Titus Lucretius Carus
97 - 55 a. Chr. n.
|
De rerum natura
Liber sextus
|
_________________________________________________________
|
|
Primae frugiparos fetus mortalibus aegrisdididerunt quondam praeclaro nomine Athenaeet recreaverunt vitam legesque rogaruntet primae dederunt solacia dulcia vitae, | |
5 | cum genuere virum tali cum corde repertum,omnia veridico qui quondam ex ore profudit;cuius et extincti propter divina repertadivolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus |
10 | omnia iam ferme mortalibus esse parataet, pro quam possent, vitam consistere tutam,divitiis homines et honore et laude potentisaffluere atque bona gnatorum excellere fama,nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, |
15 | atque animi ingratis vitam vexare sine ullapausa atque infestis cogi saevire querellis,intellegit ibi vitium vas efficere ipsumomniaque illius vitio corrumpier intus,quae conlata foris et commoda cumque venirent; |
20 | partim quod fluxum pertusumque esse videbat,ut nulla posset ratione explerier umquam,partim quod taetro quasi conspurcare saporeomnia cernebat, quae cumque receperat, intus.veridicis igitur purgavit pectora dictis |
25 | et finem statuit cuppedinis atque timorisexposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,quid foret, atque viam monstravit, tramite parvoqua possemus ad id recto contendere cursu,quidve mali foret in rebus mortalibus passim, |
30 | quod fieret naturali varieque volaretseu casu seu vi, quod sic natura parasset,et quibus e portis occurri cuique deceret,et genus humanum frustra plerumque probavitvolvere curarum tristis in pectore fluctus. |
35 | nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecisin tenebris metuunt, sic nos in luce timemusinter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quamquae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest |
40 | non radii solis nec lucida tela dieidiscutiant, sed naturae species ratioque.quo magis inceptum pergam pertexere dictis.Et quoniam docui mundi mortalia templaesse <et> nativo consistere corpore caelum, |
45 | et quae cumque in eo fiunt fierique necessest |
47 | pleraque dissolui, qui restant percipe porro,quandoquidem semel insignem conscendere currum. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
92 | tu mihi supremae praescripta ad candida calliscurrenti spatium praemonstra, callida musaCalliope, requies hominum divomque voluptas, |
95 | te duce ut insigni capiam cum laude coronam.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
48 | ventorum existant, placentur <ut> omnia rursum. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .quae fuerint, sint placato conversa furore. |
50 | cetera quae fieri in terris caeloque tuenturmortales, pavidis cum pendent mentibus saepeet faciunt animos humilis formidine divomdepressosque premunt ad terram propterea quodignorantia causarum conferre deorum |
55 | cogit ad imperium res et concedere regnum.[quorum operum causas nulla ratione viderepossunt ac fieri divino numine rentur.]nam bene qui didicere deos securum agere aevom,si tamen interea mirantur qua ratione |
60 | quaeque geri possint, praesertim rebus in illisquae supera caput aetheriis cernuntur in oris,rursus in antiquas referuntur religioniset dominos acris adsciscunt, omnia possequos miseri credunt, ignari quid queat esse, |
65 | quid nequeat, finita potestas denique cuiquequa nam sit ratione atque alte terminus haerens;quo magis errantes caeca ratione feruntur.quae nisi respuis ex animo longeque remittisdis indigna putare alienaque pacis eorum, |
70 | delibata deum per te tibi numina sanctasaepe oberunt; non quo violari summa deum vispossit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,sed quia tute tibi placida cum pace quietosconstitues magnos irarum volvere fluctus, |
75 | nec delubra deum placido cum pectore adibis,nec de corpore quae sancto simulacra ferunturin mentes hominum divinae nuntia formae,suscipere haec animi tranquilla pace valebis.inde videre licet qualis iam vita sequatur. |
80 | quam quidem ut a nobis ratio verissima longereiciat, quamquam sunt a me multa profecta,multa tamen restant et sunt ornanda politisversibus; est ratio caeli<que igni>sque tenenda,sunt tempestates et fulmina clara canenda, |
85 | quid faciant et qua de causa cumque ferantur;ne trepides caeli divisis partibus amens,unde volans ignis pervenerit aut in utram severterit hinc partim, quo pacto per loca saeptainsinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se. |
90 | [quorum operum causas nulla ratione videre |
91 | possunt ac fieri divino numine rentur.] |
96 | Principio tonitru quatiuntur caerula caelipropterea quia concurrunt sublime volantesaetheriae nubes contra pugnantibus ventis.nec fit enim sonitus caeli de parte serena, |
100 | verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.praeterea neque tam condenso corpore nubesesse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autemtam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; |
105 | nam cadere aut bruto deberent pondere pressaeut lapides, aut ut fumus constare nequirentnec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,carbasus ut quondam magnis intenta theatris |
110 | dat crepitum malos inter iactata trabesque,inter dum perscissa furit petulantibus auriset fragilis <sonitus> chartarum commeditatur;id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,aut ubi suspensam vestem chartasque volantis |
115 | verberibus venti versant planguntque per auras.fit quoque enim inter dum <ut> non tam concurrere nubesfrontibus adversis possint quam de latere irediverso motu radentes corpora tractim,aridus unde auris terget sonus ille diuque |
120 | ducitur, exierunt donec regionibus artis.Hoc etiam pacto tonitru concussa videnturomnia saepe gravi tremere et divolsa repentemaxima dissiluisse capacis moenia mundi,cum subito validi venti conlecta procella |
125 | nubibus intorsit sese conclusaque ibidemturbine versanti magis ac magis undique nubemcogit uti fiat spisso cava corpore circum,post ubi conminuit vis eius et impetus acer,tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem. |
130 | nec mirum, cum plena animae vensicula parvasaepe haud dat parvum sonitum displosa repente.Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,ut sonitus faciant; etenim ramosa videmusnubila saepe modis multis atque aspera ferri; |
135 | scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauriperflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.Fit quoque ut inter dum validi vis incita ventiperscindat nubem perfringens impete recto;nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, |
140 | hic, ubi lenior est, in terra cum tamen altaarbusta evolvens radicibus haurit ab imis.sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmurdant in frangendo graviter; quod item fit in altisfluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. |
145 | Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardensfulminis; haec multo si forte umore recepitignem, continuo magno clamore trucidat;ut calidis candens ferrum e fornacibus olimstridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem. |
150 | Aridior porro si nubes accipit ignem,uritur ingenti sonitu succensa repente,lauricomos ut si per montis flamma vageturturbine ventorum comburens impete magno;nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus |
155 | terribili sonitu flamma crepitante crematur.Denique saepe geli multus fragor atque ruinagrandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;ventus enim cum confercit, franguntur in artumconcreti montes nimborum et grandine mixti. |
