BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leges XII

ca. 450 a. Chr. n.

 

Leges duodecim tabularum

 

Tabula V

 

___________________________________________________

 

 

1

Veteres ... enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse; ... exceptis virginibus Vestalibus, quas ... liberas esse voluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est

(Gaius 1, 144-145).

 

2

Mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipii usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore <auctore> traditae essent: id<que> ita lege XII tabularum <cautum erat>

(Gaius 2, 47).

 

3

uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto.

(Ulpianus, fr. 11, 14)

4

si intestato moritur, cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto.

(Ulpianus, fr. 26, 1)

5

si adgnatus nec escit, gentiles familiam habento.

(Coll. leg. Mos. et Rom. 16, 4, 2)

 

6

Quibus testamento ... tutor datus non sit, iis ex lege XII <tabularum> agnati sunt tutores

(Gaius 1, 155).

 

7a

si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.

(auct. ad Her. 1, 13, 23)

7b

. . . ast ei custos nec escit . . .

(Festus 162)

7c

Ulpianus ad Sabinum: Lege XII tabularum prodigo interdicitur bonorum suorum administratio (Ulpianus ad Sab. D. 27, 10, 1, pr). Lex XII tabularum ... prodigum, cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum

(Ulpianus fr. 12, 2).

 

8

Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit (Ulpianus, fr. 29, 1).

Cum de patrono et liberto loquitur lex,

ex ea familia, inquit,

in eam familiam

(Ulpianus D. 50, 16, 195, 1).

 

9

Ea, quae in nominibus sunt, ... ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sunt (Gordianus C. 3, 36, 6). Ex lege XII tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum

(Diocletianus C. 2, 3, 26).

 

10

Haec actio (familiae herciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum

(Gaius D. 10, 2, 1, pr.).