B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Cornelius Nepos
ca. 100 - ca. 25 a. Chr. n.
     
   


C h r o n i c o r u m   l i b r i   t r e s

a n t e   5 4

Textus:
Cornelii Nepotis quae exstant
ed. E. Malcovati, Torino 1944


_________________________________________


Fragmenta:

[fr.1]
      Catulli carmen 1, 1-7:
Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis.


[fr.4]
      Gell. XVII 21, 3:
De Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse Silviis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium (fr. 8 P.) de Homero et Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, Cornelius Nepos in primo chronico de Homero dicit,
annis circiter centum et sexaginta.

[fr.8]
      Gell. XVII 21, 23:
Neque multo postea [quam Galli Romam praeter Capitolium ceperunt] ... M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait (annal. III fr. 2 P.), praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit,
verberando necatus est.