|
|
-
- F a b u l a e P a l l i a t a e
F r a g m e n t a
Textus:
Naevius poeta
ed. E. V. Marmorale, Firenze 1950
- ___________________________________________
- I Acontizomenos:
- 1
- Acontizomenos fabula est prime proba.
- 2
- Huius autem gnatus dicitur geminum alterum
falso occidisse
- 3
- Sublustri noctu interfecit ∪ – ∪ –
- II Agitatoria:
- 1
- age, ne tibi
med advorsari dicas, hunc unum diem
de meod equos sinam esse. ☺: Tux pax. ☺: Postea
currenteis ego illos vendam, nisi tu viceris.
- 2
- Quasi dedita opera quae ego volo ea tu non vis, quae ego nolo ea cupis.
- 3
- ego semper pluris feci
potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
- 4
- eho an vicimus?
☺: Vicistis. ☺: Volop est. Quo modo? ☺: Dicam tibi.
- 5
- Nimio arte colligor. Cur re inquaesita colligor?
- 6
- Secus si umquam quicquam feci, carnificem cedo.
- 7
- atque
- III Agrypnuntes:
- 1
- si quidem vis loqui
non perdocere multa longe promicando, oratiost.
- 2
- Nam in scena vos nocturnos coepit praemiatores tollere.
- IV Appella:
- 1
- Cui caepe edundod oculus alter profluit.
- 2
- Ut illum di perdant qui primus holitor caepam protulit.
- V Ariolus:
- 1
- Deprandi autem leoni si obdas oreas.
- 2
- Quis heri apud te? ☺: Praenestini et Lanuvini hospites.
☺: Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
alteris inanem volvulam madidam dari,
alteris nuces in proclivi profundier.
- VI Astiologa:
- 1
- Hac sibi prospica, hac despica
- VII Carbonaria
- 1
- Tibi servi multi apud mensam astant: ille ipse astat quando edit.
- VIII Clamidaria:
- 1
- Neque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.
- IX Colax:
- 1
- Qui decumas partes? Quantum mi alieni fuit,
polluxi tibi iam publicando epulo Herculis
decumas.
- 2
- et volo
et vereor et facere in prolubio est – ∪ –
- 3
- et asseri
laudes ago, cum votis me multat meis,
quod praeter quam mihi vellem audibam hoc eminus.
- 4
- Ubi vidi, exanimabiliter timidus pedibus protinam me dedi.
- X Commotria:
- 1
- carere
- XI Corollaria:
- 1
- Nolo ego
hanc adeo ecflictim amare: diu vivat volo,
ut mihi prodesse possit.
- 2
- Ultro meretur quam ob rem ametur: ita dapsiliter suos amicos
alit.
- 3
- Rivalis, salve. ☺: Quid «salve»? attat attatae.
☺: Quid istud vero te advertisti tam cito?
- 4
- ∪ – utinam nasum abstulisset mordicus!
- 5
- Num non vis te moneam unum, si videtur, quippiam?
- 6
- Nimis homo formidulosust
- 7
- st, tace,
cave verbum faxis!
- 8
- Haec demolite!
- 9
- dividiaest
- 10
- confestim
- 11
- trit
- XII Dementes:
- 1
- Animae pauxillulum in me habet
- XIII Demetrius:
- 1
- persibus
- XIV Dolus:
- 1
- caperata fronte
- XV Figulus:
- 1
- nimis avarus
- XVI Glaucoma:
- 1
- Quod de opsonio stilo mihi pupugit in manum
- XVII Guminasticus:
- 1
- In alto navem iubeat destitui anchoris
- 2
- Dic utrum est melius: virginemne an viduam uxorem ducere?
☺: Virginem, si musta est.
- 3
- Edepol, Cupido, cum tam pauxillus sis, nimis multum vales.
- 4
- Homines, pecua beluasque
- 5
- Saxa, silvas, lapides, montes, dissicis, dispulveras.
- 6
- atque meis bonis
omnibus ego te herem faciam.
- 7
- At enim tu nimis spisse atque tarde incedis – ∪ –
- 8
- Pol haut parasitorum aliorum simile est ∪ –
- XVIII Lampadio:
- 1
- protinam
- XIX Leon:
– – –
- XX Ludus vel Lydus:
- 1
- Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
☺: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
- XXI Nagido:
- 1
- clucidatus
- XXII Nautae: (?)
