|
|
-
- T r a g o e d i a e
F r a g m e n t a
Textus:
Livius Andronicus
in: tragicorum Romanorum fragmenta
ed. O. Ribbeck, Leipzig 1871
- ___________________________________________
- Achilles:
Sí malos imitábo, tum tu prétium pro noxá dabis.
- Aegisthus:
- I
- nam ut Pérgama
Accénsa et praeda pér participes aéquiter
Partíta est
- II
- Tum autém lasciuum Nérei simúm pecus
Ludéns ad cantum clássem lustratúr . .
- III
- Iamne óculos specie laétauisti optábili?
- IV
- Nemo haéce uostrum rúminetur múlieri.
- V
- Sollémnitusque deó litat laudém lubens.
- VI
- . . in sedes cónlocat se régias:
Cluteméstra iuxtim, tértias natae óccupant.
- VII
- Ipsús se in terram saúcius fligít cadens.
- VIII
- Quin quód parere [míhi] uos maiestás mea
Procát, toleratis témploque hanc dedúcitis?
- Aiax mastigophorus:
- I
- Mirúm uidetur, quód sit factum iám diu?
- II
- Praestátur laus uirtúti, sed multo ócius
Vernó gelu tabéscit.
- Andromeda:
Cónflugae cubí conuentu cámpum totum inúmigant
- Danae:
. . etiam mínitas? mitte ea quaé tua sunt magis quám mea.
- Equos Troianus:
Dá mihi hasce opes,
Quás peto, quás precor:
Pórrige, opitula!
- Hermiona:
Obsecro te, Ancíale, matri né quid tuae aduorsús fuas.
- Tereus.
- I
- Rarénter uenio.
- II
- Nímis pol inpudénter: seruis praéstolabas? . . .
- III
- Ego puerum intereád ancillae súbdam lactantém meae,
Né fame perbítat.
- IV
- crédito,
Cum ílloc olli meá uoluntate númquam limauít caput.
- Ino:
- Terentianus Maurus 1931:
Liuius ille uetus Graio cognomine suae
Inserit Inoni uersus, puto, tale docimen:
Praemisso heroo subiungit namque miuron,
Hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae.
- Et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
Pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra.
Derige odorisequos ad certa cubilia canes.
- Ex incertis fabulis:
- I
- Florem ánculabant Líberi ex carchésiis.
- II
- . . sed qui sunt hí, qui ascendunt áltum ocrim?
- III
- celsósque [in] ocris
Aruáque putria et mare mágnum.
- IV
- namque Taénari celsós ocris
- V
- Haut út quem Chiro in Pélio docuít ocri.
- VI
- Múlier, quisquis és, te uolumus.
- VII
- Quó Castalia pér struices sáxeas lapsu áccidit.
- VIII
- Quem ego néfrendem alui lácteam immulgéns opem.
- IX
- dusmo ín loco
- X
- Puerárum manibus cónfectum pulcerrime.
- XI
- Quinquértiones praéco in medium próuocat.
- XII
- Varro de l. L. VII 3 M. «nec mirum quom non modo Epimenides . . . sed etiam Teucer Liuii post annos XV (XII Flor.) ab suis qui sit ignoretur.»
|
|