Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Eclogae vel bucolica
Ecloga IX
|
___________________________________________________
|
|
Ecloga nonaLycidas, Moeris.
LycidasQuo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
MoerisO Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,quod nunquam veriti sumus, ut possessor agellidiceret: «haec mea sunt; veteres migrate coloni.» | |
5 | nunc victi tristes, quoniam fors omnia versat,hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.
LycidasCerte equidem audieram, qua se subducere collesincipiunt mollique iugum demittere clivo,usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos |
10 | omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
MoerisAudieras, et fama fuit; sed carmina tantumnostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantumChaonias dicunt aquila veniente columbas.quod nisi me quacumque novas incidere lites |
15 | ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.
LycidasHeu! cadit in quemquam tantum scelus? heu! tua nobispaene simul tecum solacia rapta, Menalca?quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis |
20 | spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras:«Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas;et potum pastas age, Tityre, et inter agendum |
25 | occursare capro - cornu ferit ille - caveto.»
MoerisImmo haec, quae Varo, necdum perfecta, canebat:«Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,cantantes sublime ferent ad sidera cycni.»
Lycidas |
30 | Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:incipe, si quid habes. et me fecere poetamPierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicuntvatem pastores; sed non ego credulus illis. |
35 | nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinnadigna, sed argutos inter strepere anser olores.
MoerisId quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.«huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? |
40 | hic ver purpureum, varios hic flumina circumfundit humus flores; hic candida populus antroimminet, et lentae texunt umbracula vites:huc ades; insani feriant sine litora fluctus.»
LycidasQuid, quae te pura solum sub nocte canentem |
45 | audieram? numeros memini, si verba tenerem:«Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,astrum, quo segetes gauderent frugibus et quoduceret apricis in collibus uva colorem. |
50 | insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.»
MoerisOmnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longoscantando puerum memini me condere soles:nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerimiam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. |
55 | sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
LycidasCausando nostros in longum ducis amores.et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum |
60 | incipit apparere Bianoris. hic, ubi densasagricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus;hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.aut, si nox pluviam ne colligat ante, veremur,cantantes licet usque, minus via laedit, eamus: |
65 | cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
MoerisDesine plura, puer, et quod nunc instat agamus:carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. |