BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Claudius imperator

10 - 54 p. Chr. n.

 

persona

 

Tiberius Claudius Nero Caesar Drusus, imperator Romanus, vir doctus, natus fuit anno 10 Lugduni Galliae, filius Drusi et Antoniae. Per omne pueritiae atque adulescentiae tempus variis morbis conflictatus est. Uxores habuit quattuor, primam Plautiam Urgulanillam, deinde Aeliam Paetinam, tum Valeriam Messalinam, quam securi percuti iussit. Uxor ultima, Agrippina nomine, anno 54 venenatis fungis eum necavit, ut quidam putant. Opera Claudii, quorum titulos apud Suetonium habemus, non sunt tradita.

 

 

 

opera

 

Oratio de aetate recuperatorum et de accusatoribus coercendis (41/54)

Oratio ad senatum de iure honorum Gallis dando (48)

Historiae post caedem Caesaris dictatoris libri II (deest)

Historiae a pace civili libri XLI (deest)

Ciceronis defensio adversus Asini Galli libros (deest)

De Vita Sua libri VIII (deest)

De novis litteris in scriptura Latina utendis (deest)

De ludo aleae (deest)

Tyrrhenicon libri XX (graece, deest)

Carchedoniacon libri VIII (graece, deest)

 

 

secundaria

 

Claudii novae litterae

The Roman Law Library

fontes