Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Labores iuveniles
Textus:P. Vergili Maronis operaed. R. A. B. Mynors, Oxford 1969
|
___________________________________________________
|
|
Catalepton I(ca. 50 a. Chr. n.)
De qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, viderenon licet: occulitur limine clausa viri.de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi, namquesi occulitur: longe est, tangere quod nequeas. | |
5 | venerit, audivi. sed iam mihi nuntius istequid prodest? illi dicite cui rediit.
Catalepton II(ca. 50 a. Chr. n.)
Corinthiorum amator iste verborum,iste, iste rhetor, +namque quatenus+ totusThucydides, tyrannus Atticae febris,tau Gallicum, min et sphin ut male illisit, |
5 | ita omnia ista verba miscuit fratri.
Catalepton V(ca. 50 a. Chr. n.)
Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,inflata rhoeso non Achaico verba,et vos, Selique Tarquitique Varroque,scholasticorum natio madens pingui |
5 | ite hinc, inane cymbalon iuventutis.tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,vale, Sabine, iam valete, formosi.nos ad beatos vela mittimus portusmagni petentes docta dicta Sironis |
10 | vitamque ab omni vindicabimus cura.ite hinc Camenae vos quoque. ite iam sane,dulces Camenae - nam fatebimur verum,dulces fuistis -: et - tamen meas chartasrevisitote, sed pudenter et raro.
Catalepton VIII(ca. 42 a. Chr. n.)
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,verum illi domino tu quoque divitiae,me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,siquid de patria tristius audiero, |
5 | commendo imprimisque patrem: tu nunc eris illiMantua quod fuerat quodque Cremona prius. |