B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Sallustius Crispus
86 - 34
     
   



[ M .   T u l l i   C i c e r o n i s ]
I n    C .   S a l l u s t i u m   C r i s p u m
i n v e c t i v a


Textus:
Sallusti opera
ed. W. Schöne/W. Eisenhut
München 1969


___________________________________________


     I. [1] Ea demum magna voluptas est, C. Sallusti, aequalem ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam obscaenum dicere, cui non ab initio pueritiae omni genere facinoris aetas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. neque enim qui ita vivit, ut tu, aliter ac tu loqui potest, neque qui tam inloto sermone utitur, vita honestior est. quo me praevertam, patres conscripti, unde initium sumam? maius enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod aut si de mea vita atque actibus huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur, aut si huius facta mores omnem aetatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic obicio. id vos si forte offendimini, iustius huic quam mihi suscensere debetis, qui initium introduxit. [2] ego dabo operam, ut et pro me minimo cum fastidio respondeam et in hunc minime mentitum esse videatur. scio me, patres conscripti, in respondendo non habere magnam exspectationem, quod nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audituros, sed omnia vetera recognituros, quis et meae et vestrae iam et ipsius aures calent. verum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum, sed ita ingressus est, ut neque ab alio vinci possit neque ipse se omnino reliqua aetate praeterire. [3] itaque nihil aliud studet nisi ut lutulentus cum quovis volutari. longe vero fallitur opinione: non enim procacitate linguae vitae sordes eluuntur, sed est quaedam calumnia, quam unus quisque nostrum testante animo suo fert de eo, qui falsum crimen bonis obiectat. quod si vita istius memoriam vicerit, illam, patres conscripti, non ex oratione sed ex moribus suis spectare debebitis. iam dabo operam, quam maxime potuero, breve ut faciam. neque haec altercatio nostra vobis inutilis erit, patres conscripti. plerumque enim res publica privatis crescit inimicitiis, ubi nemo civis, qualis sit vir, potest latere.
     II. [4] Primum igitur, quoniam omnium maiores C. Sallustius ad unum exemplum et regulam quaerit, velim mihi respondeat, num quid his, quos protulit Scipiones et Metellos, ante fuerit aut opinionis aut gloriae, quam eos res suae gestae et vita innocentissime acta commendavit. quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non aeque nobis existimetur, cuius res gestae illustres et vita integerrime acta? quasi vero tu sis ab illis, Sallusti, ortus! quod si esses, nonnullos iam tuae turpitudinis pigeret. [5] ego meis maioribus virtute mea praeluxi, ut, si prius noti non fuerunt, a me accipiant initium memoriae suae. tu tuis vitae, quam turpiter egisti, magnas offudisti tenebras, ut, etiamsi fuerint egregii cives, certe venerint in oblivionem. qua re noli mihi antiquos viros obiectare! satius est enim me meis rebus gestis florere quam maiorum opinione niti et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium et virtutis exemplum. neque me cum iis conferri decet, patres conscripti, qui iam decesserunt omnique odio carent et invidia, sed cum eis, qui mecum una in re publica versati sunt. [6] sed si fuerim aut in honoribus petendis nimis ambitiosus - non hanc dico popularem ambitionem, cuius me principem confiteor, sed illam perniciosam contra leges, cuius primos ordines Sallustius duxit - aut in gerundis magistratibus aut in vindicandis maleficiis tam severus aut in tuenda re publica tam vigilans, quam tu proscriptionem vocas, credo, quod non omnes tui similes incolumes in urbe vixissent. at quanto meliore loco res publica staret, si tu par ac similis scelestorum civium una cum illis adnumeratus esses! [7] an ego tunc falso scripsi «cedant arma togae», qui togatus armatos et pace bellum oppressi? an illud mentitus sum «fortunatam me consule Romam», qui tantum intestinum bellum ac domesticum urbis incendium extinxi?