160 | Fulgit item, nubes ignis cum semina multaexcussere suo concursu, ceu lapidem sipercutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumenexilit et claras scintillas dissipat ignis.sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, |
165 | fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auristardius adveniunt quam visum quae moveant res.id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quemancipiti videas ferro procul arboris auctum,ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris |
170 | det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus antequam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur ignie simili causa, concursu natus eodem.Hoc etiam pacto volucri loca lumine tinguntnubes et tremulo tempestas impete fulgit. |
175 | ventus ubi invasit nubem et versatus ibidemfecit ut ante cavam docui spissescere nubem,mobilitate sua fervescit; ut omnia motupercalefacta vides ardescere, plumbea veroglans etiam longo cursu volvenda liquescit. |
180 | ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,dissipat ardoris quasi per vim expressa repentesemina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;inde sonus sequitur, qui tardius adlicit aurisquam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra. |
185 | scilicet hoc densis fit nubibus et simul alteextructis aliis alias super impete miro.ne tibi sit frudi quod nos inferne videmusquam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.contemplator enim, cum montibus adsimulata |
190 | nubila portabunt venti transversa per auras,aut ubi per magnos montis cumulata videbisinsuper esse aliis alia atque urguere supernain statione locata sepultis undique ventis;tum poteris magnas moles cognoscere eorum |
195 | speluncasque vel ut saxis pendentibus structascernere, quas venti cum tempestate coortaconplerunt, magno indignantur murmure clausinubibus in caveisque ferarum more minantur,nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, |
200 | quaerentesque viam circum versantur et ignissemina convolvunt <e> nubibus atque ita coguntmulta rotantque cavis flammam fornacibus intus,donec divolsa fulserunt nube corusci.Hac etiam fit uti de causa mobilis ille |
205 | devolet in terram liquidi color aureus ignis,semina quod nubes ipsas permulta necessustignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,flammeus <est> plerumque colos et splendidus ollis.quippe etenim solis de lumine multa necessest |
210 | concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.hasce igitur cum ventus agens contrusit in unumcompressitque locum cogens, expressa profunduntsemina, quae faciunt flammae fulgere colores.Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli; |
215 | nam cum ventus eas leviter diducit euntisdissoluitque, cadant ingratius illa necessestsemina quae faciunt fulgorem. tum sine taetroterrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.Quod superest, <quali> natura praedita constent |
220 | fulmina, declarant ictus et inusta vaporissigna notaeque gravis halantis sulpuris auras;ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.praeterea saepe accendunt quoque tecta domorumet celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. |
225 | hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignemconstituit natura minutis mobilibusquecorporibus, cui nil omnino obsistere possit.transit enim validum fulmen per saepta domorumclamor ut ac voces, transit per saxa, per aera |
230 | et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.curat item vasis integris vina repentediffugiant, quia ni mirum facile omnia circumconlaxat rareque facit lateramina vasisadveniens calor eius et insinuatus in ipsum |
235 | mobiliter soluens differt primordia vini.quod solis vapor aetatem non posse videturefficere usque adeo pollens fervore corusco.tanto mobilior vis et dominantior haec est.Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto |
240 | fiant ut possint ictu discludere turris,disturbare domos, avellere tigna trabesqueet monimenta virum commoliri atque ciere,exanimare homines, pecudes prosternere passim,cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, |
245 | expediam neque <te> in promissis plura morabor.Fulmina gignier e crassis alteque putandumstnubibus extructis; nam caelo nulla serenonec leviter densis mittuntur nubibus umquam.nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; |
250 | quod tunc per totum concrescunt aëra nubes,undique uti tenebras omnis Acherunta reamurliquisse et magnas caeli complesse cavernas,- usque adeo tetra nimborum nocte coortainpendent atrae formidinis ora superne, - |
255 | cum commoliri tempestas fulmina coeptat.praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,ut picis e caelo demissum flumen, in undassic cadit effertus tenebris procul et trahit atramfulminibus gravidam tempestatem atque procellis, |
260 | ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.sic igitur supera nostrum caput esse putandumsttempestatem altam; neque enim caligine tantaobruerent terras, nisi inaedificata superne |
265 | multa forent multis exempto nubila sole;nec tanto possent venientes opprimere imbri,flumina abundare ut facerent camposque natare,si non extructis foret alte nubibus aether.hic igitur ventis atque ignibus omnia plena |
270 | sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.quippe etenim supra docui permulta vaporissemina habere cavas nubes et multa necessestconcipere ex solis radiis ardoreque eorum.hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum |
275 | forte locum quemvis, expressit multa vaporissemina seque simul cum eo commiscuit igni,insinuatus ibi vortex versatur in artoet calidis acuit fulmen fornacibus intus;nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum |
280 | mobilitate calescit et e contagibus ignis.inde ubi percaluit venti vis <et> gravis ignisimpetus incessit, maturum tum quasi fulmenperscindit subito nubem ferturque coruscisomnia luminibus lustrans loca percitus ardor. |
285 | quem gravis insequitur sonitus, displosa repenteopprimere ut caeli videantur templa superne.inde tremor terras graviter pertemptat et altummurmura percurrunt caelum; nam tota fere tumtempestas concussa tremit fremitusque moventur. |
290 | quo de concussu sequitur gravis imber et uber,omnis uti videatur in imbrem vertier aetheratque ita praecipitans ad diluviem revocare;tantus discidio nubis ventique procellamittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. |
295 | Est etiam cum vis extrinsecus incita ventiincidit in validam maturo culmine nubem;quam cum perscidit, extemplo cadit igneus illevertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis. |
300 | Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igniigniscat tamen in spatio longoque meatu,dum venit amittens in cursu corpora quaedamgrandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,atque alia ex ipso conradens aëre portat |
305 | parvola, quae faciunt ignem commixta volando;non alia longe ratione ac plumbea saepefervida fit glans in cursu, cum multa rigoriscorpora dimittens ignem concepit in auris.Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, |
310 | frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,confluere ex ipso possunt elementa vaporiset simul ex illa quae tum res excipit ictum;ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, |
