BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

A. Cornelius Celsus

floruit ca. 30

 

Artium libri I - V

De agricultura libri V

 

Textus:

A. Cornelii Celsi quae supersunt

in: Corpus medicorum Latinorum

ed. F. Marx, Leipzig 1915

 

___________________________________________________

 

 

 

Fragmenta

 

AGER

Ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere. Cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, <s>caphisterio expurgandum erit; et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia, quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur. -

 

laetam formosamque cymam

 

Omnes rastra et adtollunt et adigunt

 

PECORA

Compositio ad colicos: asari Pontici ¬ [= 1/12]; petroselini ¬ [= 1/12]; feniculi seminis ¬ [= 1/12]; piperis nigri ¬ [= 1/12] II; marrubi ¬ [= 1/12]; abrotoni ¬ [= 1/12]; anethi scrip. III; Ligustici ¬ [= 1/12]; centauri seminis ¬ [= 1/12]; chamaep<i>tys sem.; sil potorium scrip. IIII; pulei <¬ [= 1/12];> acapni ¬ [= 1/12]; rutae ¬ [= 1/12]; apii seminis ¬ [= 1/12]; zingiberis sem.; mellis optimi P. II: mel despumas, illa omnia contundis et cernis et melli miscebis; deinde instar magnitudinis nucis Abellanae cum aquae tepidae sext. dabis. Certissima medela est. Sane si dolor perseveraverit, feniculi seminis cocliaria quinque bene trita cum vini sinceri sed cibari sext. dabis.

 

AVES

Anser neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur neque utilis est locis consitis, quia, quicquid rerum contingere potest, carpit. Sicubi vero flumen aut lacus est herbaeque copia, neque nimis iuxta satae fruges, nutriendu<s> est.

 

APES

Apes ex floribus ceras faciunt, ex rore matutino mel.