- XXIII Nervolaria:
- 1
- – praecisum, omasum, pernam, callos, glisis, glandia
- XXIV Paelex:
- 1
- Desine socri tuo, fratri patrueli meo
- XXV Personata:
- XXVI Proiectus:
- 1
- populus patitur, tu patias
- 2
- quid moras? ☺: Quia imperas.
- XXVII Quadrigemini:
- 1
- ∪ – suo labori nullus parcuit
- XXVIII Stalagmus:
- 1
- Visam: deo meo propitio meus homo est.
- XXIX Stigmatias:
- 1
- praebia
- XXX Tarentilla:
- 1
- Quae ego in theatro hic meis probavi plausibus
ea non audere quemquam regem rumpere.
Quanto libertatem hanc hic superat servitus!
- 2
- Quasi pila
in choro ludens datatim dat se et communem facit.
Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.
Alibi manus est occupata, alii pervellit pedem,
anulum dat alii spectandum, a labris alium invocat,
cum alio cantat, adtamen alii suo dat digito litteras.
- 3
- Facete et defricate
- 4
- – utrubi cenaturi estis, hicine an in triclinio?
- 5
- – ∪ – ∪ – ∪ attattatae cave cadas amabo
- 6
- ∪ – ubi isti duo adulescentes habent,
qui hic ante parta patria peregre prodigunt?
- 7
- vereor serio
- 8
- Salvi et fortunati sitis duo, duum nostrum patres!
- 9
- Ei ei: etiamne audent mecum una apparere – ∪ –
- 10
- Qua pro confidentia ausus verbum cum eo fuerim
facere rusus.
- 11
- Numquam quisquam amico amanti amica nimis fiet fidelis,
nec nimis morigera et devota quisquam erit ∪ – ∪ – ∪
- 12
- Primum ad virtutem ut redeatis, abeatis ab ignavia,
domi patres patriam ut colatis potius quam peregri probra.
- 13
- confestim
- 14
- atque
- 15
- pallucidum
- XXXI Technicus:
- 1
- confictant
- XXXII Testicularia:
- 1
- Immo quos scicidimus conscindam atque abiciam.
- XXXIII Tribacelus:
- 1
- Deos quaeso ut adimant et patrem et matrem meos.
- XXXIV Triphallus:
- 1
- Si umquam quicquam filium rescivero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas.
- XXXV Tunicularia:
- 1
- Theodotum
cum Apella comparas, qui Compitalibus
sedens in cella circumtectus tegetibus
Lares ludentes peni pinxit bubulo.
- 2
- exbolas
quassant aulas
- 3
- eius noctem nauco ducere
- XXXVI Incertarum palliatarum fragmenta:
- 1
- Pati necesse est multa mortales mala.
- 2
- Dictator ubi currum insidit, pervehitur usque ad oppidum.
- 3
- Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio unod ab amica abduxit.
- 4
- filiis
regum linguis faveant atque adnutent et subserviant.
- 5
- Libera lingua loquemur ludis Liberalibus.
- 6
- Pantaleo Pisatilis
- 7
- tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes.
- 8
- ∪ utrum scapulae plus an collus habeat calli nescio.
- 9
- et qui fuerit persibus carpenti adstractio
- 10
- non hercle apluda est hodie quam tu nequior.
- 11
- pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro, aleo.
- 12
- vagus et lustro
- 13
- risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.
- 14
- cocus edit Neptunum Cererem – ∪ – ∪ – ∪ –
et Venerem expertam Vulcanum, Liberumque obsorbuit
pariter.
- 15
- ∪ – petimine porcino qui meruerat
- 16
- penita offa
- 17
- merula sandaracino ore
- 18
- bilbit amphora
- 19
- An nata est sponsa praegnas? vel ai vel nega.
- 20
- Vel quae sperat se nupturam viridulo adulescentulo,
ea licet senile tractet detritum rutabulum.
- 21
- Sonticam esse oportet causam, quam ob rem perdas mulierem.
- 22
- Haec quidem mehercle, opinor, praefica est: nam mortuum
collaudat.
- 23
- ∪ – quid si taceat? dum videat, tam sciat
quid scriptum sit.
- 24
- buttubatta
- 25
- concipilavisti
- 26
- consponsi
- 27
- ∪ – ∪ – ∪ depuit me miseram ad necem.
- 28
- Ingurgitavit usque ad imum gutturem.
- 29
- ∪ animum amore capitali compleverint
- 30
- nunc primulum amasco – ∪ – ∪ – ∪ –
|
|