B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Cornelius Nepos
ca. 100 - ca. 25 a. Chr. n.
     
   


D e   v i r i s   i l l u s t r i b u s
l i b r i   X V I I I


P r a e f a t i o   e t   s i g l a
e d i t i o n i s   E .   O .   W i n s t e d t

Textus:
Cornelii Nepotis vitae
ed. E. O. Winstedt, Oxonii 1904


_________________________________________

 
     PRAEFATIO

     INTER editores libri illius De Excellentibus Ducibus, qui in codicibus Aemilio Probo ascriptis a plerisque Cornelio Nepoti tribuitur, duo praecipue enituerunt, C. Nipperdey et C. L. Roth. Sed quod ad codicum rationem attinet palmam tulit Roth, quippe qui in editione sua anno MDCCCXXXXI Basileae edita codices plerosque diligenter recensuit, nec non post decem annos Parcensem illum (P), solum optimae familiae testem qui hodie exstat, Louanii inuenit et in Museo Rhenano VIII. 626 sqq. euulgauit.
     Codex est saeculi quinti decimi, haud uenerandae aetatis, sed satis bona fide scriptus: qua de re ualde dolendum est uitam Attici plane omissam esse. Eiusdem familiae fuit codex omnium optimus, Danielinus siue Gifanianus (unum enim Rothius praeeunte Fabricio esse demonstrauit), cuius lectiones sed neque integras neque bene traditas in calce editionis Marnianae exscriptas habemus. His Leidensem a Boeclero adhibitum aliumque fortasse Batauicum ab editore Vltraiectino anno MDXXXXII subiungimus. Hi sunt quibus maxima fides adhibenda est. E reliquis elegit Halm quattuor, quorum longe optimus primaeque familiae proximus est Guelferbytanus (A). Sequitur codex Sangallensis (B), et longiore interuallo recentiores duo, qui textum non integrum sed emendatum exhibent, codex Collegii Romani (R) et codex Monacensis (M). His in uita Attici addidit Haenelianum: reliquos perraro commemorat. Ipse nihil noui attuli; codices enim quos inspexi Parisinos Vaticanos Chisianos Bodleianos Londinensis, omnes parui preti sunt. Vnum tantum Canonicianum Lat. 159, codicem haud deterrimum hic inde citaui.
     His in subsidiis utendis talem mihi legem proposui, primae familiae quam artissime adhaerere neque umquam temere eam deserere: optimorum testimonio deficiente uel aperte corrupto codicibus A et B maxime niti. Hariolationes doctorum uirorum quam minimas recepi, qui Nepotis librum limatiorem quam ipse reliquit reddere ueritus sum. Talem enim mihi fingo scriptorem qui ut non neglegenter, ita uerbis scripsit usitatis, ne dicam usitatissimis. Eadem de causa antiquioris Latinitatis uestigia, quae in codicibus inueniuntur, editores plerosque secutus retinui.
     Restat ut hic moneam quod in apparatu critico neglexi, in codicibus praeter R 'hi' uel 'hii' (P) pro 'ii', 'his' uel 'hiis' (P) pro 'iis', itemque 'tum ... tum' pro 'cum ... tum' fere semper scriptum esse.

     Scribebam Oxonii
     Mense Maio MDCCCCIV.
E. O. W.



     SIGLA

P = cod. Parcensis, saec. xv
Dan./Gif. = cod. Danielis siue Gifanii
A = cod. Guelferbytanus Gudianus 166, saec. xii, xiii
B = cod. Sangallensis, saec. xiv
M = cod. Monacensis 88, Vlmae scriptus, a. 1482
R = cod. collegii Romani, saec. xiii
ς = consensus omnium uel plurimorum codicum praeter Dan. et P
H = cod. Haenelianus, a. 1469
Leid. = cod. Leidensis Boecleri
Leid. II = cod. Leidensis
Can. = cod. Bodl. Canonici Lat. 159, saec. xv
u = editio Vltraiectina, a. 1542
Fleck. = Fleckeisen in Philologo iv. 308 sqq.
ed. Teub. = coniecturae in editionem Teubnerianam a. 1898 receptae,
                  quarum auctores qui sint nescio