BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leges XII

ca. 450 a. Chr. n.

 

Leges duodecim tabularum

 

Tabula X

 

___________________________________________________

 

 

1

hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.

(Cicero, de leg. 2, 23, 58)

 

2

. . . hoc plus ne facito: rogum ascea ne polito.

(Cicero, de leg. 2, 23, 59)

 

3

Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurae et decem tibicinibus tollit etiam lamentationem

(Cicero, de leg. 2, 23, 59).

 

4

mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.

(Cicero, de leg. 2, 25, 64)

 

5a

homine mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat.

(Cicero, de leg. 2, 24, 60)

 

5b

Excipit bellicam peregrinamque mortem

(Cicero, de leg. 2, 24, 60).

 

6a

Haec praeterea sunt in legibus . . . : «servilis unctura tollitur omnisque circumpotatio» . . .  «Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae»

(Cicero, de leg. 2, 24, 60).

 

6b

Murrata potione usos antiquos indicio est, quod . . .  XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur

(Festus, F. 158).

 

7

qui coronam parit ipse pecuniave eius honoris virtutisve ergo duitur ei . . .

(Cicero, de leg. 2, 24, 60; Plinius, nat. hist. 21, 3, 7)

 

8

. . . neve aurum addito. at cui auro dentes iuncti escunt. ast in cum illo sepeliet uretve, se fraude esto.

(Cicero, de leg. 2, 24, 60)

 

9

rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adigi aedes alienas invito domino

(Cicero, de leg. 2, 24, 61).

 

10

forum . . .  bustumve usucapi vetat

(Cicero, de leg. 2, 24, 61).