P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Tristia
Liber III
|
___________________________________________________
|
|
I'Missus in hanc venio timide liber exulis Urbem:da placidam fesso, lector amice, manum;neve reformida, ne sim tibi forte pudori:nullus in hac charta versus amare docet. | |
5 | haec domini fortuna mei est, ut debeat illaminfelix nullis dissimulare iocis.id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,heu nimium sero damnat et odit opus!inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, |
10 | carmine temporibus conveniente suis.clauda quod alterno subsidunt carmina versu,vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;quod neque sum cedro flavus nec pumice levis,erubui domino cultior esse meo; |
15 | littera suffusas quod habet maculosa lituras,laesit opus lacrimis ipse poeta suum.siqua videbuntur casu non dicta Latine,in qua scribebat, barbara terra fuit.dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, |
20 | quasque petam sedes hospes in Urbe liber.'haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.'di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,molliter in patria vivere posse tua. |
25 | duc age! namque sequar, quamvis terraque mariquelonginquo referam lassus ab orbe pedem.'paruit, et ducens 'haec sunt fora Caesaris', inquit,'haec est a sacris quae via nomen habet,hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, |
30 | haec fuit antiqui regia parva Numae.'inde petens dextram 'porta est' ait 'ista Palati,hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.'singula dum miror, video fulgentibus armisconspicuos postes tectaque digna deo, |
35 | et 'Iovis haec' dixi 'domus est?' quod ut esse putarem,augurium menti querna corona dabat.cuius ut accepi dominum, 'non fallimur', inquam,'et magni verum est hanc Iovis esse domum.cur tamen opposita velatur ianua lauro, |
40 | cingit et augustas arbor opaca fores?num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,an quia Leucadio semper amata deo est?ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?quam tribuit terris, pacis an ista nota est? |
45 | utque viret semper laurus nec fronde caducacarpitur, aeternum sic habet illa decus?causa superpositae scripto est testata coronae:servatos civis indicat huius ope.adice servatis unum, pater optime, civem, |
50 | qui procul extremo pulsus in orbe iacet,in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,non facinus causam, sed suus error habet.me miserum! vereorque locum vereorque potentem,et quatitur trepido littera nostra metu. |
55 | aspicis exsangui chartam pallere colore?aspicis alternos intremuisse pedes?quandocumque, precor, nostro placere parentiisdem et sub dominis aspiciare domus!'inde tenore pari gradibus sublimia celsis |
60 | ducor ad intonsi candida templa dei,signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,Belides et stricto barbarus ense pater,quaeque viri docto veteres cepere noviquepectore, lecturis inspicienda patent. |
65 | quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,quos suus optaret non genuisse pater.quaerentem frustra custos me sedibus illispraepositus sancto iussit abire loco.altera templa peto, vicino iuncta theatro: |
70 | haec quoque erant pedibus non adeunda meis.nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,atria Libertas tangere passa sua est.in genus auctoris miseri fortuna redundat,et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. |
75 | forsitan et nobis olim minus asper et illievictus longo tempore Caesar erit.di, precor, atque adeo – neque enim mihi turba roganda est –Caesar, ades voto, maxime dive, meo!interea, quoniam statio mihi publica clausa est, |
80 | privato liceat delituisse loco.vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsaesumite plebeiae carmina nostra manus.
IIErgo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,quaeque Lycaonio terra sub axe iacet,nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestrodocta sacerdoti turba tulistis opem. |
5 | nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest,quodque magis vita Musa iocata mea est,plurima sed pelago terraque pericula passumustus ab adsiduo frigore Pontus habet.quique fugax rerum securaque in otia natus, |
10 | mollis et inpatiens ante laboris eram,ultima nunc patior, nec me mare portubus orbumperdere, diversae nec potuere viae;suffecitque malis animus; nam corpus ab illoaccepit vires vixque ferenda tulit. |
15 | dum tamen et terris dubius iactabar et undis,fallebat curas aegraque corda labor:ut via finita est et opus requievit eundi,et poenae tellus est mihi tacta meae,nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber |
20 | lumine, de verna quam nive manat aqua.Roma domusque subit desideriumque locorum,quicquid et amissa restat in Urbe mei.ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcriianua, sed nullo tempore aperta fuit? |
25 | cur ego tot gladios fugi totiensque minataobruit infelix nulla procella caput?di, quos experior nimium constanter iniquos,participes irae quos deus unus habet,exstimulate, precor, cessantia fata meique |
30 | interitus clausas esse vetate fores!