315 | nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illisemina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.sic igitur quoque res accendi fulmine debet,opportuna fuit si forte et idonea flammis.nec temere omnino plane vis frigida venti |
320 | esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,quin, prius in cursu si non accenditur igni,at tepefacta tamen veniat commixta calore.Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictuset celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, |
325 | nubibus ipsa quod omnino prius incita se viscolligit et magnum conamen sumit eundi,inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,exprimitur vis atque ideo volat impete miro,ut validis quae de tormentis missa feruntur. |
330 | Adde quod e parvis et levibus est elementis,nec facilest tali naturae obsistere quicquam;inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,non igitur multis offensibus in remorandohaesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. |
335 | Deinde, quod omnino natura pondera deorsumomnia nituntur, cum plagast addita vero,mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,ut vehementius et citius quae cumque moranturobvia discutiat plagis itinerque sequatur. |
340 | Denique quod longo venit impete, sumere debetmobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundoet validas auget viris et roborat ictum;nam facit ut quae sint illius semina cumquee regione locum quasi in unum cuncta ferantur, |
345 | omnia coniciens in eum volventia cursum.Forsitan ex ipso veniens trahat aëre quaedamcorpora, quae plagis incendunt mobilitatem.incolumisque venit per res atque integra transitmulta, foraminibus liquidus quia transviat ignis. |
350 | multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsacorporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.dissoluit porro facile aes aurumque repenteconferve facit, e parvis quia facta minutecorporibus vis est et levibus ex elementis, |
355 | quae facile insinuantur et insinuata repentedissoluont nodos omnis et vincla relaxant.Autumnoque magis stellis fulgentibus altaconcutitur caeli domus undique totaque tellus,et cum tempora se veris florentia pandunt. |
360 | frigore enim desunt ignes ventique caloredeficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.interutrasque igitur cum caeli tempora constant,tum variae causae concurrunt fulminis omnes.nam fretus ipse anni permiscet frigus <ad> aestum. |
365 | quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,ut discordia <sit> rerum magnoque tumultuignibus et ventis furibundus fluctuet aër.prima caloris enim pars est postrema rigoris;tempus id est vernum; quare pugnare necessest |
370 | dissimilis <res> inter se turbareque mixtas.et calor extremus primo cum frigore mixtusvolvitur, autumni quod fertur nomine tempus,hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.propterea <freta> sunt haec anni nominitanda, |
375 | nec mirumst, in eo si tempore plurima fiuntfulmina tempestasque cietur turbida caelo,ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam |
380 | perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,non Tyrrhena retro volventem carmina frustraindicia occultae divum perquirere mentis,unde volans ignis pervenerit aut in utram severterit hinc partim, quo pacto per loca saepta |
385 | insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.quod si Iuppiter atque alii fulgentia diviterrifico quatiunt sonitu caelestia templaet iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, |
390 | cur quibus incautum scelus aversabile cumquestnon faciunt icti flammas ut fulguris halentpectore perfixo, documen mortalibus acre,et potius nulla sibi turpi conscius in revolvitur in flammis innoxius inque peditur |
395 | turbine caelesti subito correptus et igni?cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?in terraque patris cur telum perpetiunturoptundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis? |
400 | denique cur numquam caelo iacit undique puroIuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?an simul ac nubes successere, ipse in eas tumdescendit, prope ut hinc teli determinet ictus?in mare qua porro mittit ratione? quid undas |
405 | arguit et liquidam molem camposque natantis?praeterea si vult caveamus fulminis ictum,cur dubitat facere ut possimus cernere missum?si nec opinantis autem volt opprimere igni,cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, |
410 | cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?et simul in multas partis qui credere possismittere? an hoc ausis numquam contendere factum,ut fierent ictus uno sub tempore plures?at saepest numero factum fierique necessest, |
415 | ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,fulmina sic uno fieri sub tempore multa.postremo cur sancta deum delubra suasquediscutit infesto praeclaras fulmine sedeset bene facta deum frangit simulacra suisque |
420 | demit imaginibus violento volnere honorem?altaque cur plerumque petit loca plurimaque eiusmontibus in summis vestigia cernimus ignis?Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,presteras Graii quos ab re nominitarunt, |
425 | in mare qua missi veniant ratione superne.nam fit ut inter dum tam quam demissa columnain mare de caelo descendat, quam freta circumfervescunt graviter spirantibus incita flabris,et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu |
430 | navigia in summum veniant vexata periclum.hoc fit ubi inter dum non quit vis incita ventirumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sitin mare de caelo tam quam demissa columna,paulatim, quasi quid pugno bracchique superne |
435 | coniectu trudatur et extendatur in undas;quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare ventivis et fervorem mirum concinnat in undis;versabundus enim turbo descendit et illamdeducit pariter lento cum corpore nubem; |
440 | quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,ille in aquam subito totum se inmittit et omneexcitat ingenti sonitu mare fervere cogens.Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipsevertex conradens ex aëre semina nubis |
445 | et quasi demissum caelo prestera imitetur;hic ubi se in terras demisit dissoluitque,turbinis immanem vim provomit atque procellae.sed quia fit raro omnino montisque necessestofficere in terris, apparet crebrius idem |
450 | prospectu maris in magno caeloque patenti.Nubila concrescunt, ubi corpora multa volandohoc super in caeli spatio coiere repenteasperiora, modis quae possint indupeditaexiguis tamen inter se compressa teneri. |
455 | haec faciunt primum parvas consistere nubes;inde ea comprendunt inter se conque greganturet coniungendo crescunt ventisque ferunturusque adeo donec tempestas saeva coortast.Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo |
460 | quam sint quoque magis, tanto magis edita fumentadsidue fulvae nubis caligine crassapropterea quia, cum consistunt nubila primum,ante videre oculi quam possint tenvia, ventiportantes cogunt ad summa cacumina montis; |
465 | hic demum fit uti turba maiore coortaet condensa queant apparere et simul ipsovertice de montis videantur surgere in aethram.nam loca declarat sursum ventosa patereres ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos. |
470 | Praeterea permulta mari quoque tollere totocorpora naturam declarant litore vestissuspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.quo magis ad nubis augendas multa videnturposse quoque e salso consurgere momine ponti; |
475 | nam ratio consanguineast umoribus omnis.Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsasurgere de terra nebulas aestumque videmus,quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntursuffunduntque sua caelum caligine et altas |
480 | sufficiunt nubis paulatim conveniundo;urget enim quoque signiferi super aetheris aestuset quasi densendo subtexit caerula nimbis.Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illacorpora quae faciunt nubis nimbosque volantis; |
485 | innumerabilem enim numerum summamque profundiesse infinitam docui, quantaque volarentcorpora mobilitate ostendi quamque repenteimmemorabile <per> spatium transire solerent.haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe |
490 | tam magnis ventis tempestas atque tenebraecoperiant maria ac terras inpensa superne,undique quandoquidem per caulas aetheris omniset quasi per magni circum spiracula mundiexitus introitusque elementis redditus extat. |
495 | Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altisnubibus umor et in terras demissus ut imberdecidat, expediam. primum iam semina aquaimulta simul vincam consurgere nubibus ipsisomnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque |
500 | et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,sudor item atque umor qui cumque est denique membris.concipiunt etiam multum quoque saepe marinumumorem, vel uti pendentia vellera lanae, |
505 | cum supera magnum mare venti nubila portant.consimili ratione ex omnibus amnibus umortollitur in nubis. quo cum bene semina aquarummulta modis multis convenere undique adaucta,confertae nubes umorem mittere certant |
510 | dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsacopia nimborum turba maiore coactaurget et e supero premit ac facit effluere imbris.praeterea cum rarescunt quoque nubila ventisaut dissolvuntur solis super icta calore, |
515 | mittunt umorem pluvium stillantque, quasi ignicera super calido tabescens multa liquescat.sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraquenubila vi cumulata premuntur et impete venti.at retinere diu pluviae longumque morari |
520 | consuerunt, ubi multa cientur semina aquarumatque aliis aliae nubes nimbique rigantesinsuper atque omni vulgo de parte feruntur,terraque cum fumans umorem tota redhalat.hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam |
525 | adversa fulsit nimborum aspargine contra,tum color in nigris existit nubibus arqui.Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsumomnia, nix venti grando gelidaeque pruinae |
530 | et vis magna geli, magnum duramen aquarum,et mora quae fluvios passim refrenat aventis,perfacilest tamen haec reperire animoque videre,omnia quo pacto fiant quareve creentur,cum bene cognoris elementis reddita quae sint. |
535 | Nunc age, quae ratio terrai motibus extetpercipe. et in primis terram fac ut esse rearissupter item ut supera ventosis undique plenamspeluncis multosque lacus multasque lucunasin gremio gerere et rupes deruptaque saxa; |
540 | multaque sub tergo terrai flumina tectavolvere vi fluctus summersos <cae>ca putandumst;undique enim similem esse sui res postulat ipsa.his igitur rebus subiunctis suppositisqueterra superne tremit magnis concussa ruinis, |
545 | subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;quippe cadunt toti montes magnoque repenteconcussu late disserpunt inde tremores.et merito, quoniam plaustris concussa tremescunttecta viam propter non magno pondere tota, |
550 | nec minus exultant, si quidvis cumque viaiferratos utrimque rotarum succutit orbes.Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunasgleba vetustate e terra provolvitur ingens,ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans; |
555 | ut vas inter <aquas> non quit constare, nisi umordestitit in dubio fluctu iactarier intus.Praeterea ventus cum per loca subcava terraecollectus parte ex una procumbit et urgetobnixus magnis speluncas viribus altas, |
560 | incumbit tellus quo venti prona premit vis.tum supera terram quae sunt extructa domorumad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,inclinata minent in eandem prodita partemprotractaeque trabes inpendent ire paratae. |
565 | et metuunt magni naturam credere mundiexitiale aliquod tempus clademque manere,cum videant tantam terrarum incumbere molem!quod nisi respirent venti, <vis> nulla refrenetres neque ab exitio possit reprehendere euntis; |
570 | nunc quia respirant alternis inque gravescuntet quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,saepius hanc ob rem minitatur terra ruinasquam facit; inclinatur enim retroque recellitet recipit prolapsa suas in pondere sedes. |
575 | hac igitur ratione vacillant omnia tecta,summa magis mediis, media imis, ima perhilum.Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedamaut extrinsecus aut ipsa tellure coorta |
580 | in loca se cava terrai coniecit ibiquespeluncas inter magnas fremit ante tumultuversabunda<que> portatur, post incita cum visexagitata foras erumpitur et simul altamdiffindens terram magnum concinnat hiatum. |
585 | in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegiin Peloponneso, quas exitus hic animaidisturbat urbes et terrae motus obortus.multaque praeterea ceciderunt moenia magnismotibus in terris et multae per mare pessum |
590 | subsedere suis pariter cum civibus urbes.quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animaiet fera vis venti per crebra foramina terraedispertitur ut horror et incutit inde tremorem;frigus uti nostros penitus cum venit in artus, |
595 | concutit invitos cogens tremere atque movere.ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,tecta superne timent, metuunt inferne cavernasterrai ne dissoluat natura repente,neu distracta suum late dispandat hiatum |
600 | idque suis confusa velit complere ruinis.proinde licet quamvis caelum terramque reanturincorrupta fore aeternae mandata saluti:et tamen inter dum praesens vis ipsa periclisubdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, |
605 | ne pedibus raptim tellus subtracta feraturin barathrum rerumque sequatur prodita summafunditus et fiat mundi confusa ruina.Principio mare mirantur non reddere maiusnaturam, quo sit tantus decursus aquarum, |
610 | omnia quo veniant ex omni flumina parte.adde vagos imbris tempestatesque volantes,omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;adde suos fontis; tamen ad maris omnia summamguttai vix instar erunt unius adaugmen; |
615 | quo minus est mirum mare non augescere magnum.Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.quippe videmus enim vestis umore madentisexsiccare suis radiis ardentibus solem;at pelage multa et late substrata videmus. |
620 | proinde licet quamvis ex uno quoque loco solumoris parvam delibet ab aequore partem,largiter in tanto spatio tamen auferet undis.Tum porro venti quoque magnam tollere partemumoris possunt verrentes aequora, ventis |
625 | una nocte vias quoniam persaepe videmussiccari mollisque luti concrescere crustas.Praeterea docui multum quoque tollere nubesumorem magno conceptum ex aequore pontiet passim toto terrarum spargere in orbi, |
630 | cum pluit in terris et venti nubila portant.Postremo quoniam raro cum corpore tellusest et coniunctast oras maris undique cingens,debet, ut in mare de terris venit umor aquai,in terras itidem manare ex aequore salso; |
635 | percolatur enim virus retroque remanatmateries umoris et ad caput amnibus omnisconfluit, inde super terras redit agmine dulciqua via secta semel liquido pede detulit undas.Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae |
