|
|
-
- B e l l i P u n i c i c a r m e n
F r a g m e n t a
Textus:
Fragmenta poetarum Latinarum
epicorum et lyricorum
praeter Ennium et Lucilium
ed. W. Morel/C. Büchner, Leipzig 1982
- ___________________________________________
- Pars mythica
Fragmenta libri I
Fragmenta libri II
Fragmenta libri III
Fragmenta incertae sedis partis mythicae
Pars historica
Fragmenta libri IV
Fragmenta libri V
Fragmenta libri VI
Fragmenta libri VII
Fragmenta incertae sedis partis historicae
Fragmenta incerta
- ___________________________________________
- Liber I
- 1
- Caes. Bass. GLK VI 265:
novem Iovis concordes filiae sorores
- 2
- Gell. 17, 21, 45: . . . eodem anno [235 a. Chr. n.] Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
- 3
- Char. 163 B (128 K): exerciti Gn. Naevius belli Punici libro I:
Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit
- [incipit pars mythica]
- 4
- Schol. ad Aen. 7, 123 (cod. Paris. lat. 7930 saec. X/XI): Anchises fatorum arcana reliquit.] hoc autem non praedicit Anchises, sed Celaeno: unde vel catatosiopomenon intellegendum est vel divinitatem Anchisae assignat, qui ubique divinus dicitur. Naevius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde 'reliquit' aut 'mandavit' significat aut 'libros reliquit', qui haec responsa continebant.
- 5
- Serv. Dan. ad Aen. 3, 10 (336 Th): Naevius enim inducit uxores Aeneae et Anchisae cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis:
amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
- 6
- Serv. Dan. ad Aen. 2, 797 (303 sq. Th): Naevius belli Punici primo de Anchisa et Aenea fugientibus haec ait:
eorum sectam sequuntur multi mortales,
multi alii e Troia strenui viri.
ubi foras cum auro illic exibant
- 8
- Prisc. GLK II 198: Naevius in carmine belli Punici I:
inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
- 9
- Prisc. GLK II 351: apud Naevium in carmine belli Punici:
senex fretus pietatei deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
- 10
- Macrob. 6, 5, 1: Naevius belli Punici libro primo:
silvicolae homines bellique inertes
- 11
- Lact. inst.1, 6, 7: Naevius in libris belli Punici:
Cimmeria
- 12
- Serv. Dan. ad Aen. 9, 712:
Prochyta alta tremit
. . . hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
- 15
- Varro ling. Lat. 7, 51: Naevius:
patrem suum supremum optumum appellat
- 16
- Fest. 306 L (257 M): Naevius in carmine Punici belli:
summe deum regnator, quianam genus odisti?
- 17
- Serv. Dan. ad Aen. 4, 9 (462 Th):
filiae Anna et Dido
Naevius dicit.
- 18
- Prisc. GLK II 199: Naevius in carmine belli Punici I:
ei venit in mentem hominum fortunas
- Liber II
- 19
- Isid. orig. 19, 22, 20: Naevius:
pulchraque <vasa> ex auro vestemque citrosam
- 20
- Non. 760 L (474 M): Naevius belli Punici lib. II:
blande et docte percontat, Aenea quo pacto
Troiam urbem liquerit
- 21
- Prisc. GLK II 242: Naevius in carmine belli Punici II:
iamque eius mentem fortuna fecerat quietem
- 22
- Prisc. GLK II 231: Naevius in II belli Punici:
prima incedit Cereris Proserpina puer
- 23
- Prisc. GLK II 235: Naevius in carmine belli Punici:
magnam domum decoremque Ditem vexerant
- 24
- Macrob. 6, 5, 8 (ad Aen. 3, 75): Naevius belli Punici libro secundo:
dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Iove prognatus Pythius Apollo
- Liber III
- 25
- Prob. ad Verg. ecl. 6, 31 (336 H): Naevius belli Punici libro tertio sic:
postquam avem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa Penatium ordine ponuntur;
immolabat auream victimam pulchram.