     III. Neque te tui piget, homo levissime, cum ea culpas, quae historiis mihi gloriae ducis? an turpius est scribentem mentiri quam vel palam hoc ordine dicentem? nam quod in aetatem increpuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quantum tu a pudicitia. [8] sed quid ego de te plura querar? quid enim mentiri turpe ducis, qui mihi ausus sis eloquentiam ut vitium obicere, cuius semper nocens eguisti patrocinio. an ullum existimas posse fieri civem egregium, qui non his artibus et disciplinis sit eruditus? an ulla alia putas esse rudimenta et incunabula virtutis, quibus animi ad gloriae cupiditatem aluntur? sed minime mirum est, patres conscripti, si homo, qui desidiae ac luxuriae plenus sit, haec ut nova atque inusitata miratur. [9] nam quod ista inusitata rabie petulanter in uxorem et in filiam meam invasisti, quae facilius mulieres se a viris abstinuerunt quam tu vir a viris, satis docte ac perite fecisti. non enim me sperasti mutuam tibi gratiam relaturum, ut vicissim tuos compellarem, unus enim satis es materiae habens, neque quicquam domi tuae turpius est quam tu. multum vero te, opinor, fallit, qui mihi parare putasti invidiam ex mea re familiari, quae mihi multo minor est, quam habere dignus sum. atque utinam ne tanta quidem esset, quanta est, ut potius amici mei viverent quam ego testamentis eorum locupletior essem.
     [10] Ego fugax, C. Sallusti? furori tribuni plebis cessi: utilius duxi quamvis fortunam unus experiri, quam universo populo Romano civilis essem dissensionis causa. qui postea quam ille suum annum in re publica perbacchatus est omniaque, quae commoverat, pace et otio resederunt, hoc ordine revocante atque ipsa re publica manu retrahente me reverti. qui mihi dies, si cum omni reliqua vita conferatur, animo quidem meo superet, cum universi vos populusque Romanus frequens adventu meo gratulatus est. tanti me, fugacem, mercennarium patronum, hi aestimaverunt! IV. [11] neque hercules mirum est, si ego semper iustas omnium amicitias aestimavi. non enim uni privatim ancillatus sum neque me addixi, sed quantum quisque rei publicae studuit, tantum mihi fuit aut amicus aut adversarius. ego nihil plus volui valere quam pacem: multi privatorum audacias nutriverunt. ego nihil timui nisi leges: multi arma sua timeri voluerunt. ego numquam volui quicquam posse nisi pro vobis: multi ex vobis potentia freti in vos suis viribus abusi sunt. itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo rei publicae amicus fuit. [12] neque me paenitet, si aut petenti Vatinio reo patrocinium pollicitus sum aut Sesti insolentiam repressi aut Bibuli patientiam culpavi aut virtutibus Caesaris favi. hae enim laudes egregii civis et unicae sunt. quae si tu mihi ut vitia obicis, temeritas tua reprehendetur, non mea vitia culpabuntur.
     Plura dicerem, si apud alios mihi esset disserendum, patres conscripti, non apud vos, quos ego habui omnium mearum actionum monitores. sed ubi rerum testimonia adsunt, quid opus est verbis?
     V. [13] Nunc ut ad te revertar, Sallusti: patrem tuum praeteream, qui si numquam in vita sua peccavit, tamen maiorem iniuriam rei publicae facere non potuit quam quod te talem filium genuit. neque tu si qua in pueritia peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare, qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qualem adolescentiam egeris: hac enim demonstrata facile intellegetur, quam petulanti pueritia tam impudicus et procax adoleveris. postea quam immensae gulae impudicissimi corporis quaestus sufficere non potuit et aetas tua iam ad ea patienda, quae alteri facere collibuisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris, ut, quae ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experireris. [14] ita non est facile exputare, patres conscripti, utrum inhonestioribus corporis partibus rem quaesierit an amiserit. domum paternam vivo patre turpissime venalem habuit. et cuiquam dubium potest esse, quin mori coegerit eum, quo hic nondum mortuo pro herede gesserit omnia? neque pudet eum a me quaerere, quis in P. Crassi domo habitet, cum ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet paterna domo. «at hercules, lapsus aetatis tirocinio postea se correxit!» non ita est, sed abiit in sodalicium sacrilegi Nigidiani. bis iudicis ad subsellia attractus extrema fortuna stetit et ita discessit, ut non hic innocens esse sed iudices peierasse existimarentur.