640 | expirent ignes inter dum turbine tanto,expediam; neque enim mediocri clade coortaflammae tempestas Siculum dominata per agrosfinitimis ad se convertit gentibus ora,fumida cum caeli scintillare omnia templa |
645 | cernentes pavida complebant pectora cura,quid moliretur rerum natura novarum.Hisce tibi in rebus latest alteque videndumet longe cunctas in partis dispiciendum,ut reminiscaris summam rerum esse profundam |
650 | et videas caelum summai totius unumquam sit parvula pars et quam multesima constetnec tota pars, homo terrai quota totius unus.quod bene propositum si plane contueareac videas plane, mirari multa relinquas. |
655 | numquis enim nostrum miratur, siquis in artusaccepit calido febrim fervore coortamaut alium quemvis morbi per membra dolorem?opturgescit enim subito pes, arripit acersaepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, |
660 | existit sacer ignis et urit corpore serpensquam cumque arripuit partem repitque per artus,ni mirum quia sunt multarum semina rerumet satis haec tellus morbi caelumque mali fert,unde queat vis immensi procrescere morbi. |
665 | sic igitur toti caelo terraeque putandumstex infinito satis omnia suppeditare,unde repente queat tellus concussa moveriperque mare ac terras rapidus percurrere turbo,ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum; |
670 | id quoque enim fit et ardescunt caelestia templaet tempestates pluviae graviore coortusunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'scilicet et fluvius qui visus maximus ei, |
675 | qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingensarbor homoque videtur et omnia de genere omnimaxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,cum tamen omnia cum caelo terraque mariquenil sint ad summam summai totius omnem. |
680 | Nunc tamen illa modis quibus inritata repenteflamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,expediam. primum totius subcava montisest natura fere silicum suffulta cavernis.omnibus est porro in speluncis ventus et aër. |
685 | ventus enim fit, ubi est agitando percitus aër.hic ubi percaluit cale fecitque omnia circumsaxa furens, qua contingit, terramque et ab ollisexcussit calidum flammis velocibus ignem,tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte. |
690 | fert itaque ardorem longe longeque favillamdiffert et crassa volvit caligine fumumextruditque simul mirando pondere saxa;ne dubites quin haec animai turbida sit vis.praeterea magna ex parti mare montis ad eius |
695 | radices frangit fluctus aestumque resolvit.ex hoc usque mari speluncae montis ad altasperveniunt subter fauces. hac ire fatendumst. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .et penetrare mari penitus res cogit apertoatque efflare foras ideoque extollere flammam |
700 | saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsinominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causamnon satis est, verum pluris, unde una tamen sit; |
705 | corpus ut exanimum siquod procul ipse iacereconspicias hominis, fit ut omnis dicere causasconveniat leti, dicatur ut illius una;nam <ne>que eum ferro nec frigore vincere possisinteriisse neque a morbo neque forte veneno, |
710 | verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit eiscimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.Nilus in aestatem crescit campisque redundatunicus in terris, Aegypti totius amnis.is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, |
715 | aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,et contra fluvium flantes remorantur et undascogentes sursus replent coguntque manere.nam dubio procul haec adverso flabra feruntur |
720 | flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;ille ex aestifera parti venit amnis ab austrointer nigra virum percocto saecla coloreexoriens penitus media ab regione diei.est quoque uti possit magnus congestus harenae |
725 | fluctibus adversis oppilare ostia contra,cum mare permotum ventis ruit intus harenam;quo fit uti pacto liber minus exitus amniset proclivis item fiat minus impetus undis.fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei |
730 | tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonumnubila coniciunt in eas tunc omnia partis.scilicet, ad mediam regionem eiecta dieicum convenerunt, ibi ad altos denique montiscontrusae nubes coguntur vique premuntur. |
735 | forsitan Aethiopum penitus de montibus altiscrescat, ubi in campos albas descendere ninguestabificis subigit radiis sol omnia lustrans.Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,expediam, quali natura praedita constent. |
740 | principio, quod Averna vocantur nomine, id ab reinpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,e regione ea quod loca cum venere volantes,remigii oblitae pennarum vela remittuntpraecipitesque cadunt molli cervice profusae |
745 | in terram, si forte ita fert natura locorum,aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.is locus est Cumas aput, acri sulpure montisoppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso |
750 | vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,quo numquam pennis appellunt corpora raucaecornices, non cum fumant altaria donis;usque adeo fugitant non iras Palladis acrispervigili causa, Graium ut cecinere poëtae, |
755 | sed natura loci opus efficit ipsa suapte.in Syria quoque fertur item locus esse videri,quadripedes quoque quo simul ac vestigia primumintulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,manibus ut si sint divis mactata repente. |
760 | omnia quae naturali ratione geruntur,et quibus e fiant causis apparet origo;ianua ne pote eis Orci regionibus essecredatur, post hinc animas Acheruntis in orasducere forte deos manis inferne reamur, |
765 | naribus alipedes ut cervi saepe putanturducere de latebris serpentia saecla ferarum.quod procul a vera quam sit ratione repulsumpercipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, |
770 | in terra cuiusque modi rerum esse figuras;multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbosincutere et mortem quae possint adcelerare.et magis esse aliis alias animantibus aptasres ad vitai rationem ostendimus ante |
775 | propter dissimilem naturam dissimilisquetexturas inter sese primasque figuras.multa meant inimica per auris, multa per ipsasinsinuant naris infesta atque aspera tactu,nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem |
780 | aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.Deinde videre licet quam multae sint homini resacriter infesto sensu spurcaeque gravisque;arboribus primum certis gravis umbra tributausque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, |
785 | siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.est etiam magnis Heliconis montibus arbosfloris odore hominem taetro consueta necare.scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,multa modis multis multarum semina rerum |
790 | quod permixta gerit tellus discretaque tradit.nocturnumque recens extinctum lumen ubi acrinidore offendit nares, consopit ibidem,concidere et spumas qui morbo mittere suevit.castoreoque gravi mulier sopita recumbit, |
795 | et manibus nitidum teneris opus effluit ei,tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.multaque praeterea languentia membra per artussolvunt atque animam labefactant sedibus intus.denique si calidis etiam cunctere lavabris |
800 | plenior et lueris, solio ferventis aquaiquam facile in medio fit uti des saepe ruinas!carbonumque gravis vis atque odor insinuaturquam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!at cum membra domans percepit fervida febris, |
