P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Corpus OvidianumPseudo-Vergilii Elegiain Maecenatem II
post 14 p. Chr. n.
Textus:Ovidius Naso, Ibis Fragmenta Ovidianaed. Bruno W. Häuptli, Zürich 1996
|
______________________________________ ___________________________
|
|
Elegiae in Maecenatem II
Sic est Maecenas fato veniente locutus,frigidus et iamiam cum moriturus erat:«mene» inquit «iuvenis primaevi, Iuppiter, anteangustum Drusi non cecidisse diem! | |
5 | pectore maturo fuerat puer, integer aevo,et magnum magni Caesaris illud opus.discidio vellemque prius -» non omnia dixitinciditque pudor quae prope dixit amor,sed manifestus erat. moriens quaerebat amatae |
10 | coniugis amplexus oscula verba manus.«sed tamen hoc satis est: vixi te, Caesar, amicoet morior» dixit, «dum moriarque, sat est.mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor,cum dicar subita voce fuisse tibi. |
15 | hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa;nec tamen hoc ultra te doluisse velim,sed meminisse velim: vivam sermonibus illic;semper ero, semper si meminisse voles.et decet et certe vivam tibi semper amore, |
20 | nec tibi qui moritur desinit esse tuus.ipse ego quicquid ero cineres interque favillas,tum quoque non potero non memor esse tui.exemplum vixi te propter molle beati,unus Maecenas teque ego propter eram. |
25 | arbiter ipse fui, volui quod contigit esse,pectus eram vere pectoris ipse tui.vive diu, mi care, senex pete sidera sero:est opus hoc terris, te quoque velle decet.et tibi succrescant iuvenes bis Caesare digni |
30 | et tradant porro Caesaris usque genus.sit secura tibi quam primum Livia coniunx,expleat amissi munera rupta gener.cum deus intereris divis insignis avitis,te Venus in patrio collocet ipsa sinu.» |