     [15] Primum honorem in quaestura adeptus hunc locum et hunc ordinem despectui <habuit>, cuius aditus sibi quoque sordidissimo homini patuisset. itaque timens, ne facinora eius clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris opprobrio esset, confessus est vobis audientibus adulterium neque erubuit ora vestra. VI. vixeris, ut libet, Sallusti, egeris, quae volueris: satis sit unum te tuorum scelerum esse conscium. noli nobis languorem et soporem nimium exprobrare! sumus diligentes in tuenda pudicitia uxorum nostrarum, sed ita experrecti non sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit studia nostra. [16] ecquod hunc movere possit, patres conscripti, factum aut dictum turpe, quem non puduerit palam vobis audientibus adulterium confiteri? quod si tibi per me nihil respondere voluissem, sed illud censorium eloquium Appii Claudii et L. Pisonis, integerrimorum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege palam universis recitarem, nonne tibi viderer aeternas inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non posset? neque post illum dilectum senatus umquam te vidimus, nisi forte in ea te castra coniecisti, quo omnis sentina rei publicae confluxerat. [17] at idem Sallustius, qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam res publica armis oppressa est, idem a victore, qui exsules reduxit, in senatum per quaesturam est reductus. quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non venale habuerit, cuius aliquis emptor fuerit, <et> ita egit, ut nihil non aequum ac verum duxerit, quod ipsi facere collibuisset, neque aliter vexavit ac debuit, si quis praedae loco magistratum accepisset. [18] peracta quaestura postea quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitudine vitae se coniunxerat, unus iam ex illo grege videbatur. eius enim partis erat Sallustius, quo tamquam in unam voraginem coetus omnium vitiorum excesserat: quidquid impudicorum, cilonum, parricidarum, sacrilegorum, deditorum fuit in urbe, municipiis, coloniis, Italia tota, sicut in fretis subsederant, nominis perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti nisi licentia vitiorum et cupiditate rerum novarum.
     VII. [19] «At postea quam praetor est factus, modeste se gessit et abstinenter.» non ita! provinciam vastavit, ut nihil neque passi sint neque exspectaverint gravius in bello socii nostri, quam experti sunt in pace hoc Africam inferiorem obtinente. unde tantum hic exhausit, quantum potuit aut fide nominum traici aut in naves contrudi: tantum, inquam, exhausit, patres conscripti, quantum voluit. ne causam diceret, sestertio duodeciens cum Caesare paciscitur. quod si quippiam eorum falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne paternam quidem domum reluere potueris, repente tamquam somno beatus hortos pretiosissimos, villam Tiburti C. Caesaris, reliquas possessiones paraveris. [20] neque piguit quaerere, cur ego P. Crassi domum emissem, cum tu vetus villae dominus sis, cuius paulo ante fuerat Caesar. modo, inquam, patrimonio non comesto sed devorato quibus rationibus repente factus es tam adfluens et tam beatus? nam quis te faceret heredem, quem ne amicum quidem suum satis honestum quisquam sibi ducit nisi similis ac par tui?
     VIII. At hercules, egregia facta maiorum tuorum te extollunt: quorum sive tu similis es sive illi tui, nihil ad omnium scelus ac nequitiam addi potest. [21] verum, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem. tu, C. Sallusti, totidem putas esse bis senatorem et bis quaestorem fieri quot bis consularem et bis triumphalem? carere decet omni vitio, qui in alterum dicere parat; is demum male dicit, qui non potest verum ab altero audire. sed tu, omnium mensarum assecula, omnium cubiculorum in aetate paelex et idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es et civilis belli memoria. [22] quid enim hoc gravius pati potuimus, quam quod te incolumem in hoc ordine videmus? desine bonos petulantissime consectari, desine morbo procacitatis isto uti, desine unumquemque moribus tuis aestimare. his moribus amicum tibi efficere non potes: videris velle inimicum habere.
     Finem dicendi faciam, patres conscripti. saepe enim vidi gravius offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixerunt, quam eos, qui commiserunt. mihi quidem ratio habenda est, non quae Sallustius merito debeat audire, sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim.