Terentius Afer
ca. 190 - 159
|
Adelphoe
Prologi
|
___________________________________________________
|
|
P R O L O G U S ( I )Hecyra est huic nomen fabulaē. haec quom datastnovā, novom intervenit vitium et calamitasut neque spectari neque cognosci potuerit:ita populu' studio stupidus in funambulo | |
5 | animum occuparat. nunc haec planest pro nova,et is qui scripsit hanc ob eam rem noluititerum referre ut iterum possit vendere.alias cognostis eiu': quaeso hanc noscite.P R O L O G U S ( I I )L. Ambivius TurpioOrator ad vos venio ornatu prologi: |
10 | sinite exorator sim eodem ut iure uti senemliceat quo iure sum usus adulescentior,novas qui exactas feci ut inveterascerent,ne cum poeta scriptura evanesceret.in îs quas primum Caecili didici novas |
15 | partim sum earum exactu', partim vix steti.quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam,spe incerta certum mihi laborem sustuli,easdem agere coepi ut ab eodem alias disceremnovas, studiose ně ĭllum ab studio abducerem. |
20 | perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae,placitae sunt. ita poetam restitui in locumprope iam remmotum iniuria advorsariumab studio atque ab labore atque arte musica.quod si scripturam sprevissem in praesentia |
25 | et ĭn deterrendo voluissem operam sumere,ut in otio esset potiu' quam in negotio,deterruissem facile ne alias scriberet.nunc quid petam meă causa aequo animo attendite.Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium |
30 | numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas.eam calamitatem vostra intellegentiasedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.quom primum eam agere coepi, pugilum gloria(funambuli eodem accessit exspectatio), |
35 | comitum conventu', strepitu', clamor mulierumfecere ut ante tempus exirem foras.vetere in nova coepi uti consuetudinein experiundo ut essem; refero denuo.primo actu placeo; quom interea rumor venit |
40 | datum iri gladiatores, populu' convolat,tumultuantur clamant, pugnant de loco:ego ĭnterea meŭm non potui tutari locum.nunc turba nulla est: otium et silentiumst:agendi tempu' mihi datumst; vobis datur |
45 | potestas condecorandi ludos scaenicos.nolite sinere per vos artem musicamrecidere ad paucos: facite ut vostra auctoritasmeae aŭctoritati fautrix adiutrixque sit.si numquam avare pretium statui arti meae |
50 | et eum ěsse quaestum in animum induxi maxumumquam maxume servire vostris commodis,sinite impetrare me, qui in tutelam meamstudium suom et se in vostram commisit fidem,ne eum circumventum inique iniqui inrideant. |
55 | meă causa causam accipite et date silentium,ut lubeat scribere aliis mihique ut discerenovas expediat posthac pretio emptas meo. |