805 | tum fit odor vini plagae mactabilis instar.nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsagignier et taetro concrescere odore bitumen,denique ubi argenti venas aurique secuntur,terrai penitus scrutantes abdita ferro, |
810 | qualis expiret Scaptensula subter odores?quidve mali fit ut exalent aurata metalla!quas hominum reddunt facies qualisque colores!nonne vides audisve perire in tempore parvoquam soleant et quam vitai copia desit, |
815 | quos opere in tali cohibet vis magna necessis?hos igitur tellus omnis exaestuat aestusexpiratque foras in apertum promptaque caeli.Sic et Averna loca alitibus summittere debentmortiferam vim. de terra quae surgit in auras, |
820 | ut spatium caeli quadam de parte venenet;quo simul ac primum pennis delata sit ales,impediatur ibi caeco correpta veneno,ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus |
825 | reliquias vitae membris ex omnibus aufert.quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;posterius fit uti. cum iam cecidere veneniin fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,propterea quod magna mali fit copia circum. |
830 | Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averniaëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.cuius ubi e regione loci venere volantis,claudicat extemplo pinnarum nisus inanis |
835 | et conamen utrimque alarum proditur omne.hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,scilicet in terram delabi pondere cogitnatura, et vacuum prope iam per inane iacentesdispergunt animas per caulas corporis omnis.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
840 | Frigidior porro in puteis aestate fit umor,arescit quia terra calore et semina si quaforte vaporis habet proprie, dimittit in auras.quo magis est igitur tellus effeta calore,fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor. |
845 | frigore cum premitur porro omnis terra coitqueet quasi concrescit, fit scilicet ut coeundoexprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.Esse apud Hammonis fanum fons luce diurnafrigidus et calidus nocturno tempore fertur. |
850 | hunc homines fontem nimis admirantur et acrisole putant subter terras fervescere partim,nox ubi terribili terras caligine texit.quod nimis a verast longe ratione remotum.quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai |
855 | non quierit calidum supera de reddere parte,cum superum lumen tanto fervore fruatur,qui queat hic supter tam crasso corpore terramperquoquere umorem et calido focilare vapore?praesertim cum vix possit per saepta domorum |
860 | insinuare suum radiis ardentibus aestum.quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quodrara tenet circum fontem quam cetera tellusmultaque sunt ignis prope semina corpus aquai.hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, |
865 | extemplo penitus frigescit terra coitque.hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.inde ubi sol radiis terram dimovit obortus |
870 | et rare fecit calido miscente vapore,rursus in antiquas redeunt primordia sedesignis et in terram cedit calor omnis aquai.frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.praeterea solis radiis iactatur aquai |
875 | umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;propterea fit uti quae semina cumque habet ignisdimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe |
880 | stuppa iacit flammam concepto protinus igni,taedaque consimili ratione accensa per undasconlucet, quo cumque natans impellitur auris.ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporissemina de terraque necessest funditus ipsa |
885 | ignis corpora per totum consurgere fontemet simul exspirare foras exireque in auras,non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;praeterea dispersa foras erumpere cogitvis per aquam subito sursumque ea conciliari. |
890 | quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquaiqui scatit et salsas circum se dimovet undas;et multis aliis praebet regionibus aequorutilitatem opportunam sitientibus nautis,quod dulcis inter salsas intervomit undas. |
895 | sic igitur per eum possunt erumpere fontemet scatere illa foras; in stuppam semina quae cumconveniunt aut in taedai corpore adhaerent,ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in sesemina habent ignis stuppae taedaeque tenentes. |
900 | nonne vides etiam, nocturna ad lumina linumnuper ubi extinctum admoveas, accendier antequam tetigit flammam, taedamque pari ratione?multaque praeterea prius ipso tacta vaporeeminus ardescunt quam comminus imbuat ignis. |
905 | hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.Quod super est, agere incipiam quo foedere fiatnaturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,Magnetum quia sit patriis in finibus ortus. |
910 | hunc homines lapidem mirantur; quippe catenamsaepe ex anellis reddit pendentibus ex se.quinque etenim licet inter dum pluresque videreordine demisso levibus iactarier auris,unus ubi ex uno dependet supter adhaerens |
915 | ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;usque adeo permananter vis pervalet eius.Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quamipsius rei rationem reddere possis,et nimium longis ambagibus est adeundum; |
920 | quo magis attentas auris animumque reposco.Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,perpetuo fluere ac mitti spargique necessestcorpora quae feriant oculos visumque lacessant.perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; |
925 | frigus ut <a> fluviis, calor a sole, aestus ab undisaequoris, exesor moerorum, litora propter;nec varii cessant sonitus manare per auras;denique in os salsi venit umor saepe saporis, |
929 | cum mare versamur propter, dilutaque contra |
934 | cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. |
935 | usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter |
930 | fertur et in cunctas dimittitur undique partisnec mora nec requies interdatur ulla fluendi,perpetuo quoniam sentimus et omnia semper |
933 | cernere odorari licet et sentire sonare. |
936 | Nunc omnis repetam quam raro corpore sint rescommemorare; quod in primo quoque carmine claret.quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad resnoscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, |
940 | qua de disserere adgredior, firmare necessestnil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.principio fit ut in speluncis saxa supernasudent umore et guttis manantibus stillent.manat item nobis e toto corpore sudor, |
945 | crescit barba pilique per omnia membra, per artus.diditur in venas cibus omnis, auget alitquecorporis extremas quoque partis unguiculosque.frigus item transire per aes calidumque vaporemsentimus, sentimus item transire per aurum |
950 | atque per argentum, cum pocula plena tenemus.denique per dissaepta domorum saxea vocespervolitant, permanat odor frigusque vaposqueignis, qui ferri quoque vim penetrare suëvit,denique qua circum caeli lorica coërcet,. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
955 | morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;et tempestate in terra caeloque coortain caelum terrasque remotae iure facessunt;quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur |
960 | corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensuatque eodem pacto rebus sint omnibus apta.principio terram sol excoquit et facit are,at glaciem dissolvit et altis montibus altasextructas<que> nives radiis tabescere cogit; |
