BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Titus Livius

59 - 17 a. Chr. n.

 

persona

 

De vita Titi Livii pauca scimus. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine Padua nota est, bene educatus esse videtur. Circiter annum 31 a. Chr .n. (post finem belli civilis) Romam venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam Augustus ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Itaque Augustus Livium Claudio, qui postea imperator futurus erat, magistrum fecit. Livius ipse autem neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occidit. (fons: Vicipaedia)

 

 

 

opus

 

Ab urbe condita

 

 

secundaria

 

fontes