Claudius imperator
10 - 54 p. Chr. n.
|
Oratio ad senatum de iurehonorum Gallis dando
Textus
|
_________________________________________________________
. . . mae rerum no[straru]m sit u[tile . . . ]Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam |maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne |quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa |potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et |quidem statim ab origine urbis nostrae in quot formas |statusque res p(ublica) nostra diducta sit. |Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes- |soribus eam tradere contigit. Supervenere alieni et quidam exter-ni, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus qui- |dem sed tunc externus ; ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. [Is] |propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho C[o]- |rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, |ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re- |pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, |regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius, nam et |hoc inter auctores discrepat, insertus Servius Tullius, si nostros |sequimur, captiva natus Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vi- |vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post- |quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani |exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo |Caelio ita appellitavit, mutatoque nomine, nam Tusce Mastarna |ei nomen erat, ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei |p(ublicae) utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in |visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum ei[us], |nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magis- |tratus, administratio rei p(ublicae) translata est. |Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe- |rium valentius repertum apud maiores nostros, quo in a[s]- |perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? |aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consu- |libus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea |decemvirali regno ad consules rusus reditum? quid in [pl]u- |ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m |consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen- |tur? quid communicatos postremo cum plebe honores, non imperi |solum sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus |coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor ne nimio |insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro- |lati imperi ultra oceanum. Sed illoc potius revertar. Civitat[em |. . . .nonnulla interciderunt.. . po]test. Sane |novo m[ore] et divus Aug[ustus av]onc[ulus m]eus et patruus Ti. |Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum, bo- |norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. |Quid ergo? non Italicus senator provinciali potior est? Iam |vobis, cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid |de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, |si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium, quam |longo iam tempore senatores huic curiae confert! Ex qua colo- |nia inter paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum fa- |miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo, cuius libe- |ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum |annis promoturi dignitatis suae incrementa ; ut dirum nomen la- |tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do- |mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma- |nae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, |miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis |senator esse non possit. |«Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, |quo tendat oratio tua ; iam enim ad extremos fines Galliae Nar- |bonensis venisti». |Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi |senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami- |cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no- |men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera- |tis, quam ut vobis digito demonstrem, solum ipsum ultra fines |provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando |ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet. |Timide quidem, p(atres) c(onscripti), egressus adsuetos familiaresque vobis pro- |vinciarum terminos sum, sed destricte iam Comatae Galliae |causa agenda est, in qua si quis hoc intuetur, quod bello per de- |cem annos exercuerunt divom Iulium, idem opponat centum |annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re- |bus nostris plus quam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam |subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes- |titerunt, et quidem cum ab census novo tum opere et inadsue- |to Gallis ad bellum avocatus esset ; quod opus quam ar- |duum sit nobis, nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam |ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis |magno experimento cognoscimus. |
|
|