965 | denique cera lique fit in eius posta vapore.ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,at coria et carnem trahit et conducit in unum.umor aquae porro ferrum condurat ab igni,at coria et carnem mollit durata calore. |
970 | barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;qua nihil est homini quod amarius fronde ac<ida> extet.denique amaracinum fugitat sus et timet omneunguentum; nam saetigeris subus acre venenumst; |
975 | quod nos inter dum tam quam recreare videtur.at contra nobis caenum taeterrima cum sitspurcities, eadem subus haec iucunda videtur,insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re |
980 | adgredior, quod dicendum prius esse videtur.multa foramina cum variis sint reddita rebus,dissimili inter se natura praedita debentesse et habere suam naturam quaeque viasque.quippe etenim varii sensus animantibus insunt, |
985 | quorum quisque suam proprie rem percipit in se;nam penetrare alio sonitus alioque saporemcernimus e sucis, alio nidoris odores.[scilicet id fieri cogit natura viarum |
989 | multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.] |
991 | praeterea manare aliud per saxa videtur,atque aliud lignis, aliud transire per aurum,argentoque foras aliud vitroque meare;nam fluere hac species, illac calor ire videtur, |
995 | atque aliis aliud citius transmittere eadem.scilicet id fieri cogit natura viarum |
997 | multimodis varians, ut paulo ostendimus ante, |
990 | propter dissimilem naturam textaque rerum. |
998 | Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locataomnia constiterint nobis praeposta parata, |
1000 | quod super est, facile hinc ratio reddetur et omniscausa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.Principio fluere e lapide hoc permulta necessestsemina sive aestum, qui discutit aëra plagis,inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus. |
1005 | hoc ubi inanitur spatium multusque vace fitin medio locus, extemplo primordia ferriin vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utqueanulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.nec res ulla magis primoribus ex elementis |
1010 | indupedita suis arte conexa cohaeretquam validi ferri natura et frigidus horror.quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,corpora si nequeunt e ferro plura coortain vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur; |
1015 | quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsumiam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fitcumque locus, sive e transverso sive superne,corpora continuo in vacuum vicina feruntur; |
1020 | quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsasponte sua sursum possunt consurgere in auras.huc accedit item, quare queat id magis esse,haec quoque res adiumento motuque iuvatur,quod, simul a fronte est anelli rarior aër |
1025 | factus inanitusque locus magis ac vacuatus, |
1033 | continuo fit uti qui post est cumque locatus |
1026 | aër a tergo quasi provehat atque propellat.semper enim circum positus res verberat aër;sed tali fit uti propellat tempore ferrum,parte quod ex una spatium vacat et capit in se. |
1030 | hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferriparvas ad partis subtiliter insinuatus |
1032 | trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus. |
1034 | denique res omnes debent in corpore habere |
1035 | aëra, quandoquidem raro sunt corpore et aëromnibus est rebus circum datus adpositusque.hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aër,sollicito motu semper iactatur eoqueverberat anellum dubio procul et ciet intus, |
1040 | scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavitiam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedatinter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.exultare etiam Samothracia ferrea vidi |
1045 | et ramenta simul ferri furere intus ahenisin scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;usque adeo fugere a saxo gestire videtur.aere interposito discordia tanta creaturpropterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris |
1050 | praecepit ferrique vias possedit apertas,posterior lapidis venit aestus et omnia plenainvenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;cogitur offensare igitur pulsareque fluctuferrea texta suo; quo pacto respuit ab se |
1055 | atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.Illud in his rebus mirari mitte, quod aestusnon valet e lapide hoc alias impellere item res.pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus |
1060 | pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,lignea materies in quo genere esse videtur.interutrasque igitur ferri natura locataaeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,inpellant ut eo Magnesia flumine saxa. |
1065 | nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,quae memorare queam inter se singlariter apta.saxa vides primum sola colescere calce.glutine materies taurino iungitur una, |
1070 | ut vitio venae tabularum saepius hiscantquam laxare queant compages taurea vincla.vitigeni latices aquai fontibus audentmisceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.purpureusque colos conchyli iungitur uno |
1075 | corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,non si Neptuni fluctu renovare operam des,non mare si totum velit eluere omnibus undis.denique res auro non aurum copulat una,aerique <aes> plumbo fit uti iungatur ab albo? |
1080 | cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?nec tibi tam longis opus est ambagibus usquamnec me tam multam hic operam consumere par est,sed breviter paucis praestat comprendere multa.quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, |
1085 | ut cava conveniant plenis haec illius illahuiusque inter se, iunctura haec optima constat.est etiam, quasi ut anellis hamisque plicatainter se quaedam possint coplata teneri;quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur. |
1090 | Nunc ratio quae sit morbis aut unde repentemortiferam possit cladem conflare coortamorbida vis hominum generi pecudumque catervis,expediam, primum multarum semina rerumesse supra docui quae sint vitalia nobis, |
1095 | et contra quae sint morbo mortique necessestmulta volare; ea cum casu sunt forte coortaet perturbarunt caelum, fit morbidus aër.atque ea vis omnis morborum pestilitasqueaut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne |
1100 | per caelum veniunt aut ipsa saepe coortade terra surgunt, ubi putorem umida nactastintempestivis pluviisque et solibus icta.nonne vides etiam caeli novitate et aquarumtemptari procul a patria qui cumque domoque |
1105 | adveniunt ideo quia longe discrepitant res?nam quid Brittannis caelum differre putamus,et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atqueusque ad nigra virum percocto saecla colore? |
1110 | quae cum quattuor inter se diversa videmusquattuor a ventis et caeli partibus esse,tum color et facies hominum distare videnturlargiter et morbi generatim saecla tenere.est elephas morbus qui propter flumina Nili |
1115 | gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.Atthide temptantur gressus oculique in Achaeisfinibus. inde aliis alius locus est inimicuspartibus ac membris; varius concinnat id aër.proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, |
1120 | commovet atque aër inimicus serpere coepit,ut nebula ac nubes paulatim repit et omnequa graditur conturbat et immutare coactat,fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,corrumpat reddatque sui simile atque alienum. |
