|
|
-
- D e c h o r o g r a p h i a ( ? )
Textus:
Cornelii Nepotis quae exstant
ed. E. Malcovati, Torino 1944
- _________________________________________
- Fragmenta:
- [fr.16]
- Pomp. Mela III 9, 90:
Eudoxus quidam cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus [scil. Aethiopicum], ut Nepos adfirmat, Gades usque perfectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua.
- [fr.17]
- Pomp. Mela III 5, 44:
Ultra Caspium sinum quidnam esset ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta. sed praeter physicos Homerumque universum orbem mari circumfusum esse disserit Cornelius Nepos, ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita retulisse commemorat:
cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem assiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.
- [fr.18]
- Plin. nat. hist. III 1, 4:
T. Livius ac Cornelius Nepos
latitudinis <freti Gaditani> traditerunt minus VII milia passuum, ubi vero plurumum, X milia.
- [fr.21]
- Plin. nat. hist. III 19, 132:
Alpes ... patere ... tradit ... in latitudinem ... Cornelius Nepos C milia, T. Livius (fr. 57 Hertz) III milia stadiorum, uterque diversis in locis.
- [fr.25]
- Plin. nat. hist. VI 11, 31:
Aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV milia passuum non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL milia: tantis iterum angustiis infestatur Asia.
|
|