pulvere crines

deformat: scindit †firmas de pectore vestes

et super extincti prostratus membra sodalis

crudeles fundit questus atque oscula figit.

mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,

850

«non impune mei laetabere caede sodalis,

Hector» ait, «magnoque meo, violente, dolori

persolves poenas atque istis, victor, in armis,

in quibus exultas, fuso moriere cruore.»

post haec accensus furiis decurrit ad aequor

855

fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis

fluctibus auxilium Vulcani protinus orat.

excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes

Mulciber et validis fulvum domat ictibus aurum.

mox effecta refert divinis artibus arma,

860

evolat et Thetis *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

860a

*  *  *  *  *  *  * quae postquam magnus Achilles

861

induit, in clipeum vultus convertit atroces.

illic Ignipotens mundi caelaverat arcem

sideraque et liquidis redimitas undique nymphas

874

[fecerat et mire liquidas Nereidos arces]

863a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

864

Oceanum terris et cinctum Nerea circum

865

annorumque vices dimensaque tempora noctis,

quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro

et quantum occasus roseo distaret ab ortu,

Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque

exoreretur equis, et quantus in orbe mearet

869a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

870

Luna cava et nitida lustraret lampade caelum;

addideratque fretis sua numina: Nerea magnum

Oceanumque senem nec eundem Protea semper,

Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus;

fecerat et liquidas mira Nereidas arte.

875

terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum

fluminaque et montes cumque altis oppida muris,

in quibus exercent leges annosaque iura

certantes populi; sedet illic aequus utrisque

iudex et litem discernit fronte severa.

880

parte alia castae resonant Paeana puellae

dantque choros molles et tympana dextera pulsat;

ille lyrae graciles extenso pollice chordas

percurrit septemque modos modulatur avenis:

carmina componunt mundi resonantia motum.

885

rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci

maturasque metit robustus messor aristas

et gaudet pressis immundus vinitor uvis;

tondent prata greges, pendent in rupe capellae.

haec inter mediis stabat Mars aureus armis,

890

quem diva †poesis †reliquae circaque sedebant

anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis.  

XIX

Talibus ornatus donis Thetideius heros

in medias acies immani turbine fertur,

cui vires praebet casta cum Pallade Iuno

895

dantque animos iuveni: vidit Cythereius heros

occurritque viro, sed non cum viribus aequis

Aeacidae nec †corpus erat, tamen ira coegit

conferre invictis iuvenem cum viribus arma.

quem nisi servasset magnarum rector aquarum,

900

ut profugus Latiis Troiam repararet in arvis

Augustumque genus claris submitteret astris,

non clarae gentis nobis mansisset origo.

inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros

ingentemque modum prosternit caede virorum,

905

sanguinis Hectorei sitiens; at Dardana pubes

confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus

auxiliumque petit divini fluminis; ille

instat et in mediis bellatur gurgitis undis.

ira dabat vires; stringuntur sanguine ripae

910

sparsaque per totos volvuntur corpora fluctus.  

XX

At Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo

cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus,

ut fera terribili miscentem proelia dextra

obruat Aeaciden: qui protinus undique totis

915

expatiatur aquis et vasto gurgite praeceps

volvitur atque virum torrentibus inpedit undis

praetardatque gradus; ille omni corpore saevas

contra pugnat aquas adversaque flumina rumpit

et modo disiectos umeris modo pectore vasto

920

propellit fluctus. quem longe provida Iuno

asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae,

sanctaque pugnarunt inter se numina divum.

rursus agit Phrygias ingenti caede catervas

horridus Aeacides bellique ardore resumpto

925

funereas acies horrendaque proelia miscet,

non illum vis ulla movet, non saeva fatigant

pectora bellando; vires successus adauget.

percussi dubitant trepida formidine Troes

atque intra muros exhausta paene salute

930

confugiunt portasque obiecto robore firmant.  

XXI

Unus tota salus in quo Troiana manebat

Hector adest, quem non durae timor undique mortis,

non patriae tenuere preces, quin obvius iret

et contra magnum contendere vellet Achillem.

935

quem procul ut vidit tectum caelestibus armis,

[ante oculos subito visa est Tritonia Pallas]

pertimuit clausisque fugit sua moenia circum

infelix portis; sequitur Nereius heros.

in somnis veluti, cum pectora terruit ira,

940

hic cursu super insequitur, fugere ille videtur,

festinantque ambo, gressum labor ipse moratur:

941a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

942

alternis poterant insistere coepta periclis,

nec requies aderat: timor †undique concitat iras.  

XXII

Spectant de muris miseri sua fata parentes

945

pallentemque vident supremo tempore natum

[quem iam summa dies suprema luce premebat].

huic subito ante oculos similis Tritonia fratri

occurrens iuvenem simulato decipit ore,

nam cum Deiphobi tutum se credidit armis,

950

transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas.

concurrunt iactis inter se comminus hastis

invicti iuvenes: hic vastis intonat armis,

ille hostem validum nequiquam umbone repellit

alternisque ferox mutat congressibus ictus.

955

sudor agit rivos, ensem terit horridus ensis,

collatusque haeret pede pes et dextera dextrae.

958

hastam iam manibus saevus librabat Achilles

957

inque virum magnis emissam viribus egit;

959

quam praeterlapsam vitavit callidus Hector.

