tit. |
|
|
|
| u]xoris
|
col. 1 |
|
| [...]
|
|
|
1.1 | [... mo]rum probit[ate(?) ...]
|
1.2 | rum [...] permansisti prob[a ...]
|
1.3 | orbata es re[pente ante nuptiar]um diem utroque pa[rente in deserta soli]
|
1.4 | tudine una o[ccisis per te maxu]me cum ego in Macedo[niam provinciam issem]
|
1.5 | vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam [inulta non est relicta]
|
1.6 | mors parentum
|
1.7 | tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta ef[flagitando atque]
|
1.8 | vindicando ut si praest[o fu]issemus non ampliu[s potuissemus sed]
|
1.9 | haec habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua]
|
1.10 | quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non cedisti sumpto]
|
1.11 | de nocentibus supplicio evest[i]gio te in domum ma[tris meae tulisti ubi]
|
1.12 | adventum meum expectast[i]
|
1.13 | temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus heredes rupt[um diceretur]
|
1.14 | coemptione facta cum uxore ita necessario te cum universis pat[ris bonis in]
|
1.15 | tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem omni[no eorum bonorum]
|
1.16 | fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente ista acc]eperis qua prae]
|
1.17 | sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo
|
1.18 | veritate caussam communem [t]utata es testamentum ruptum non esse ut [uterque potius]
|
1.19 | hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres certa qui[dem sententia]
|
1.20 | te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses partituram cum s[orore te adfir]
|
1.21 | mares nec sub condicionem tutelae legitumae venturam quoius per [legem in te ius non]
|
1.22 | esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat quae te id facere [impediret]
|
1.23 | nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui intenderen[t non esse id]
|
1.24 | ius quia gentis eiusdem non essent
|
1.25 | cesserunt constantiae tuae neque amplius rem sollicitarunt quo facto [officii in patrem]
|
1.26 | pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium succeptum sola peregisti
|
1.27 | rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non divertio in[terrupta contigit]
|
1.28 | nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam vetust[a coniunctio habu]
|
1.29 | isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato maiorem
|
1.30 | domestica bona pudici[t]iae opsequi comitatis facilitatis lanificii stud[ii religionis]
|
1.31 | sine superstitione o[r]natus non conspicendi cultus modici cur [memorem cur dicam de cari]
|
1.32 | tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos parentes col[ueris non alia mente]
|
1.33 | illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris commun[ia cum omnibus]
|
1.34 | matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae vindico ac [paucae uxores in]
|
1.35 | similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent quae rara ut essent [propitia]
|
1.36 | fortuna cavit
|
1.37 | omne tuom patrimonium acceptum ab parentibus communi diligentia cons[ervavimus]
|
1.38 | neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi tradisti officia [ita par]
|
1.39 | titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem ut meae custodiam sust[ineres multa]
|
1.40 | de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem satis sit [hoc] mi[hi tuis]
|
1.41 | de sensibus [indi]casse
|
1.42 | [liberali]tatem tuam c[u]m plurumis necessariis tum praecipue pietati praesti[tisti]
|
1.43 | [... licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat simillimam [tui ...]
|
1.44 | [... h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras d[ignas eiusmodi]
|
1.45 | [... bene]ficiis domibus vestris apud nos educavistis eadem u[t condicio]
|
1.46 | [nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes parastis quas quid[em a vobis]
|
1.47 | [constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius excepimus et probantes [sensus vestros]
|
1.48 | [ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem familiarem sub[didimus vestrae]
|
1.49 | [nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi nostri c[aussa memoravi]
|
1.50 | [sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate honori no[s duxisse consta]
|
1.51 | [ret exequi de nos]tris
|
1.52 | [multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt
|
col. 2
|
|
|
2.2a | [varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti ornamentis
|
2.3a | [me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori
|
2.4a | [tuo accomodata trad]isti mihi et subinde familia nummis fructibus
|
2.5a | [deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus apsentiam meam locupletasti
|
2.6a | [publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus tua te hortabatur
|
2.7a | [mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos ea parabas
|
2.8a | [nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa
|
2.9a | [agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius domus emptione
|
2.10a | [potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis occasonibus inrupturum
|
2.11a | [et direpturum ... reiecist]i [et defe]ndisti domum nostram
|
| [...]
