P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Corpus OvidianumNux
ca. 10 a. Chr. n.
|
___________________________________________________
|
|
Nux ego iuncta viae, cum sim sine crimine vitae,a populo saxis praetereunte petor.obruere ista solet manifestos poena nocentes,publica cum lentam non capit ira moram: | |
5 | nil ego peccavi, nisi si peccare doceturannua cultori poma referre suo.
At prius arboribus, tum cum meliora fuerunttempora, certamen fertilitatis erat;tum domini memores sertis ornare solebant |
10 | agricolas fructu proveniente deos:saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas,mirata est oleas saepe Minerva suas,pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramolonga laboranti furca tulisset opem. |
15 | quin etiam exemplo pariebat femina nostronullaque non illo tempore mater erat.at postquam platanis sterilem praebentibus umbramuberior quavis arbore venit honor,nos quoque frugiferae - si nux modo ponor in illis - |
20 | coepimus in patulas luxuriare comas.nunc neque continuos nascuntur poma per annosuvaque laesa domum laesaque baca venit;nunc uterum vitiat, quae vult formosa videri,raraque in hoc aevo est, quae velit esse parens. |
25 | certe ego, si numquam peperissem, tutior essem:ista Clytaemestra digna querela fuit.si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvasorbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.hoc in notitiam veniat maloque piroque, |
30 | destituent silvas utraque poma suas.audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit;audiat hoc ficus, stipes inanis erit.
Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur,quae sterilis sola conspicienda coma est? |
35 | cernite sinceros omnes ex ordine truncos,qui modo nil, quare percutiantur, habent.at mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramisnudaque deiecto cortice ligna patent.non odium facit hoc, sed spes inducta rapinae: |
40 | sustineant aliae poma, querentur idem.
Sic reus ille fere est, de quo victoria lucroesse potest: inopis vindice facta carent.sic timet insidias qui se scit ferre viatorcur timeat: tutum carpit inanis iter. |
45 | sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;frondibus intactis cetera turba viret.nam quod habent frutices aliquando proxima nostrisfragmina, quod laeso vimine multa iacent,non istis sua facta nocent: vicinia damno est. |
50 | excipiunt ictu saxa repulsa meo.
Idque fide careat, si non, quae longius absunt,nativum retinent inviolata decus.ergo si sapiant et mentem verba sequantur,devoveant umbras proxima quaeque meas. |
55 | quam miserum est, odium damnis accedere nostrismeque ream nimiae proximitatis agi!
Sed, puto, magna mea est operoso cura colono:inveniat, dederit quid mihi praeter humum.sponte mea facilis contempto nascor in agro |
60 | parsque loci, qua sto, publica paene via est.me, sata ne laedam, - quoniam et sata laedere dicor -imus in extremo margine fundus habet.non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,duratam renovat non mihi fossor humum. |
65 | sole licet siccaque siti peritura laborem,irriguae dabitur non mihi sulcus aquae.
At cum maturas fisso nova cortice rimasnux agit, ad partes pertica saeva venit.pertica dat plenis immitia vulnera ramis, |
70 | ne possim lapidum verbera sola queri.poma cadunt mensis non interdicta secundiset condit lectas parca colona nuces.
Has puer aut certo rectas dilaminat ictuaut pronas digito bisve semelve petit. |
75 | quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est,cum sibi suppositis additur una tribus.per tabulae clivum labi iubet alter et optat,tangat ut e multis quaelibet una suam.est etiam, par sit numerus, qui dicat, an impar, |
80 | ut divinatas auferat augur opes.fit quoque de creta, qualem caeleste figuramsidus et in Graecis littera quarta gerit.haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus,quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces. |
85 | vas quoque saepe cavum spatio distante locatur,in quod missa levi nux cadat una manu.
Felix, secreto quae nata est arbor in arvoet soli domino ferre tributa potest:non hominum strepitus audit, non illa rotarum, |
90 | non a vicina pulverulenta via est.illa suo, quaecumque tulit, dare dona colonoet plenos fructus adnumerare potest.at mihi maturos numquam licet edere fetusante diemque meae decutiuntur opes, |
95 | lamina mollis adhuc tenero est in lacte, quod intra est,nec mala sunt ulli nostra futura bono:iam tamen invenio, qui me iaculentur et ictupraefestinato munus inane petant.si fiat rapti, fiat mensura relicti, |
100 | maiorem domini parte, viator, habes.saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit,esse putat boreae triste furentis opus;aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit;est quoque, qui crimen grandinis esse putet. |
105 | at mihi nec grando, duris invisa colonis,nec ventus fraudi solve geluve fuit:fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est.praeda malo, Polydore, fuit tibi; praeda nefandae |
110 | coniugis Aonium misit in arma virum.Hesperii regis pomaria tuta fuissent,una sed immensas arbor habebat opes.at rubus et sentes tantummodo laedere nataespinaque vindicta cetera tuta sua est. |
115 | me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis,missa petunt avida saxa proterva manu.
Quid, si non aptas solem vitantibus umbras,finditur Icario cum cane terra, darem?quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem, |
120 | non expectata cum venit imber aqua?omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctisofficium, saxis officiosa petor.haec mihi perpessae domini patienda querela est:causa habeor, quare sit lapidosus ager; |
125 | dumque repurgat humum collectaque saxa remittit,semper habent in me tela parata viae.
Ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt:illo me tutam tempore praestat hiems.nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse, |
130 | non spolium, de me quod petat, hostis habet.at simul induimus nostris sua munera ramis,saxa novos fructus grandine plura petunt.
Forsitan hic aliquis dicat «quae publica tangunt,carpere concessum est: hoc via iuris habet.» |
135 | si licet hoc, oleas destringite, caedite messes;improbe, vicinum carpe, viator, holus.intret et urbanas eadem petulantia portassitque tuis muris, Romule, iuris idem:quilibet argentum prima de fronte tabernae |
140 | tollat et ad gemmas quilibet alter eat;auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos,et, quascumque potest tangere, tollat opes.sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar,incolumis tanto praeside raptor erit. |
145 | at non ille deus pacem intra moenia finit;auxilium toto spargit in orbe suum.
Quid tamen hoc prodest, media si luce palamqueverberor et tutae non licet esse nuci?ergo nec nidos foliis haerere nec ullam |
150 | sedibus in nostris stare videtis avem.at lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,haeret et ut capta victor in arce manet.cetera saepe tamen potuere admissa negariet crimen nox est infitiata suum: |
155 | nostra notat fusco digitos iniuria sucocortice contactas inficiente manus.ille cruor meus est, illo maculata cruorenon profectura dextra lavatur aqua.o, ego, cum longae venerunt taedia vitae, |
160 | optavi quotiens arida facta mori!optavi quotiens aut caeco turbine vertiaut valido missi fulminis igne peti!atque utinam subitae raperent mea poma procellae,vel possem fructus excutere ipsa meos! |
165 | sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,quod superest, tutum, Pontice castor, habes.quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viatoratque oculis plagae destinat ante locum?
Nec vitare licet moto fera vulnera trunco, |
170 | quem sub humo radix curvaque vincla tenent.corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis,quem populus manicas deposuisse vetat,utve gravem candens ubi tolli vacca securimaut stringi cultros in sua colla videt. |
175 | saepe meas vento frondes tremuisse putastis,sed metus in nobis causa tremoris erat.si merui videorque nocens, imponite flammaenostraque fumosis urite membra focis;si merui videorque nocens, excidite ferro |
180 | et liceat miserae dedoluisse semel.si, nec cur urar nec cur excidar, habetis,parcite: sic coeptum perficiatis iter. |