|
|
-
- F a b u l a r u m C o t h u r n a t a r u m
F r a g m e n t a
Textus:
Naevius poeta
ed. E. V. Marmorale, Firenze 1950
- ___________________________________________
- I Aesiona
- 1
- Ne mihi gerere morem videar lingua, verum lingula.
- [ Andromacha ]
- 1
- [Quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum
demittas tamquam in fiscinam vindemitor.]
II Danae
- 1
- Omnes formidant hominis eius valentiam.
- 2
- Contempla placide formam et faciem virginis.
- 3
- Excidit orationis omnis confidentia.
- 4
- Etiam nunc esse inventam probris compotem scis.
- 5
- – ∪ auri rubeo fonte lavere me memini manum.
- 6
- Desubito famam tollunt, si quam solam videre in via.
- 7
- Quin, ut quisque est meritus, praesens pretium pro factis ferat.
- 8
- – ∪ – ∪ – indigne exigor patria innocens.
- 9
- – ∪ – ∪ – quae quondam fulmine icit Iuppiter
- 10
- ∪ – manubias subpetat pro me ∪ –
- 11
- Suo sonitu claro fulgorivit Iuppiter.
III equos Troianus
- 1
- Numquam hodie effugies quin mea moriaris manu.
IV Hector proficiscens
- 1
- Tunc ipsos adoriant, ne qui hinc Spartam referat nuntium.
- 2
- Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro.
V Iphigenia
- 1
- Passo velod vicinum, Aquilo, me in portum fer foras.
VI Lycurgus
- 1
- Tuos qui celsos terminos tutant ∪ –
- 2
- Alte iugatos angues in sese gerunt.
- 3
- I quaque incedunt omnis arvas opterunt.
- 4
- ∪ – ∪ – ∪ – ∪ suavisonum melos
- 5
- Vos qui regalis corporis custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsitu.
- 6
- Ducite eo tum argutis linguis mutas quadrupedis ∪ –
- 7
- – ∪ – ∪ – alis sublimes saltus alites
inlicite, ubi bipedes volucres lino linquant lumina.
- 8
- Ut in venatu vitulantis ex suis
locis nos mittant poenis decoratas feris?
- 9
- Pergite, thyrsigerae Bacchae modo, Bacchico cum schemate.
- 10
- Ignoti iteris sumus; tute scis
- 11
- Dic quo pacto eum potiti: pugnan an dolis?
- 12
- Ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.
- 13
- Cave sis tuam contendas iram contra cum ira Liberi.
- 14
- ☺: Oderunt di homines iniuros. ☺: Egone an ille iniurie
facimus?
- 15
- Sed quasi amnis cita rapit, sed tamen inflexu flectitur.
- 16
- Iam ibi nos duplicat advenientis timos pavos.
- 17
- Namque ludere ut laetantes inter sese vidimus
propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte – ∪ –
- 18
- Pallis, patagiis, crocotis, malacis mortualibus.
- 19
- Sine ferro pecua manibus ut ad mortem meant.
- 20
- – ut videam, Volcani opera, haec flammis flora fieri.
- 21
- Proinde huc Dryante regem prognatum patre
Lycurgum cette.
- 22
- Iam solis aestu candor cui liquesceret.
- 23
- Longe lateque Thraces nostros fervere.
- 24
- Vos qui astatis obstinati – ∪ – ∪ – ∪ –
VII incerti nominis reliquiae
- 1
- Male parta male dilabuntur
- 2
- Mare interbibere
- 3
- Dubii faventem per fretum intro currimus.
- 4
- Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.
- 5
- In montes ubi venti confrangebant locum
- 6
- Circumvenire video ferme iniuria.
- 7
- Struix malorum
- 8
- Neminem vidi, qui numero sciret quicquid scito opust.
- 9
- Trionum hic moderator rusticus
- 10
- Odi summussos: proinde aperte dice quid sit, quod times.
- 11
- Quam numquam vobis Grai atque barbari
- 12
- Vos qui adcolitis Histrum fluvium atque algidam
- 13
- Conferre queant ratem aeratam,
qui per liquidum mare sudantes
eunt atque sedentes – – –
- 14
- Cum tu arquitenens sagittis pollens dea.
|
|