IIIHaec mea si casu miraris epistula quarealterius digitis scripta sit, aeger eram,aeger in extremis ignoti partibus orbis;incertusque meae paene salutis eram. |
5 | quem mihi nunc animum dira regione iacentiinter Sauromatas esse Getasque putes?nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,terraque nescio quo non placet ipsa modo.non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, |
10 | nullus, Apollinea qui levet arte malum,non qui soletur, non qui labentia tardetempora narrando fallat, amicus adest.lassus in extremis iaceo populisque locisque,et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. |
15 | omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx,et plus in nostro pectore parte tenes.te loquor absentem, te vox mea nominat unam;nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.quin etiam sic me dicunt aliena locutum, |
20 | ut foret amenti nomen in ore tuum.sit iam deficiens suppressaque lingua palato,vix instillato restituenda mero,nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,spesque tui nobis causa vigoris erit. |
25 | ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan isticiucundum nostri nescia tempus agis?non agis, adfirmo: liquet hoc, carissima, nobis,tempus agi sine me non nisi triste tibi.si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, |
30 | et mihi vivendi tam cito finis adest,quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,ut saltem patria contumularer humo!vel poena in tempus mortis dilata fuisset,vel praecepisset mors properata fugam. |
35 | integer hanc potui nuper bene reddere lucem;exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.iam procul ignotis igitur moriemur in oris,et fient ipso tristia fata loco;nec mea consueto languescent corpora lecto, |
40 | depositum nec me qui fleat, ullus erit;nec dominae lacrimis in nostra cadentibus oraaccedent animae tempora parva meae;nec mandata dabo, nec cum clamore supremolabentes oculos condet amica manus; |
45 | sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcriindeploratum barbara terra teget!ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,et feries pavida pectora fida manu?ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, |
50 | clamabis miseri nomen inane viri?parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.cum patriam amisi, tunc me periisse putato:et prior et gravior mors fuit illa mihi. |
55 | nunc, si forte potes – sed non potes, optima coniunx –finitis gaude tot mihi morte malis.quod potes, extenua forti mala corde ferendo,ad quae iam pridem non rude pectus habes.atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, |
60 | effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!nam si morte carens vacua volat altus in auraspiritus, et Samii sunt rata dicta senis,inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,perque feros manes hospita semper erit. |
65 | ossa tamen facito parva referantur in urna:sic ego non etiam mortuus exul ero(non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptumsupposuit tumulo rege vetante soror)atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, |
70 | inque suburbano condita pone solo;quosque legat versus oculo properante viator,grandibus in tumuli marmore caede notis:HIC·EGO·QVI·IACEO·TENERORVM·LVSOR·AMORVMINGENIO·PERII·NASO·POETA·MEO |
75 | AT·TIBI·QVI·TRANSIS·NE·SIT·GRAVE·QVISQVIS·AMASTIDICERE·NASONIS·MOLLITER·OSSA·CVBENThoc satis in titulo est: etenim maiora libelliet diuturna magis sunt monimenta mihi,quos ego confido, quamvis nocuere, daturos |
80 | nomen et auctori tempora longa suo.tu tamen extincto feralia munera semperdeque tuis lacrimis umida serta dato.quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis,sentiet officium maesta favilla pium. |
85 | scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendodictandi vires siccaque lingua negat.accipe supremo dictum mihi forsitan ore,quod, tibi qui mittit, non habet ipse, 'vale'.
