B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Cornelius Nepos
ca. 100 - ca. 25 a. Chr. n.
     
   


E p i s t u l a   a d   C i c e r o n e m

Textus:
Cornelii Nepotis quae exstant
ed. E. Malcovati, Torino 1944


_________________________________________


Fragmentum:

[fr.40]
      Lactant. div. inst. III 15, 10:
Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit:
Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros vivendi quam plerisque, qui in ea disputanda versantur. video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore <et> continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus vivere.