Terentius Afer
ca. 190 - 159
|
Heauton timorumenos
Prologus
|
___________________________________________________
|
|
Nequoi sit vostrum mirum quor partis senipoeta dederit quae sunt adulescentium,id primum dicam, deinde quod veni eloquar.ex integra Graeca integram comoediam | |
5 | hodie sum acturus H[e]auton timorumenon,duplex quae ex argumento facta est simplici.novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripseritet quoia Graeca sit, ni partem maxumamexistumarem scire vostrum, id dicerem. |
10 | nunc quăm ŏb rem has partis didicerim paucis dabo.oratorem esse voluit me, non prologum:vostrum iudicium fecit; me actorem dedit.sed hic actor tantum poterit a facundiaquantum ille potuit cogitare commode |
15 | qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum?nam quod rumores distulerunt malevolimultas contaminasse Graecas, dum facitpaucas Latinas: factum id esse hic non negatneque se pigere et deinde facturum autumat. |
20 | habet bonorum exemplum quo exemplo sibilicere [id] facere quod ĭlli fecerunt putat.tum quod malevolu' vetu' poeta dictitatrepente ad studium hunc se adplicasse musicum,amicum ingenio fretum, haud natura sua: |
25 | arbitrium vostrum, vostra existumatiovalebit. quare omnis vos oratos volo,ne plus iniquom possit quam aequom oratio.facite aequi siti', date crescendi copiamnovarum qui spectandi faciunt copiam |
30 | sine vitiis. ne ille pro se dictum existumetqui nuper fecit servo currenti in viadecesse populum: quor insano serviat?de illi(u)s peccatis plura dicet quom dabitalias novas, nisi finem maledictis facit. |
35 | adeste aequo animo, date potestatem mihistatariam agere ut liceat per silentium,ne semper servo' currens, iratus senex,edax parasitu', sycophanta autem inpudens,avaru' leno adsidue agendi sint seni |
40 | clamore summo, cum labore maxumo.meă causa causam hanc iustam esse animum inducite,ut aliqua pars labori' minuatur mihi.nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni:siquae laboriosast, ad me curritur; |
45 | si lenis est, ad alium defertur gregem.in hac est pura oratio. experiminiin utramque partem ingenium quid possit meum.[si numquam avare pretium statui arti meaeet eum esse quaestum in animum induxi maxumum, |
50 | quam maxume servire vostris commodis:]exemplum statuite in me, ut adulescentulivobis placere studeant potiu' quam sibi. |