B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Livius Andronicus
ca. 284 - ca. 204 a. Chr. n.
     
   


O d u s i a

F r a g m e n t a

Textus:
Fragmenta poetarum Latinarum
epicorum et lyricorum
praeter Ennium et Lucilium
ed. W. Morel/C. Büchner, Leipzig 1982


___________________________________________


      metrum: Saturnius

      liber α:

1
Virum mihi, Camena,    insece versutum
(cf. Od. α, 1)

2
pater noster, Saturni    filie ...
(cf. Od 1, 45)

3
mea puera, quid verbi ex tuo    ore supra fugit?
(cf. Od. α, 64)

4
neque tamen te oblitus sum,    Laertie noster
(cf. Od. α, 65)

5
inque manum suremit    hastam ...
(cf. Od. α, 99)

6
argenteo polubro,    aureo eglutro
(cf. Od. α, 136 sq.)

7
tuque mihi narrato    omnia disertim
(cf. Od. α, 169)

8
. . . matrem procitum    plurimi venerunt
(cf. Od. α, 245 sq.)


      liber β:

9
in Pylum deveniens,    aut ibi<dem> ommentans
(cf. Od. β, 317)


      liber γ:

10
ibidemque vir summus    adprimus Patroclus
(cf. Od. γ, 110)


      liber δ:

11
partim errant, nequinont    Graeciam redire
(cf. Od. δ, 495)

12
sancta puer Saturni    filia regina
(cf. Od. δ, 513)

13
apud nympham Atlantis    filiam Calypsonem
(cf. Od. δ, 557)


      liber ε: [?]

[fragmentum incertae sedis:]
30
igitur demum Ulixi    cor frixit prae pavore
(cf. Od. ε, 297)


      liber ζ:

14
utrum genua amploctens    virginem oraret
(cf. Od. ζ, 142)

15
ibi manens sedeto    donicum videbis
me carpento vehentem    domum venisse
(cf. Od. ζ, 295 sq.)


      liber θ:

16
tumque remos iussit    religare struppis
(cf. Od. θ, 37)

17
simul ac lacrimas de ore    noegeo detersit
(cf. Od. θ, 88)

18
namque nullum peius    macerat humanum
quamde mare saevom    vires cui sunt magnae,
topper confringent    inportunae undae
(cf. Od. θ, 138 sq.)

19
Mercurius cumque eo    filius Latonas
(cf. Od. θ, 322 sq.)

20
nexebant multa inter se    flexu nodorum dubio
(cf. Od. θ, 378 sq.)

21
nam diva monetas    filia docuit
(cf. Od. θ, 488)


      liber ι:

22
quoniam audivi    paucis gavisi
(cf. Od. ι, 413)


      liber κ:

23
quando dies adveniet,    quem profata Morta est.
(cf. Od. κ, 175)

[fragmentum incertae sedis:]
31
atque escas habemus    mentionem
(cf. Od. κ, 177)

24
topper citi ad aedis    venimus Circae
(cf. Od. κ, 252)

25
topper facit homines    ut prius fuerunt
(cf. Od. κ, 395)


      liber μ:

26
parcentes    praemodum
(cf. Od. μ, 321)


      liber ν: [?]

[fragmentum incertae sedis:]
31
sic quoque fitum est
(cf. Od. ν, 40)


      liber τ:

27
vestis pulla purpurea    ampla ...
(cf. Od. τ, 225)

[fragmentum incertae sedis:]
33
dusmo in loco
(cf. Od. τ, 439)


      liber υ:

28
                                              carnis
vinumque quod libabant    anclabatur
(cf. Od. υ, 250 sq.)


      liber ω:

29
deque manibus dextrabus
(cf. Od. ω, 534)