|
|
-
- S a t u r a
C u m M e t e l l i s a l t e r c a t i o
E p i t a p h i u m
Textus:
Cn. Naevius, Varia
in: Remains of Old Latin, Vol. II
ed. E. H. Warmington, London 1936
- ___________________________________________
- 1
- Saturae fragmentum
Festus, 340, 25: apud Naevium ... in satyra:
quianam Saturnium populum pepulisti?
- 2
- Cum Metellis altercatio
Ps.-Ascon. ad Cic. Verr. I, 10, 29: Dictum facete et contumeliose
in Metellos antiquum Naevii est:
Fato Metelli Romae fiunt consules.
dabunt malum Metelli Naevio poetae.
- 3
- Epitaphium Naevii
Gellius, I, 24, 2: Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae,
quod testimonium esse iustum potuisset nisi ab ipso dictum esset:
Immortales mortales si foret fas flere,
flerent divae Camenae Naevium poetam.
itaque postquam est Orchi traditus thesauro
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
|
|