|
2.0 | iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare [adhuc]
|
2.1 | me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod servar[et] cavens saluti meae
|
2.2 | inaniter opes suas pollice[re]tur ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari
|
2.3 | me debeo
|
2.4 | quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia s[e]rmonesque arcanos
|
2.5 | eruam ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et inminentia pericula evoca
|
2.6 | tus tuis consiliis cons[er]vatus sim ut neque audac[i]us experiri casus
|
2.7 | temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula pararis
|
2.8 | sociosque consilioru[m t]uorum ad me servandum delegeris sororem
|
2.9 | tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium periculo infinita sint
|
2.10 | si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter m[e latuisse]
|
2.11 | acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice fatebo[r reddito me iam]
|
2.12 | cive patriae beneficio et i[ud]icio apsentis Caesaris Augusti [quom abs te ...]
|
2.13 | de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens interp[ellaretur et ad eius]
|
2.14 | pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed tra[ducta et indignum in]
|
2.15 | modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo eum admone]
|
2.16 | res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis me[ae atque vocibus eti]
|
2.17 | am contumeliosis et cr[ud]elibus exceptis volneribus pa[lam conquereris]
|
2.18 | ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit mox ea res]
|
2.19 | quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari clementia[e locum et cum cu]
|
2.20 | stodia spiritus mei not[a]re inportunam crudelitatem [Lepidi firma tua]
|
2.21 | patientia
|
2.22 | sed quid plura parcamu[s] orationi quae debet et potest e[sse brevis ne maxu]
|
2.23 | ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o maxumo documento]
|
2.24 | meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titutulum [salutis meae]
|
2.25 | pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta deinde n[obis et felicia]
|
2.26 | tempora contingerunt fue[ru]nt optati liberi quos aliqua[mdiu sors nobis invi]
|
2.27 | derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis inservie[ns quid utrique no]
|
2.28 | strum defuit procedens a[li]as spem finiebat quid agitav[eris propterea quae]
|
2.29 | que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdam feminis [conspicua et memorabi]
|
2.30 | lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s ceteris omittam]
|
2.31 | diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne tenen[do in matrimonio]
|
2.32 | te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa ess[em infelix de divertio]
|
2.33 | elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e tradituram non alia]
|
2.34 | mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi di[gnam et aptam con]
|
2.35 | dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e communes pro]
|
2.36 | que tuis habituram adf[irm]ares neque patrimoni nos[tri quod adhuc]
|
2.37 | fuerat commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio meo id]
|
2.38 | et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum ni[hil separatum te]
|
2.39 | habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi d[ehinc praestituram]
|
2.40 | fatear necesset adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente adeo [exhoruisse cona]
|
2.41 | tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter nos [ante quam nobis]
|
2.42 | fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere mente qua[re vivo me desineres]
|
2.43 | esse mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidissuma perman[sisses]
|
2.44 | quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi li[beros ut propterea]
|
2.45 | fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis sed quid plura [cedens mihi mansisti]
|
2.46 | aput me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici]
|
2.47 | tate poteram
|
2.48 | tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi c[onsilium cepisse]
|
2.49 | ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem et diffi]
|
2.50 | dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares fecunditat[em]
|
2.51 | utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset donec e]
|
2.52 | lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi praesta[res ego enim super]
|
2.53 | stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi supstituta
|
2.54 | praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros foturos me mise]
|
2.55 | rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia tu[a]
|
2.56 | omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut sint mi[hi solacia ne nimis]
|
2.57 | desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um est]
|
2.58 | fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua firma[tus animo atque]
|
2.59 | doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non omnia erip[uit sed cum laudi]
|
2.60 | bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod tranquilli status e[rat mihi tecum]
|
2.61 | amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum pericul[orum cogitans calami]
|
2.62 | tate frangor nec permane[re] in promisso possum
|
2.63 | naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore mersor et quibus[s animum firmabam]
|
2.64 | in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus cogitans con]
|
2.65 | cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens famam tuam n[on tam constanter pa]
|
2.66 | tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor
|
2.67 | ultumum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia contigisse mi[hi ut praestarem]
|
2.68 | tibi legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum fuerit pr[aestabo]
|
2.69 | te di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita tueantur opto.
|