IVaO mihi care quidem semper, sed tempore durocognite, res postquam procubuere meae,usibus edocto si quicquam credis amico,vive tibi et longe nomina magna fuge. |
5 | vive tibi, quantumque potes praelustria vita:saevum praelustri fulmen ab igne venit.nam quamquam soli possunt prodesse potentes,num prosit potius, siquis obesse potest?effugit hibernas demissa antemna procellas, |
10 | lataque plus parvis vela timoris habent.aspicis ut summa cortex levis innatet unda,cum grave nexa simul retia mergat onus?haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,in qua debebam forsitan Urbe forem. |
15 | dum mecum vixi, dum me levis aura ferebat,haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.qui cadit in plano – vix hoc tamen evenit ipsum –sic cadit, ut tacta surgere possit humo;at miser Elpenor tecto delapsus ab alto |
20 | occurrit regi debilis umbra suo.qui fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,Icarus immensas nomine signet aquas?nempe quod hic alte, demissius ille volabat;nam pennas ambo non habuere suas. |
25 | crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intrafortunam debet quisque manere suam.non foret Eumedes orbus, si filius eiusstultus Achilleos non adamasset equos;nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, |
30 | cepisset genitor si Phaëthonta Merops.tu quoque formida nimium sublimia semper,propositique, precor, contrahe vela tui.nam pede inoffenso spatium decurrere vitaedignus es et fato candidiore frui. |
35 | quae pro te ut voveam, miti pietate mererishaesuraque mihi tempus in omne fide.vidi ego te tali vultu mea fata gementem,qualem credibile est ore fuisse meo.nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, |
40 | tempore quas uno fidaque verba bibi.nunc quoque summotum studio defendis amico,et mala vix ulla parte levanda levas.vive sine invidia, mollesque inglorius annosexige, amicitias et tibi iunge pares, |
45 | Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet.
IVbProxima sideribus tellus Erymanthidos Ursaeme tenet, adstricto terra perusta gelu.Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludesvixque satis noti nomina pauca loci. |
5 | ulterius nihil est nisi non habitabile frigus:heu quam vicina est ultima terra mihi!at longe patria est, longe carissima coniunx,quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est |
10 | corpore, sint animo cuncta videnda meo.ante oculos errant domus, Urbsque et forma locorum,acceduntque suis singula facta locis.coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago;illa meos casus ingravat, illa levat: |
15 | ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amoreminpositumque sibi firma tuetur onus.vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,dicere quos cupio nomine quemque suo.sed timor officium cautus compescit, et ipsos |
20 | in nostro poni carmine nolle puto.ante volebatis, gratique erat instar honoris,versibus in nostris nomina vestra legi.quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemqueadloquar, et nulli causa timoris ero, |
25 | nec meus indicio latitantes versus amicosprotrahet; occulte siquis amabit, amet.scite tamen, quamvis longa regione remotusabsim, vos animo semper adesse meo;et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, |
30 | fidam proiecto neve negate manum.prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquamcontacti simili sorte rogetis idem.
VUsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illamnon aegre posses dissimulare, fuit,nec me complexus vinclis propioribus essesnave mea vento, forsan, eunte suo. |
5 | ut cecidi cunctique metu fugere ruinae,versaque amicitiae terga dedere meae,ausus es igne Iovis percussum tangere corpuset deploratae limen adire domus:idque recens praestas nec longo cognitus usu, |
10 | quod veterum misero vix duo tresve mihi.vidi ego confusos vultus visosque notavi,osque madens fletu pallidiusque meo,et lacrimas cernens in singula verba cadentesore meo lacrimas, auribus illa bibi; |
15 | brachiaque accepi presso pendentia collo,et singultatis oscula mixta sonis.sum quoque, care, tuis defensus viribus absens –scis "carum" veri nominis esse loco –multaque praeterea manifestaque signa favoris |
20 | pectoribus teneo non abitura meis.di tibi posse tuos tribuant defendere semper,quos in materia prosperiore iuves.si tamen interea, quid in his ego perditus oris –quod te credibile est quaerere – quaeris, agam: |
25 | spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,tristia leniri numina posse dei.seu temere expecto, sive id contingere fas est,tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,quaeque tibi est linguae facundia, confer in illud, |
30 | ut doceas votum posse valere meum.quo quisque est maior, magis est placabilis irae,et faciles motus mens generosa capit.corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: |
35 | at lupus et turpes instant morientibus ursi,et quaecumque minor nobilitate fera est.maius apud Troiam forti quid habemus Achille?Dardanii lacrimas non tulit ille senis.quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus |
40 | Dareique docent funeris exequiae.neve hominum referam flexas ad mitius iras,Iunonis gener est qui prius hostis erat.denique non possum nullam sperare salutem,cum poenae non sit causa cruenta meae. |
45 | non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitumCaesareum caput est, quod caput orbis erat;non aliquid dixi velandave lingua locuta est,lapsave sunt nimio verba profana mero:inscia quod crimen viderunt lumina, plector, |
50 | peccatumque oculos est habuisse meum.non equidem totam possum defendere culpam,sed partem nostri criminis error habet.spes igitur superest, ut molliat ipse, futurummutati poenam condicione loci. |
55 | hos utinam nitidi Solis praenuntius ortusafferat admisso Lucifer albus equo!
VIFoedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,nec, si forte velis, dissimulare potes.donec enim licuit, nec te mihi carior alter,nec tibi me tota iunctior urbe fuit, |
5 | isque erat usque adeo populo testatus, ut essetpaene magis quam tu quamque ego notus, amor,quique est in caris animi tibi candor amiciscognitus est illi, quem colis ipse, viro.nil ita celabas, ut non ego conscius essem, |
10 | pectoribusque dabas multa tegenda meis:cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,excepto quod me perdidit, unus eras.id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,consilioque forem sospes, amice, tuo. |
15 | sed mea me in poenam nimirum Parca trahebat,omne bonae claudens utilitatis iter,sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,seu ratio fatum vincere nulla valet.tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, |
20 | pars desiderii maxima paene mei,sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,illas pro nobis experiare, rogo,numinis ut laesi fiat mansuetior ira,mutatoque minor sit mea poena loco, |
25 | idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,principiumque mei criminis error habet.nec leve nec tutum, quo sint mea, dicere, casulumina funesti conscia facta mali;mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus |
30 | illud, et admonitu fit novus ipse dolor;et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,illa tegi caeca condita nocte decet.nil igitur referam nisi me peccasse, sed illopraemia peccato nulla petita mihi, |
35 | stultitiamque meum crimen debere vocari,nomina si facto reddere vera velis.quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,quaere – suburbana haec sit mihi terra – locum.
VIIVade salutatum, subito perarata, Perillam,littera, sermonis fida ministra mei.aut illam invenies dulci cum matre sedentem,aut inter libros Pieridasque suas. |
5 | quidquid aget, cum te scierit venisse, relinquet,nec mora, quid venias quidve, requiret, agam.vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim,nec mala tam longa nostra levata mora;et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti, |
10 | aptaque in alternos cogere verba pedes.'tu quoque' dic 'studiis communibus ecquid inhaeres,doctaque non patrio carmina more canis?nam tibi cum facie mores natura pudicoset raras dotes ingeniumque dedit. |
15 | hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,ne male fecundae vena periret aquae;primus id aspexi teneris in virginis annis,utque pater natae duxque comesque fui.ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, |
20 | sola tuum vates Lesbia vincet opus.sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet,postque meos casus sit tibi pectus iners.dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;saepe tuis iudex, saepe magister eram: |
25 | aut ego praebebam factis modo versibus aures,aut, ubi cessaras, causa ruboris eram.forsitan exemplo, quia me laesere libelli,tu quoque +sis poenae facta ruina meae+.pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla |
30 | neve vir a scriptis discat amare tuis.ergo desidiae remove, doctissima, causas,inque bonas artes et tua sacra redi.ista decens facies longis vitiabitur annis,rugaque in antiqua fronte senilis erit, |
35 | inicietque manum formae damnosa senectus,quae strepitus passu non faciente venit;cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis,et speculum mendax esse querere tuum.sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: |
40 | finge sed inmensis censibus esse pares,nempe addit cuicumque libet Fortuna rapitque,Irus et est subito, qui modo Croesus erat.singula ne referam, nil non mortale tenemuspectoris exceptis ingeniique bonis. |
45 | en ego, cum caream patria vobisque domoque,raptaque sint, adimi quae potuere mihi,ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, |
50 | me tamen extincto fama superstes erit,dumque suis victrix septem de montibus orbemprospiciet domitum Martia Roma, legar.tu quoque, quam studii maneat felicior usus,effuge venturos, qua potes usque, rogos!'
VIIINunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,misit in ignotam quo rude semen humum;nunc ego Medeae vellem frenare dracones,quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; |
5 | nunc ego iactandas optarem sumere pennas,sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas:ut tenera nostris cedente volatibus auraaspicerem patriae dulce repente solum,desertaeque domus vultum, memoresque sodales, |
10 | caraque praecipue coniugis ora meae.stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,quae non ulla tibi fertque feretque dies?si semel optandum est, Augusti numen adora,et, quem sensisti, rite precare deum. |
15 | ille tibi pennasque potest currusque volucrestradere: det reditum, protinus ales eris.si precer hoc – neque enim possum maiora rogare –ne mea sint, timeo, vota modesta parum.forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, |
20 | tum quoque sollicita mente rogandus erit.quod nimis interea est instar mihi muneris ampli:ex his me iubeat quolibet ire locis.nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;ei mihi, perpetuus corpora languor habet! |
25 | seu vitiant artus aegrae contagia mentis,sive mei causa est in regione mali,ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixqueossa tegit macies nec iuvat ora cibus;quique per autumnum percussis frigore primo |
30 | est color in foliis, quae nova laesit hiems,is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis,et numquam queruli causa doloris abest.nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra estutraque pars aeque binaque damna fero. |
35 | haeret et ante oculos veluti spectabile corpusadstat fortunae forma tegenda meae;cumque locum moresque hominum cultusque sonumquecernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, |
40 | quod non offensas vindicet ense suas.at, quoniam semel est odio civiliter usus,mutato levior sit fuga nostra loco.
IXHic quoque sunt igitur Graiae – quis crederet? – urbesinter inhumanae nomina barbariae;huc quoque Mileto missi venere coloni,inque Getis Graias constituere domos. |
5 | sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,constat ab Absyrti caede fuisse loco.nam rate, quae cura pugnacis facta Minervaeper non temptatas prima cucurrit aquas,impia desertum fugiens Medea parentem |
10 | dicitur his remos applicuisse vadis.quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,'hospes,' ait 'nosco, Colchide, vela, venit'.dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,dum sequitur celeres ancora tracta manus, |
15 | conscia percussit meritorum pectora Colchisausa atque ausura multa nefanda manu;et, quamquam superest ingens audacia menti,pallor in attonitae virginis ore fuit.ergo ubi prospexit venientia vela 'tenemur', |
20 | et 'pater est aliqua fraude morandus' ait.dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,ad fratrem casu lumina flexa tulit.cuius ut oblata est praesentia, 'vicimus' inquit:'hic mihi morte sua causa salutis erit.' |
25 | protinus ignari nec quicquam tale timentisinnocuum rigido perforat ense latus,atque ita divellit divulsaque membra per agrosdissipat in multis invenienda locis(neu pater ignoret, scopulo proponit in alto |
30 | pallentesque manus sanguineumque caput),ut genitor luctuque novo tardetur et, artusdum legat extinctos, triste retardet iter.inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illomembra soror fratris consecuisse sui.
XSiquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,et superest sine me nomen in Urbe meum,suppositum stellis numquam tangentibus aequorme sciat in media vivere barbaria. |
5 | Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque,quam non ingenio nomina digna meo!dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro:ille suis liquidus bella repellit aquis.at cum tristis hiems squalentia protulit ora, |
10 | terraque marmoreo est candida facta gelu,+dum patet et Boreas et nix habitare sub Arcto,tum patet has gentes axe tremente premi+nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant,indurat Boreas perpetuamque facit. |
15 | ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,et solet in multis bima manere locis.tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altasaequet humo turres tectaque rapta ferat.pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, |
20 | oraque de toto corpore sola patent.saepe sonant moti glacie pendente capilli,et nitet inducto candida barba gelu;nudaque consistunt, formam servantia testae,vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. |
25 | quid? loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,deque lacu fragiles effodiantur aquae?ipse, papyrifero qui non angustior amnemiscetur vasto multa per ora freto,caeruleos ventis latices durantibus, Hister |
30 | congelat et tectis in mare serpit aquis;quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undasfrigore concretas ungula pulsat equi;perque novos pontes, subter labentibus undis,ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. |
35 | vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsinulla, ratam debet testis habere fidem:vidimus ingentem glacie consistere pontum,lubricaque inmotas testa premebat aquas.nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor, |
40 | undaque non udo sub pede summa fuit.si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,non foret angustae mors tua crimen aquae.tum neque se pandi possunt delphines in aurastollere; conantes dura coërcet hiems; |
45 | et quamvis Boreas iactatis insonet alis,fluctus in obsesso gurgite nullus erit;inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,nec poterit rigidas findere remus aquas.vidimus in glacie pisces haerere ligatos, |
50 | et pars ex illis tunc quoque viva fuit.sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,sive redundatas flumine cogit aquas,protinus aequato siccis Aquilonibus Histroinvehitur celeri barbarus hostis equo; |
55 | hostis equo pollens longeque volante sagittavicinam late depopulatur humum.diffugiunt alii, nullisque tuentibus agrosincustoditae diripiuntur opes,ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, |
60 | et quas divitias incola pauper habet.pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,respiciens frustra rura Laremque suum;pars cadit hamatis misere confixa sagittis:nam volucri ferro tinctile virus inest. |
65 | quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,et cremat insontes hostica flamma casas.tum quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,nec quisquam presso vomere sulcat humum.aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; |
70 | cessat iners rigido terra relicta situ.non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,nec cumulant altos fervida musta lacus.poma negat regio, nec haberet Acontius in quoscriberet hic dominae verba legenda suae. |
75 | aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos:heu loca felici non adeunda viro!ergo tam late pateat cum maximus orbis,haec est in poenam terra reperta meam!
