BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Ovidius Naso

43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.

 

Declamationes

 

Textus:

Ovidius Naso, Ibis Fragmenta Ovidiana

ed. Bruno W. Häuptli, Zürich 1996

 

___________________________________________________

 

 

 

L. Annaei Senecae maioris Controversiae 2, 2, 1.8-12

 

Iusiurandum mariti et uxoris.

(1) Vir et uxor iuraverunt, ut, si quid alteri obtigisset, alter moreretur. vir peregre profectus misit

nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse se. uxor se praecipitavit. recreata iubetur a patre

relinquere virum. non vult. abdicatur. [...]

(8) Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum,

cuius auditor fuit. nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. habebat

ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam

solutum carmen. adeo autem studiose Latronem audit, ut multas illius sententias in versus suos

transtulerit. in armorum iudicio dixerat Latro: «Mittamus arma in hostis et petamus». Naso dixit

(Met. 13, 121-122):

Arma viri fortis medios mittantur in hostis.

inde iubete peti.

et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione

quadam dicere, quod scholastici quasi carmen didicerunt: «Non vides ut immota fax torpeat, ut

exagitata reddat ignes? mollit viros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit, desidia

dedocet». Naso dixit (Am. 1, 2, 11-12):

Vidi ego iactatas mota face crescere flammas

 et rursus nullo concutiente mori.

(9) Tunc autem, cum studeret, habebatur bonus declamator. hanc certe controversiam ante

Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius ipso, excepto eo, quod sine

certo ordine per locos discurrebat. haec illo dicente excepta memini: Quidquid laboris est, in hoc

est, ut uxori virum et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare

permiseris. - quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti: si

mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. parce, pater: non peieravimus. – ecce

obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum.

quid est quod illam ab indulgentia sua avocet?

(10) Di boni, quomodo hic amavit uxorem! amat filiam et abdicat! dolet periclitatam esse et ab eo

abducit, sine quo negat se posse vivere! quaerit periculum eius, qua paene caruit, hic, qui amare

caute iubet! – facilius in amore finem impetres quam modum. tu hoc obtinebis, ut terminos, quos

tu adprobaveris, custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi tutius facturi,

omnia verba ratione et fide ponderent? senes sic ament. – Pauca nosti, pater, crimina: et

litigavimus aliquando et decidimus et, quod fortasse non putas, peieravimus! quid ad patrem

pertinet, quod amantes iurant? si vis credere: nec ad deos pertinet. –

(11) non est quod tibi displiceas, uxor, tamquam prima peccaveris: perit aliqua cum viro, perit

aliqua pro viro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. fer, socer, felicitatem

tuam: magnum tibi quam parvo constat exemplum! - in reliquum, ut iubes, diligentiores facti

sumus, errorem nostrum confitemur: exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret. sic, di,

sit semper. - perseveras, socer? recipe filiam: ego qui peccavi, poena dignus sum: quare uxori notae

causa sim, socero orbitatis? discedam e civitate, fugiam, exulabo, utcumque potero, desiderium

misera et crudeli patientia perferam: morerer, si solus moriturus essem!

(12) Declamabat autem Naso raro controversias, et nonnisi ethicas; libentius dicebat suasorias:

molesta illi erat omnis argumentatio. verbis minime licenter usus est, non ut in carminibus, in

quibus non ignoravit vitia sua, sed amavit. manifestum potest esse ex eo, quod rogatus aliquando

ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret.

aequa lex visa est. scripserunt illi, quos tolli vellent, secreto, hic quos tutos esse vellet. in utrisque

codicillis idem versus erant; ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter

arbitros fuit (Ars 2, 24):

semibovemque virum semivirumque bovem;

secundum (Am. 2, 11, 10):

et gelidum Borean egelidumque Notum.

ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum

suorum, sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos esset.