P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Corpus OvidianumPseudo-Vergilii Panegyricus Mesallae(Catalepton IX)
post 27 a. Chr. n.
Textus:Ovidius Naso, Ibis Fragmenta Ovidianaed. Bruno W. Häuptli, Zürich 1996
|
______________________________________ ___________________________
|
|
Pauca mihi, niveo sed non incognita Phoebo,pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides.victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,victor qua terrae, quaque patent maria, | |
5 | horrida barbaricae portans insignia pugnae,magnus ut Oenides, utque superbus Eryx,nec minus idcirco vestros expromere cantusmaximus, et sanctos dignus inire choros.hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, |
10 | quid de te possim scribere, quidve tibi;namque (fatebor enim) quae maxima deterrendidebuit, hortandi maxima causa fuit.pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,carmina cum lingua tum sale Cecropia, |
15 | carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,carmina quae Pylium vincere digna senem.molliter hic viridi patulae sub tegmine quercusMoeris pastores et Meliboeus erant,dulcia iactantes alterno carmina versu |
20 | qualia Trinacriae doctus amat iuvenis.certatim ornabant omnes heroida divae,certatim divae munere quoque suo.Felicem ante alias o te scriptore puellam:altera non fama dixerit esse prior - |
25 | non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,quae volucrem cursu vicerat Hippomenen;candida cycneo non edita Tyndaris ovo;non supero fulgens Cassiopea polo;non defensa diu +multum+ certamine equorum, |
30 | optabant +gravide quam sibi quaeque manus,saepe animam generi pro qua pater inpius hausit,saepe rubro pro qua sanguine fluxit humus;regia non Semele, non Inachis Acrisione,inmitti expertae fulmine et imbre Iovem; |
35 | non cuius ob raptum pulsi liquere penatesTarquinii patrios filius atque pater,illo quo primum dominatus Roma superbosmutavit placidis tempore consulibus.Multa, neque inmeritis, donavit praemia alumnis, |
40 | praemia Messallis maxima Publicolis:nam quid ego inmensi memorem studia ista laboris,horrida quid durae tempora militiae?castra foro solitos, urbi praeponere castra,tam procul hoc +gnato,+ tam procul hac patria? |
45 | inmoderata pati iam frigora iamque calores?sternere vel dura posse super silice?saepe trucem adverso perlabi sidere pontum?saepe mare audendo vincere, saepe hiemem?saepe etiam densos inmittere corpus in hostes? |
50 | communem belli non meminisse deum?nunc celeris Afros, periurae milia gentis,aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,vincere et Oceani finibus ulterius? |
55 | non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes;quin ausim hoc etiam dicere: vix hominum est.ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,ipsa sibi egregium facta decus parient;nos ea quae tecum finxerunt carmina divi, |
60 | Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie.si laudi aspirare humili, si adire Cyrenas,si patrio Graios carmine adire salespossumus, optatis plus iam procedimus ipsis:hoc satis est: pingui nil mihi cum populo. |