XIQuisquis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,meque reum dempto fine cruentus agas,natus es e scopulis, es pastus lacte ferino,et dicam silices pectus habere tuum. |
5 | quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,restat? quidve meis cernis abesse malis?barbara me tellus et inhospita litora Ponticumque suo Borea Maenalis Ursa videt.nulla mihi cum gente fera commercia linguae: |
10 | omnia solliciti sunt loca plena metus.utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,cinctaque montanis ut pavet agna lupis,sic ego belligeris a gentibus undique saeptusterreor, hoste meum paene premente latus. |
15 | utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,quod patria careo pignoribusque meis;ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,nuda parum nobis Caesaris ira mali est?et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, |
20 | solvat et in mores ora diserta meos.in causa facili cuivis licet esse disertum,et minimae vires frangere quassa valent.subruere est arces et stantia moenia virtus:quilibet ignavi praecipitata premunt. |
25 | non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram?quid cinerem saxis bustaque nostra petis?Hector erat tunc cum bello certabat; at idemvinctus ad Haemonios non erat Hector equos.me quoque, quem noras olim, non esse memento: |
30 | ex illo superant haec simulacra viro.quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris?parce, precor, manes sollicitare meos!omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,quod magis errorem quam scelus esse putes, |
35 | pendimus en profugi – satia tua pectora – poenasexilioque graves exiliique loco.carnifici fortuna potest mea flenda videri:et tamen est uno iudice mersa parum.saevior es tristi Busiride, saevior illo, |
40 | qui falsum lento torruit igne bovem,quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,et dictis artes conciliasse suas:'munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,nec sola est operis forma probanda mei. |
45 | aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.protinus inclusum lentis carbonibus ure:mugiet, et veri vox erit illa bovis.pro quibus inventis, ut munus munere penses, |
50 | da, precor, ingenio praemia digna meo.'dixerat; at Phalaris 'poenae mirande repertor,ipse tuum praesens imbue' dixit 'opus'.nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustusexhibuit geminos ore gemente sonos. |
55 | quid mihi cum Siculis inter Cizigasque Getasque?ad te, quisquis is es, nostra querela redit.utque sitim nostro possis explere cruore,quantaque vis, avido gaudia corde feras:tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, |
60 | te quoque ut auditis posse dolere putem.crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,Neptuni levior quam Iovis ira fuit.ergo quicumque es, rescindere crimina noli,deque gravi duras vulnere tolle manus, |
65 | utque meae famam tenuent oblivia culpae,facta cicatricem ducere nostra sine;humanaeque memor sortis, quae tollit eosdemet premit, incertas ipse verere vices.et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, |
70 | est tibi de rebus maxima cura meis,non est quod timeas: fortuna miserrima tuta est,omne trahit secum Caesaris ira malum.quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,ipse velim poenas experiare meas.