- 26
- Non 167 L (116 M): Naevius belli Punici lib. III:
isque susum ad caelum sustulit suas rex
Amulius, divis<que> gratulabatur
- [Fragmenta incertae sedis partis mythicae]
- 31
- Caes. Bass. GLK VI 265: apud Naevium poetam hos repperi idoneos:
ferunt pulchras creterras, aureas lepistas
- 32
- Non. 289 L (197 M): Naevius carmine Punici belli:
res divas edicit, praedicit castus
- [explicit pars mythica, incipit pars historica]
- Liber IV
- 35
- Paul. 425 L (320 M): Naevius:
scopas atque verbenas sagmina sumpserunt
- 36
- Prisc. GLK II 249: Naevius protulit in carmine Punici belli:
hoc Samnite
- 37
- Non. 129 L (90 M): Naevius belli Poenici lib. IV:
transit Melitam Romanus [exercitus], insulam integram
urit, populatur, vastat, rem hostium concinnat
- 38
- Non. 106 L (76 M): Naevius belli Punici lib. IV:
simul atrocia proicerent extra ministratores
- 39
- Non. 751 L (468 M): Naevius belli Punici lib. IV:
virum praetor advenit, auspicat auspicium
prosperum
- 40
- Non. 138 L (97 M): Naevius belli Punici lib. IV:
. . . eam carnem victoribus danunt
- 41
- Non. 269 L (183 M): Naevius belli Punici lib. IV:
vicissatim volvi victoriam . . .
- Liber VI
- 42
- Non. 830 L (515 M): Naevius belli Punici lib. VI:
superbiter contemptim conterit legiones
- 43
- Non. 311 L (211 M): Naevius belli Punici lib. VI:
convenit regnum simul atque locos ut haberent
- 44
- Non. 510 L (325 M): Naevius belli Punici lib. VI:
septimum decimum annum ilico sedent
- 45
- Non. 408 L (267 M): Naevius belli Punici lib. VI:
censet eo venturum obviam Poenum
- Liber VII
- 46
- Non. 761 L (474 M): Naevius belli Punici lib. VII:
Sicilienses paciscit obsides ut reddant
- 47
- Non. 760 L (474 M): Naevius belli Punici lib. VII:
id quoque paciscunt, moenia sint quae
Lutatium reconcilient, captivos plurimos
- [Fragmenta incertae sedis partis historicae]
- 48
- Isid. nat. 44, 3 (315 F): Naevius in bello Punico sic ait:
onerariae onustae stabant in flustris
- 49
- Prisc. GLK II 152: Naevius in carmine belli Punici:
fames acer augescit hostibus . . .
- 50
- Fest. 418 L (317 M): Naevius:
seseque ei perire mavolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis
- 51
- Fest. 418 L (317 M): Naevius:
sin illos deserant fortissimos viros,
magnum stuprum populo fieri per gentis
- 52
- Don. ad Ter. Andr. 55 (59 W): Naevius in bello Punico:
plerique omnes subiguntur sub unum iudicium
- 54
- Fest. 332 L (270 M): Naevius:
<simul alius aliunde rumi>tant inter <se>
- 55
- Varro ling. Lat. 7, 39: apud Naevium:
- atque prius pariet
lucusta[m] Lucam bovem
- Fragmenta incerta
- 56
- Fest. 428 L (322 M): Naevius belli Punici carmine:
<quo>d bruti nec satis <sadare queunt>
- 57
- Fest. 158 L (162 M): Naevius in carmine belli Punici:
nemut <lac. XX litt.> aerumnas
- 59
- Non. 315 L (214 M): Naevius:
magnae metus tumultus pectora possidet
- 60
- Fest. 482 L (352 M): Naevius:
... <topper> capesset flamma Volcani
|
|