1125 | haec igitur subito clades nova pestilitasqueaut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsasaut alios hominum pastus pecudumque cibatus,aut etiam suspensa manet vis aëre in ipsoet, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, |
1130 | illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.consimili ratione venit bubus quoque saepepestilitas et iam pigris balantibus aegror.nec refert utrum nos in loca deveniamusnobis adversa et caeli mutemus amictum, |
1135 | an caelum nobis ultro natura corumptumdeferat aut aliquid quo non consuevimus uti,quod nos adventu possit temptare recenti.Haec ratio quondam morborum et mortifer aestusfinibus in Cecropis funestos reddidit agros |
1140 | vastavitque vias, exhausit civibus urbem.nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,aëra permensus multum camposque natantis,incubuit tandem populo Pandionis omni.inde catervatim morbo mortique dabantur. |
1145 | principio caput incensum fervore gerebantet duplicis oculos suffusa luce rubentes.sudabant etiam fauces intrinsecus atraesanguine et ulceribus vocis via saepta coibatatque animi interpres manabat lingua cruore |
1150 | debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.inde ubi per fauces pectus complerat et ipsummorbida vis in cor maestum confluxerat aegris,omnia tum vero vitai claustra lababant.spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, |
1155 | rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.atque animi prorsum <tum> vires totius, omnelanguebat corpus leti iam limine in ipso.intolerabilibusque malis erat anxius angoradsidue comes et gemitu commixta querella, |
1160 | singultusque frequens noctem per saepe diemquecorripere adsidue nervos et membra coactansdissoluebat eos, defessos ante, fatigans.nec nimio cuiquam posses ardore tuericorporis in summo summam fervescere partem, |
1165 | sed potius tepidum manibus proponere tactumet simul ulceribus quasi inustis omne ruberecorpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. |
1170 | nil adeo posses cuiquam leve tenveque membrisvertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.in fluvios partim gelidos ardentia morbo |
1173 | membra dabant nudum iacientes corpus in undas. |
1178 | multi praecipites nymphis putealibus alte |
1174 | inciderunt ipso venientes ore patente: |
1175 | insedabiliter sitis arida corpora mersansaequabat multum parvis umoribus imbrem. |
1177 | nec requies erat ulla mali: defessa iacebant |
1179 | corpora. mussabat tacito medicina timore, |
1180 | quippe patentia cum totiens ardentia morbislumina versarent oculorum expertia somno.multaque praeterea mortis tum signa dabantur:perturbata animi mens in maerore metuque,triste supercilium, furiosus voltus et acer, |
1185 | sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,creber spiritus aut ingens raroque coortus,sudorisque madens per collum splendidus umor,tenvia sputa minuta, croci contacta coloresalsaque per fauces rauca vix edita tussi. |
1190 | in manibus vero nervi trahere et tremere artusa pedibusque minutatim succedere frigusnon dubitabat. item ad supremum denique tempusconpressae nares, nasi primoris acumentenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis |
1195 | duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.nec nimio rigida post artus morte iacebant.octavoque fere candenti lumine solisaut etiam nona reddebant lampade vitam.quorum siquis, ut est, vitarat funera leti, |
1200 | ulceribus taetris et nigra proluvie alviposterius tamen hunc tabes letumque manebat,aut etiam multus capitis cum saepe dolorecorruptus sanguis expletis naribus ibat.huc hominis totae vires corpusque fluebat. |
1205 | profluvium porro qui taetri sanguinis acreexierat, tamen in nervos huic morbus et artusibat et in partis genitalis corporis ipsas.et graviter partim metuentes limina letivivebant ferro privati parte virili, |
1210 | et manibus sine non nulli pedibusque manebantin vita tamen et perdebant lumina partim.usque adeo mortis metus iis incesserat acer.atque etiam quosdam cepere oblivia rerumcunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. |
1215 | multaque humi cum inhumata iacerent corpora supracorporibus, tamen alituum genus atque ferarumaut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.nec tamen omnino temere illis solibus ulla |
1220 | comparebat avis, nec tristia saecla ferarumexibant silvis. languebant pleraque morboet moriebantur. cum primis fida canum visstrata viis animam ponebat in omnibus aegre;extorquebat enim vitam vis morbida membris. |
1225 | incomitata rapi certabant funera vastanec ratio remedii communis certa dabatur;nam quod ali dederat vitalis aëris aurasvolvere in ore licere et caeli templa tueri,hoc aliis erat exitio letumque parabat. |
1230 | Illud in his rebus miserandum magnopere unumaerumnabile erat, quod ubi se quisque videbatimplicitum morbo, morti damnatus ut esset,deficiens animo maesto cum corde iacebat,funera respectans animam amittebat ibidem. |
1235 | quippe etenim nullo cessabant tempore apisci |
1236 | ex aliis alios avidi contagia morbi, |
1245 | lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, |
1237 | idque vel in primis cumulabat funere funusnam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,vitai nimium cupidos mortisque timentis |
1240 | poenibat paulo post turpi morte malaque,desertos, opis expertis, incuria mactans.qui fuerant autem praesto, contagibus ibantatque labore, pudor quem tum cogebat obire |
1244 | blandaque lassorum vox mixta voce querellae. |
1246 | optimus hoc leti genus ergo quisque subibat. |
1252 | Praeterea iam pastor et armentarius omniset robustus item curvi moderator aratrilanguebat, penitusque casa contrusa iacebant |
1255 | corpora paupertate et morbo dedita morti.exanimis pueris super exanimata parentumcorpora non numquam posses retroque viderematribus et patribus natos super edere vitam.nec minimam partem ex agris maeror is in urbem |
1260 | confluxit, languens quem contulit agricolarumcopia conveniens ex omni morbida parte.omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,confertos ita acervatim mors accumulabat.multa siti prostrata viam per proque voluta |
1265 | corpora silanos ad aquarum strata iacebantinterclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,multaque per populi passim loca prompta viasquelanguida semanimo cum corpore membra videreshorrida paedore et pannis cooperta perire, |
1270 | corporis inluvie, pelli super ossibus una,ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.omnia denique sancta deum delubra repleratcorporibus mors exanimis onerataque passimcuncta cadaveribus caelestum templa manebant, |
1275 | hospitibus loca quae complerant aedituentes.nec iam religio divom nec numina magnipendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,quo prius hic populus semper consuerat humari; |
1280 | perturbatus enim totus trepidabat et unusquisque suum pro re <cognatum> maestus humabat.multaque <res> subita et paupertas horrida suasit;namque suos consanguineos aliena rogoruminsuper extructa ingenti clamore locabant |
1285 | subdebantque faces, multo cum sanguine saepe |
1286 | rixantes, potius quam corpora desererentur, |
1247 | inque aliis alium populum sepelire suorumcertantes; lacrimis lassi luctuque redibant;inde bonam partem in lectum maerore dabantur; |
1250 | nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbusnec mors nec luctus temptaret tempore tali. |