BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Maccius Plautus

ca. 250 - 184

 

persona

 

Titus Maccius Plautus, poeta comoedus, natus in Sarsina in Umbria ca. annum 250 ante Christum natum. secundum Aulum Gellium circa 130 opera ei adscripta sunt, e quibus viginti unum nobis traduntur. fabulas suas e «comoedia nova graeca» traxit, nonnulla autem et rerum et personarum mutavit. Plautus obiit anno 184 ante Christum natum.

 

Aulus Gellius, Noctes Atticae, III, 3, 9-14: [9] M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: 'Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.' [10] In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae <illae> 'Plauti' inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. [11] Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; [12] sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. [13] Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. [14] Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas, quae 'trusatiles' appellantur, operam pistori locasset.

 

Gellius Noctes Atticae 1.24.3:

Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget

scaena deserta [est]; dein Risus, Ludus Iocusque,

et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.

 

opera

 

Amphitruo

Amphitruo    >>>

Asinaria    >>>

Aulularia    >>>

Bacchides    >>>

Captivi    >>>

Casina    >>>

Cistellaria    >>>

Curculio    >>>

Epidicus    >>>

Menaechmi    >>>

Mercator    >>>

Miles Gloriosus    >>>

Mostellaria    >>>

Persa    >>>

Poenulus    >>>

Pseudolus    >>>

Rudens    >>>

Stichus    >>>

Trinummus    >>>

Truculentus    >>>

Vidularia    >>>

 

 

secundaria

 

Manuscriptum Vaticanum (Pal. lat. 1615)

Plautus (Wikipedia)

Fontes

Plautus (Roma, Museo Capitolino)