Publius Vergilius Maro
70 - 19 a. Chr. n.
|
Eclogae vel bucolica
Ecloga II
|
___________________________________________________
|
|
Ecloga secundaPoeta, Corydon.
PoetaFormosum pastor Corydon ardebat Alexim,delicias domini; nec quid speraret habebat.tantum inter densas umbrosa cacumina fagosadsidue veniebat. ibi haec incondita solus | |
5 | montibus et silvis studio iactabat inani:
CorydonO crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?nil nostri miserere? mori me denique coges.nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;nunc virides etiam occultant spineta lacertos, |
10 | Thestylis et rapido fessis messoribus aestualia serpullumque herbas contundit olentis.at me cum raucis, tua dum vestigia lustro,sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras |
15 | atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?o formose puer, nimium ne crede colori!alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi, |
20 | quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans:mille meae Siculis errant in montibus agnae;lac mihi non aestate novum, non frigore defit.canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. |
25 | nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnimiudice te metuam, si numquam fallit imago.o tantum libeat mecum tibi sordida ruraatque humilis habitare casas et figere cervos |
30 | haedorumque gregem viridi compellere hibisco.mecum una in silvis imitabere Pana canendo.Pan primum calamos cera coniungere plurisinstituit, Pan curat ovis oviumque magistros;nec te paeniteat calamo trivisse labellum: |
35 | haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?est mihi disparibus septem compacta cicutisfistula, Damoetas dono mihi quam dedit olimet dixit moriens: «te nunc habet ista secundum.»dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. |
40 | praeterea duo nec tuta mihi valle reperticapreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. |
45 | huc ades, o formose puer: tibi lilia plenisecce ferunt nymphae calathis; tibi candida Nais,pallentis violas et summa papavera carpens,narcissum et florem iungit bene olentis anethi;tum casia atque aliis intexens suavibus herbis |
50 | mollia luteola pingit vaccinia calta.ipse ego cana legam tenera lanugine malacastaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;addam cerea pruna, honos erit huic quoque pomo;et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte, |
55 | sic positae quoniam suavis miscetis odores.
PoetaRusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
CorydonHeu heu! quid volui misero mihi? floribus austrumperditus et liquidis immissi fontibus apros.
Poeta |
60 | Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvasDardaniusque Paris. Pallas quas condidit arcesipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,florentem cytisum sequitur lasciva capella, |
65 | te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenciet sol crescentis decedens duplicat umbras.
CorydonMe tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?
PoetaA, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! |
70 | semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,viminibus mollique paras detexere iunco?invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.» |