BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Fragmenta

 

Textus:

Ovidius Naso, Ibis Fragmenta Ovidiana

ed. Bruno W. Häuptli, Zürich 1996

 

_________________________________________________________________

 

 

 

 

Phainomena:

 

Probus ad Verg. Georg. 1, 138

Pleiades ... quarum mentionem facit Ovidius in Phaenomenis dicens de Perseo:

Pliades ante genus septem radiare feruntur,

sex tamen apparent, sub opaca septima nube est.

 

Lactant. Div. Inst. 2, 5, 24

Quanto igitur Naso prudentius quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sensit a deo lumina

illa, ut horrorem tenebrarum depellerent, instituta. is [Naso] eum librum, quo Phainomena [Aratri]

breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit:

Tot numero talique deus simulacra figura

imposuit caelo perque atras sparsa tenebras

clara pruinosae iussit dare lumina nocti.

 

Schol. Bern. ad Verg. Ecl. 3, 105

Dic, quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -

tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

Item caeli spatium Ovidius Naso [putei] orificium ait, quia tantum caelum patere videtur,

quantum orificium patet.

 

 

Epigrammata:

 

Priscianus, Inst. gramm. 5, 13, Gramm. Lat. 2, 149, 13 Keil:

Lar: quando significat κατοικίδιον θεόν, 'laris' facit genitivum, sin autem imperatorem

Veientorum, 'Lartis', quem mactavit Crossus; est testis Ovidius in Epigrammatis:

Larte ferox caeso Cossus opima tulit.

 

Quintilianus, Inst. IX. 3. 69:

... et apud Ovidium ludentem:

Cur ego non dicam, Furia, te furiam?

 

 

Ludicra:

 

Quint. Inst. 9, 3, 69-70

... apud Ovidium ludentem:

cur ego non dicam, Furia, te furiam?

 

Quint. Inst. 8, 6, 31-33

... Ovidius hoc '-oeo' ludit:

vinoeo bonoeo

 

Quint. Inst. 12, 10, 75

lana tincta fuco

[ ... ]

at si contuleris eam Lacernae,

conspectu melioris obruatur.

- ut Ovidius ait.

 

Martial. 2, 41, 1-5

'Ride si sapis, o puella, ride'

Paelignus, puto, dixerat poeta.

Sed non dixerat omnibus puellis.

Verum ut dixerit omnibus puellis,

Non dixit tibi: tu puella non es...

 

 

Incertis sedis versiculi:

 

Servius auctus ad Verg. Georg. 4, 495

[Euridice:]

en iterum crudelia retro fata vocant.

Ovidius:

bis rapitur vixitque semel.

 

De dubiis nominibus, Gramm. Lat. 5, 576, 6 Keil

crystallum: generis neutri ut Ovidius:

currus crystallo lucidus albo

 

De dubiis nominibus, Gramm. Lat. 5, 592, 27 Keil

vehes: generis masculini ut Ovidius:

innumerosque vehes

sed et genere femineo dicitur.

 

Paulus Festi Epit., p. 437, 6 Lindsay, p. 327, 4 M.

Salaciam dicebant deam aquae, quam putabant salum ciere,

hoc est mare movere. unde Ovidius:

nymphaeque salaces

 

Charisius, Ars gramm. Excerpta Bobiensia, Gramm. Lat. 1, 550, 17 Keil

viscera: Ovidius singulariter:

viscere divisio