P. Ovidius Naso
43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. n.
|
Corpus OvidianumPseudo-Vergilii Elegiain Maecenatem I
post 8 a. Chr. n.
Textus:Ovidius Naso, Ibis Fragmenta Ovidianaed. Bruno W. Häuptli, Zürich 1996
|
______________________________________ ___________________________
|
|
Elegiae in Maecenatem I
Defleram iuvenis tristi modo carmine fata;sunt etiam merito carmina danda seni.ut iuvenis deflendus enim tam candidus et tamlongius annoso vivere dignus avo. | |
5 | inreligata ratis, numquam defessa carina,it redit in vastos semper onusta lacus;illa rapit iuvenes prima florente iuventa,non oblita tamen †sed repetitque† senes.nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici: |
10 | Lollius hoc ergo conciliavit opus.foedus erat vobis nam propter Caesaris arma,Caesaris et similem propter in arma fidem.regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris almidextera, Romanae tu vigil Urbis eras. |
15 | omnia cum posses tanto tam carus amico,te sensit nemo posse nocere tamen.Pallade cum docta Phoebus donaverat artes:tu decus et laudes huius et huius eras.†vincit vulgares, vincit beryllus harenas, |
20 | litore in extremo quas simul unda movet.quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum:diluis hoc nimia simplicitate tua.sic illi vixere quibus fuit aurea Virgo,quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit. |
25 | livide, quid tandem tunicae nocuere solutaeaut tibi ventosi quid nocuere sinus?num minus Urbis erat custos et Caesaris obses,num tibi non tutas fecit in Urbe vias?nocte sub obscura quis te spoliavit amantem, |
30 | quis tetigit ferro durior ipse latus?maius erat potuisse tamen nec velle triumphos,maior res magnis abstinuisse fuit.maluit umbrosam quercum nymphasque cadentespaucaque pomosi iugera certa soli; |
35 | Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortissederat argutas garrulus inter aves.†marmora minaei† vincent monumenta libelli:vivitur ingenio, cetera mortis erunt.quid faceret? defunctus erat, comes integer idem, |
40 | miles et Augusti fortiter usque pius.illum piscosi viderunt saxa Peloriignibus hostilis reddere ligna ratis;pulvere in Emathio fortem videre Philippi:quam nunc ille tener tam gravis hostis erat. |
45 | cum freta Niliacae texerunt lata carinae,fortis erat circa, fortis et ante ducem,militis Eoi fugientia terga secutus,territus ad Nili dum ruit ille caput.pax erat: haec illos laxarunt otia cultus: |
50 | omnia victores Marte sedente decent.Actius ipse lyram plectro percussit eburno,postquam victrices conticuere tubae.hic modo miles erat, ne posset femina Romamdotalem stupri turpis habere sui, |
55 | hic tela in profugos (tantum curvaverat arcum)misit ad extremos exorientis equos.Bacche, coloratos postquam devicimus Indos,potasti galea dulce iuvante merum,et tibi securo tunicae fluxere solutae - |
60 | te puto purpureas tunc habuisse duas.†sum memor et certe memini sic ducere thyrsosbracchia †purpurea† candidiora nive;et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro:serpentes hederae vix habuere locum. |
65 | argentata tuos etiam talaria talosvinxerunt certe nec puto, Bacche, negas.mollius es solito mecum tum multa locutus,et tibi consulto verba fuere nova.impiger Alcide, multo defuncte labore, |
70 | sic memorant curas te posuisse tuas,sic te cum tenera multum lusisse puellaoblitum Nemeae iamque, Erymanthe, tui.ultra numquid erat? torsisti pollice fusos,lenisti morsu levia fila parum; |
75 | percussit crebros te propter Lydia nodos,te propter dura stamina rupta manu,Lydia te tunicas iussit lasciva fluentesinter lanificas ducere saepe suas.clava torosa tua pariter cum pelle iacebat, |
80 | quam pede suspenso percutiebat Amor.quis fore credebat, premeret cum iam impiger infanshydros ingentes vix capiente manu,cumve renascentem meteret velociter hydram,frangeret immanes vel Diomedis equos, |
85 | vel tribus †adversis† communem fratribus alvumet sex adversas solus in arma manus?fudit Aloidas postquam dominator Olympi,dicitur in nitidum percubuisse diematque aquilam mississe suam quae quaereret ecquid |
90 | posset amaturo †signa† referre Iovi,valle sub Idaea dum te, formose sacerdos,invenit et presso molliter ungue rapit.sic est: victor amet, victor potiatur in umbra,victor odorata dormiat inque rosa; |
95 | victus aret victusque metat, metus imperet illi,membra nec in strata sternere discat humo.tempora dispensant usus et tempora cultus,haec homines, pecudes, haec moderantur aveslux est, taurus arat; nox est, requiescit arator, |
100 | liberat et merito fervida colla bovi.conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo;verberat egelidos garrula vere lacus.Caesar amicus erat: poterat vixisse solute,cum iam Caesar idem quod cupiebat erat. |
105 | indulsit merito: non est temerarius ille;vicimus: Augusto iudice dignus erat.Argo saxa pavens postquam Scyllaea relegitCyaneosque metus iam religanda ratis,viscera dissecti mutaverat arietis agno |
110 | Aeetis sucis omniperita suis:his te, Maecenas, iuvenescere posse decebat;haec utinam nobis Colchidos herba foret!redditur arboribus florens revirentibus aetas;ergo non homini quod fuit ante redit, |
115 | vivacesque magis cervos decet esse paventessi quorum in torva cornua fronte rigent?vivere cornices multos dicuntur in annos;cur nos angusta condicione sumus?pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx, |
120 | atque ita iam tremulo nulla senecta nocet:ut tibi vita foret semper medicamine sacro,te vellem Aurorae complacuisse virum.illius aptus eras croceo recubare cubili,et modo poeniceum rore lavante torum |
125 | illius aptus eras roseas adiungere bigas,tu dare purpurea lora regenda manu,tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenasprocedente die, respicientis equi.quaesivere chori iuvenem sic Hesperon illum, |
130 | quem nexum medio soluit in igne Venus,quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentemLuciferum contra currere cernis equis:hic tibi Corycium, casias hic donat olentis,hic e palmiferis balsama missa iugis. |
135 | nunc pretium candoris habes, nunc redditur umbris:te sumus obliti decubuisse senem.et Pylium flevere sui ter Nestora canumdicebantque tamen non satis esse senem:Nestoris annosi vicisses saecula, si me |
140 | dispensata tibi stamina nente forent.nunc ego quod possum: tellvs levis ossa teneto,pendvla librato pondvs et ipsa tvvm.semper serta tibi dabimvs, tibi semper odores,non vmqvam sitiens, florida semper eris. |