960

exclamant Danai. contra Priameius heros

vibratum iaculum Vulcania torquet in arma.

nec successus adest, nam duro inflectitur auro

dissiluit<que> mucro: gemuerunt agmina Troum.

concurrunt iterum collatis fortiter armis

965

inque vicem duros evitant comminus enses.

nec sufferre valet ultra iam sorte suprema

instantem Aeaciden defectis viribus Hector;

dumque retro cedit fraternaque rebus in artis

respicit auxilia et nullam videt esse salutem,

970

sensit adesse dolos: quid agat? quae numina supplex

invocet? et toto languescunt corpore vires

auxiliumque negant; retinet vix dextera ferrum,

nox oculos inimica tegit nec subvenit ullum

defesso auxilium; pugnat moriturus et alto

975

corde premit gemitus. instat Nereius heros

turbatumque premit procul undique, tunc iacit hastam

et medias rigida transfixit cuspide fauces.

exultant Danai, Troes sua vulnera deflent.

tunc sic amissis infelix viribus Hector

980

«en concede meos miseris genitoribus artus,

quos pater infelix multo mercabitur auro:

dona feres victor. Priami nunc filius orat

te primum, dux ille ducum, quem Graecia solum

pertimuit: si, nec precibus nec munere victus,

985

nec lacrimis miseri nec clara gente moveris,

afflicti miserere patris: moveat tua Peleus

pectora pro Priamo, pro nostro pignore Pyrrhus.»

talia Priamides; quem contra durus Achilles

«quid mea supplicibus temptas inflectere dictis

990

pectora, quem possem direptum more ferarum,

si sineret natura, meis absumere malis?

te vero tristesque ferae cunctaeque volucres

diripient, avidique canes tua viscera pascent.

haec ex te capient Patrocli gaudia manes,

995

si capiunt umbrae.» dum talia magnus Achilles

ore truci iactat, vitam miserabilis Hector

reddidit. hunc animi nondum satiatus Achilles

deligat ad currum pedibusque exsanguia membra

ter circum muros victor trahit: altius ipsos

1000

fert domini successus equos. tum maximus heros

detulit ad Danaos foedatum pulvere corpus.

laetantur Danai, plangunt sua funera Troes

et pariter captos deflent cum funere muros.  

XXIII

Interea victor defleti corpus amici

1005

funerat Aeacides pompasque ad funera ducit.

ter circa tumulum miseros rapit Hectoris artus

et vapido cineri ludorum indicit honores.

Tydides †tyrsin cursu pedibusque ferocem

1008a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

1009

Merionem superat; luctando vincitur Aiax,

1010

cuius decepit vires Laertius astus;

caestibus adversos cunctos superavit Epeos

et disco forti Polypoetes depulit omnes

Merionesque arcu; tandem certamine misso

in sua castra redit turbis comitatus Achilles.  

XXIV

Flent miseri amissum Phryges Hectora, totaque maesto

Troia sonat planctu; fundit miseranda querellas

infelix Hecabe saevisque arat unguibus ora

Andromacheque suas scindit de pectore vestes,

heu tanto spoliata viro. ruit omnis in uno

1020

Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus

afflicti miseranda patris. quem nec sua coniunx

turbaque natorum nec magni gloria regni

oblitum tenuit uitae, quin iret inermis

et solum invicti castris se redderet hostis.

1025

mirantur Danaum proceres, miratur et ipse

Aeacides animum miseri senis; ille trementes

affusus genibus tendens ad sidera palmas

haec ait «o Graiae gentis fortissime Achilles,

o regnis inimice meis, te Dardana solum

1030

victa tremit pubes, te sensit nostra senectus

crudelem nimium: nunc sis mitissimus, oro,

et patris afflicti genibus miserere precantis

donaque quae porto miseri pro corpore nati

accipias; si nec precibus nec flecteris auro,

1035

in senis extremis tua dextera saeviat annis:

saltem saeva pater comitabor funera nati.

nec vitam mihi nec magnos concedere honores

1037a

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

1038

sed funus crudele meum: miserere parentis

et pater esse meo mitis de corpore disce.

1040

Hectoris interitu vicisti Dardana regna,

vicisti Priamum: sortis reminiscere victor

humanae variosque ducum tu respice casus».

his tandem precibus grandaevum motus Achilles

allevat a terra corpusque exsangue parenti

1045

reddidit Hectoreum. post haec sua dona reportat

in patriam Priamus tristesque ex more suorum

apparat exequias supremaque funera ducit.

tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium

quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque

1050

cumque cavis galeis clipeique Argivaque tela.

haec super ingenti gemitu componitur Hector:

stant circum Iliades matres manibusque decoros

abrumpunt crines laniataque pectora plangunt:

illo namque rogo natorum funera cernunt.

1055

tollitur et iuvenum magno cum murmure clamor

flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa.

inter quos gemitus laniato pectore coniunx

provolat Andromache mediosque inmittere in ignes

se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suorum

1060

turba rapit; contra tamen omnibus usque resistit,

donec conlapsae ceciderunt robora flammae

inque leves abiit tantus dux ille favillas.

Sed iam siste gradum finemque inpone labori,

Calliope, vatisque tui moderare carinam,

1065

Remis quem cernis stringentem litora paucis.

Iamque tenet portum metamque potentis Homeri:

Pieridum comitata cohors, summitte rudentes

Sanctaque virgineos lauro redimita capillos

Ipsa tuas depone lyras. ades, inclita Pallas,

1070

Tuque fave cursu vatis iam, Phoebe, peracto.