B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Cornelius Nepos
ca. 100 - ca. 25 a. Chr. n.
     
   


D e   v i r i s   i l l u s t r i b u s
l i b r i   X V I I I


L i b e r   X I I I
D e   h i s t o r i c i s
G r a e c i s


_________________________________________


Fragmentum:

[fr.55]
      Gell. XI 8, 1:
Iuste venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit. in eius historiae principio (frg. 1 P.) scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret; «nam sum», inquit, «homo romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est», ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit. ea cum legisset M. Cato: «Ne tu», inquit, «Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa vacare. nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. +tibi», inquit, «oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?»
      Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus viris XIII.