|
|
-
- E x e m p l o r u m
l i b r i q u i n q u e
p o s t 4 3
Textus:
Cornelii Nepotis quae exstant
ed. E. Malcovati, Torino 1944
- _________________________________________
- Fragmenta:
- [fr.10]
- Charis. I p. 185, 24 Barwick:
Vestale. Nepos exemplorum II
a virgine Vestale,
inquit, pro Vestali, quia non personam sed rem significat.
- [fr.28]
- Plin. nat. hist. IX 39, 137:
Nepos Cornelius, qui divi Augusti principatu obiit, inquit:
Me iuvene violacea purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat, nec multo post rubra Tarentina. huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi. hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura quis non iam tricliniaria facit?
Spinther aedilis fuit urbis conditae anno DCXCI Cicerone consule.
- [fr.36]
- Prisc. VIII 17, p. 383, 4 H.:
Nepos:
Aedis Martis est in circo Flaminio architectata ab Hermodoro Salaminio:
«architectata» passive posuit, ἀρχιτεκτονευθεῖσα.
|
|