|
|
-
- H i s t o r i a r u m l i b r i V
F r a g m e n t a l i b r i I
Textus:
Sallust, Historiae/Zeitgeschichte
ed. O. Leggewie
Stuttgart 1975
- ___________________________________________
- Fragmentum I, 12 M
Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit, plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant, bonique et mali cives adpellati non ob merita in rem publicam omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissumus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur.
|
|