BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Phormio

 

Actus IV

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[ S c a e n a   I ]

D e m i p h o   C h r e m e s

 

De. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,

adduxtin tecum filiam? Ch. non. De. quid ita non?

Ch. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,

570

simul autem non manebat aetas virginis

meam neglegentiam: ipsam cum omni familia

ad me profectam esse aibant. De. quid ĭlli tam diu

quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?

Ch. pol me detinuit morbus. De. unde? aut qui? Ch. rogas?

575

senectus ipsast morbu'. sed venisse eas

salvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat.

De. quid gnato optigerit mě ăbsente audistin, Chreme?

Ch. quod quiděm me factum consili incertum facit.

năm hănc condicionem siquoi tulero extrario,

580

quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.

te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi

scibam. ille, si me alienus adfinem volet,

tacebit dum intercedet familiaritas;

sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.

585

vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:

quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo

id restat; nam ego meorum solu' sum meus.

De. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,

neque defetiscar usque adeo experirier

590

donec tibi id quod pollicitus sum effecero.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I ]

G e t a   D e m i p h o   C h r e m e s

 

Ge. Ego hominem callidiorem vidi neminem

quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem

argentum opus esse, et id quo pacto fieret.

vixdum dimidium dixeram, intellexerat:

595

gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,

dis gratias agebat tempu' sibi dari

ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus

amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum

iussi opperiri: eŏ me esse adducturum senem.

600

sed ěccum ipsum. quis ěst ulterior? attat Phaedriae

patěr venit. sed quid pertimui autem belua?

an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?

commodius esse opinor duplici spe utier.

petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;

605

si ab eŏ nil fiet, tum hunc adoriar hospitem.

 

_____

 

[ S c a e n a   I I I ]

A n t i p h o   G e t a   C h r e m e s   D e m i p h o

 

An. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.

sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,

quam timeo adventus huiu' quŏ ĭnpellat patrem.

Ge. adibo hosce: o noster Chreme . . Ch. salve, Geta.

610

 Ge. venire salvom volup est. Ch. credo. Ge. quid agitur?

multa advenienti, ut fit, nova hic? Ch. compluria.

Ge. ita. de Antiphone audistin quae facta? Ch. omnia.

Ge. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,

sic circumiri! Ch. id cŭm hŏc agebam commodum.

615

 Ge. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo

inveni, opinor, remedium huic rei. Ch. quid, Geta?

De. quod remedium? Ge. ut abii abs te, fit forte obviam

mihi Phormio. Ch. qui Phormio? De. is quĭ ĭstanc . . Ch. scio.

Ge. visumst mihi ut ěiu' temptarem sententiam.

620

prendo hominem solum: «quor non,» inquam «Phormio,

vides inter nos sic haec potiu' cum bona

ut componamu' gratia quam cum mala?

eru' liberalis est et fugitans litium;

nam ceteri quidem hercle amici omnes modo

625

uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.»

An. quid hĭc coeptat aut quŏ ěvadet hodie? Ge. «an legibus

daturum poenas dices si illam eiecerit?

iam id exploratumst: heia sudabis satis

si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.

630

verum pone esse victum eum; at tandem tamen

non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae.»

postquam hominem his verbis sentio mollirier,

«soli sumu' nunc hic» inquăm: «eho [dic] quid vis dari

tibi in manum, ut erus his desistat litibus,

635

haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?»

An. satin illi di sunt propitii? Ge. «nam sat scio,

si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,

ut ěst ille bonu' vir, tria non commutabitis

verba hodie inter vos.» De. quis tě ĭstaec iussit loqui?

640

 Ch. immo non potuit meliu' pervenirier

eŏ quo nos volumus. An. occidi! De. perge eloqui.

Ge. a primo homo insanibat. Ch. cedo quid postulat?

Ge. quid? nimium; quantum libuit. Ch. dic. Ge. si quis daret

talentum magnum. De. immo malum hercle: ut nil pudet!

645

 Ge. quod dixi adeo ei: «quaeso, quid si filiam

suam unicam locaret? parvi retulit

non suscepisse: inventast quae dotem petat.»

ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,

haec denique eiu' fuit postrema oratio:

650

«ego» inquit «[iam] a principio amici filiam,

ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;

nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,

in servitutem pauperem ad ditem dari.

sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler,

655

aliquantulum quaě ădferret qui dissolverem

quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho

dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,

nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari.»

An. utrum stultitia facere ego hunc an malitia

660

dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.

De. quid si animam debet? Ge. «ager oppositust pignori ob

decem minăs» inquit. De. age age, iam ducat: dabo.

Ge. «aediculae item sunt ob decem alias.» De. oiei+

nimiumst. Ch. ne clama: <re>petito hasce a me decem.

665

 Ge. «uxori emunda ancillulast; tum pluscula

supěllectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:

his rebu' pone sane» inquit «decem minas.»

De. sescentas perĭnde scribito iam mihi dicas:

nil do. inpuratu' mě ĭlle ut etiam inrideat?

670

 Ch. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium

fac ut illam ducat nos quam volumus. An. ei mihi

Geta, occidisti me tuis fallaciis.

Ch. meă causa eicitur: mě hŏc est aequom amittere.

Ge. «quantum potest me certiorem» inquit «face,

675

si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;

năm ĭlli mihi dotem iam constituerunt dare.»

Ch. iam accipiat: illis repudium renuntiet;

hanc ducat. De. quae quidem illi res vortat male!

Ch. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,

680

fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:

ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.

 

_____

 

[ S c a e n a   I V ]

A n t i p h o   G e t a

 

An. Geta. Ge. hem. An. quid egisti? Ge. emunxi argento senes.

An. satin est id? Ge. nescio hercle: tantum iussu' sum.

An. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?

685

 Ge. quid ergo narras? An. quid ego narrem? opera tua

ad restim miquidem res redît planissume.

ut tequidem omnes di deaeque – superī inferi –

malis exemplis perdant! em siquid velis,

huic mandes, quod quiděm recte curatum velis.

690

quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere

aut nominare uxorem? iniectast spes patri

posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio

dotem sĭ ăccipiet, uxor ducendast domum:

quid fiet? Ge. non enĭm ducet. An. novi. ceterum

695

quom argentum repetent, nostra causa scilicet

in nervom potius ibit. Ge. nil est, Antipho,

quin male narrando possit depravarier:

tŭ ĭd quod bonist excerpi', dici' quod malist.

audi nunc contra: iam sĭ ărgentum acceperit,

700

ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:

spatium quidem tandem apparandi nuptias,

vocandi sacruficandi dabitur paullulum.

interea amici quod polliciti sunt dabunt:

inde iste reddet. An. quăm ŏb rem? aut quid dicet? Ge. rogas?

705

«quot res postilla monstra evenerunt mihi!

intro iit in aedis ater alienus canis;

anguis per ĭnpluvium decidit de tegulis;

gallina cecinit; interdixit hariolus;

haruspex vetuit; ante brumam autem novi

710

negoti incipere!» quae causast iustissima.

haec fient. An. ut modo fiant! Ge. fient: me vide.

pater exit: abĭ, dic esse argentum Phaedriae.

 

_____

 

[ S c a e n a   V ]

D e m i p h o   C h r e m e s   G e t a

 

De. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.

hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.

715

quom dem, et quăm ŏb rem dem commemorabō. Ge. ut cautust ubi nil opust!

Ch. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;

nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.

Ge. rem ipsam putasti. De. duc me ad eum ergo. Ge. non moror. Ch. ubi hŏc egeris,

transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit.

720

dicat eam dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;

et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;

nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,

datum esse doti'. De. quid tua, malum, ĭd refert? Ch. magni, Demipho.

non sat[is] ěst tuom te officium fecisse si non id fama adprobat:

725

volo ĭpsiu' quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.

De. idem ego ĭstuc facere possum. Ch. mulier mulieri mage convenit.

De. rogabo. Ch. ubi illas nunc ego reperire possim cogito.