B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


S e r m o n e s
L i b e r   I I


S e r m o   V I I

___________________________________________

 
 
«Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere serv<u>s
pauca reformido.» «Davusne?» «ita, Davus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
ut vitale putes.» «age libertate Decembri,
5
quando ita maiores voluerunt, utere: narra.»
«pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum pravis obnoxia. saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
10
vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet unde
mundior exiret vix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
vivere, V<e>rtumnis quotquot sunt natus iniquis.
15
scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pavit: quanto constantior isdem
in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
20
qui iam contento, iam laxo fune laborat.»
«non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer?» «ad te, inquam.» «quo pacto, pessime?» «laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
25
aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis et haeres
nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas, absentem rusticus urbem
tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
30
ad cenam, laudas securum olus ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam: ‹nemon oleum fert ocius? ecquis
35
audit?› cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. ‹etenim fateor me› dixerit ille
‹duci ventre levem, nasum nidore supinor:
imbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
40
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior verbisque decoris
obvolvas vitium?› quid si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
45
dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis verbera caudae
50
clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
55
turpis odoratum caput obscurante lacerna,
non es quod simulas? metuens induceris atque
altercante libidinibus tremis ossa pavore.
quid refert, uri virgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
60
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput? estne marito
matronae peccantis in ambo iusta potestas,
in corruptorem vel iustior? illa tamen se
non habitu mutatve loco peccatve superne,
65
cum te formidet mulier neque credat amanti.
ibis sub furcam prudens dominoque furenti
conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam.
evasti: credo metues doctusque cavebis:
quaer<i>s, quando iterum paveas iterumque perire
70
possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
cum semel effugit, reddit se prava catenis?
‹non sum moechus› ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
75
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
inposita haud umquam misera formidine privet?
adde super, dictis quod non levius valeat: nam
sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
80
vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
duceris ut nervis alienis mobile lignum.
quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
85
responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
externi nequid valeat per leve morari,
in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
90
poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla iugo liber, ‹liber sum› dic age. non quis.
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos versatque negantem.
95
vel cum Pausiaca torpes insane tabella,
qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone velut si
re vera pugnent, feriant vitentque moventes
100
arma viri? nequam et cessator Davus, at ipse
subtilis veterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
105
tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
inlusique pedes vitiosum ferre recusant
corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
110
furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
iam vino quaerens, iam somno fallere curam —
115
frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.»
«unde mihi lapidem?» «quorsum est opus?» «unde sagittas?»
«aut insanit homo aut versus facit.» «ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.»