XIIFrigora iam Zephyri minuunt, annoque peractolongior +antiquis visa maeotis+ hiems,inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,tempora nocturnis aequa diurna facit. |
5 | iam violam puerique legunt hilaresque puellae,rustica quae nullo nata serente venit;prataque pubescunt variorum flore colorum,indocilique loquax gutture vernat avis;utque malae matris crimen deponat, hirundo |
10 | sub trabibus cunas tectaque parva facit;herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,exserit e tepida molle cacumen humo;quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur:nam procul a Getico litore vitis abest; |
15 | quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus:nam procul a Geticis finibus arbor abest.otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludiscedunt verbosi garrula bella fori.usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, |
20 | nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus,defessos artus Virgine tinguit aqua.scaena viget studiisque favor distantibus ardet,proque tribus resonant terna theatra foris.O quater et quotiens non est numerare, beatum, |
25 | non interdicta cui licet Urbe frui!at mihi sentitur nix verno sole soluta,quaeque lacu durae non fodiuntur aquae;nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrumstridula Sauromates plaustra bubulcus agit. |
30 | incipient aliquae tamen huc adnare carinae,hospitaque in Ponti litore puppis erit.sedulus occurram nautae, dictaque salute,quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.ille quidem mirum ni de regione propinqua |
35 | non nisi vicinas tutus ararit aquas.fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undishuc aliquem certo vela dedisse Noto.rarus ab Italia tantum mare navita transit,litora rarus in haec portubus orba venit. |
40 | sive tamen Graeca scierit, sive ille Latinavoce loqui – certe gratior huius erit –quisquis is est, memori rumorem voce referreet fieri famae parsque gradusque potest.is, precor, auditos possit narrare triumphos |
45 | Caesaris et Latio reddita vota Iovi,teque, rebellatrix, tandem, Germania, magnitriste caput pedibus supposuisse ducis.haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,ille meae domui protinus hospes erit. |
50 | ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?iamque tuum mihi das pro Lare, Ponte, locum?di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,hospitium poenae sed velit esse meae.
XIIIEcce supervacuus – quid enim fuit utile gigni? –ad sua Natalis tempora noster adest.dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?debueras illis inposuisse modum. |
5 | si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,non ultra patriam me sequerere meam,quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,illo temptasses ultimus esse mihi,iamque relinquenda, quod idem fecere sodales, |
10 | tu quoque dixisses tristis in Urbe 'vale'.quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris iraextremam gelidi misit in orbis humum?scilicet expectas solitum tibi moris honorem,pendeat ex umeris vestis ut alba meis, |
15 | fumida cingatur florentibus ara coronis,micaque sollemni turis in igne sonet,libaque dem proprie genitale notantia tempus,concipiamque bonas ore favente preces?non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, |
20 | adventu possim laetus ut esse tuo.funeris ara mihi, ferali cincta cupressu,convenit et structis flamma parata rogis.nec dare tura libet nil exorantia divos,in tantis subeunt nec bona verba malis. |
25 | si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,in loca ne redeas amplius ista, precor,dum me terrarum pars paene novissima, PontusEuxinus falso nomine dictus, habet.
XIVCultor et antistes doctorum sancte virorum,quid facis, ingenio semper amice meo?ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,nunc quoque, ne videar totus abesse, caves? |
5 | conficis exceptis ecquid mea carmina solisArtibus, artifici quae nocuere suo?immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,quaque potes, retine corpus in Urbe meum.est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, |
10 | qui domini poenam non meruere sui.saepe per externas profugus pater exulat oras,Urbe tamen natis exulis esse licet.Palladis exemplo de me sine matre creatacarmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. |
15 | hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,hoc tibi tutori sarcina maior erit.tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:cetera fac curae sit tibi turba palam.sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, |
20 | carmina de domini funere rapta sui.illud opus potuit, si non prius ipse perissem,certius a summa nomen habere manu:nunc incorrectum populi pervenit in ora,in populi quicquam si tamen ore meum est. |
25 | hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,diverso missum quod tibi ab orbe venit.quod quicumque leget – si quis leget – , aestimet ante,compositum quo sit tempore quoque loco.aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse |
30 | exilium tempus barbariamque locum,inque tot adversis carmen mirabitur ullumducere me tristi sustinuisse manu.ingenium fregere meum mala, cuius et antefons infecundus parvaque vena fuit. |
35 | sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,et longo periit arida facta situ.non hic librorum, per quos inviter alarque,copia: pro libris arcus et arma sonant.nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius |
40 | intellecturis auribus utar, adest;nec quo secedam locus est; custodia murisummovet infestos clausaque porta Getas.saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,nec quisquam est a quo certior esse queam. |
45 | dicere saepe aliquid conanti – turpe fateri! –verba mihi desunt dedidicique loqui.Threïcio Scythicoque fere circumsonor ore,et videor Geticis scribere posse modis.crede mihi, timeo ne Sintia mixta Latinis |
50 | inque meis scriptis Pontica verba legas.qualemcumque igitur venia dignare libellum,sortis et excusa condicione meae. |