B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


S e r m o n e s
L i b e r   I I


S e r m o   I I I

___________________________________________

 
 
«Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod vini somnique benignus
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
5
Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
culpantur frustra calami inmeritusque laborat
iratis natus paries dis atque poetis.
atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
10
si vacuum tepido cepisset villula tecto.
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
invidiam placare paras virtute relicta?
contemnere miser. vitanda est inproba Siren
15
desidia, aut quidquid vita meliore parasti
ponendum aequo animo.» «di te Damasippe deaeque
verum ob consilium donent tonsore. sed unde
tam bene me nosti?» «postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo
20
excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
25
cum lucro noram: unde frequentia Mercuriale
inposuere mihi cognomen compita.» «novi,
et miror morbi purgatum te illius. atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore,
30
ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
dum nequid simile huic, esto ut libet.» «o bone ne te
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
35
solatus iussit sapientem pascere barbam
atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
nam male re gesta cum vellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et ‹cave faxis
te quicquam indignum. pudor› inquit ‹te malus angit,
40
insanos qui inter vereare insanus haberi.
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
45
autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
insano posuere. velut silvis, ubi passim
palantis error certo de tramite pellit,
50
ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
error, sed variis inludit partibus: hoc te
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
qui te deridet caudam trahat. est genus unum
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
55
ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
per medios fluviosque ruentis: clamet amica,
mater honesta, soror cum cognatis, pater, uxor:
«hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!»
60
non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
«mater, te appello» clamantibus. huic ego volgus
errori similem cunctum insanire docebo.
insanit veteres statuas Damasippus emendo:
65
integer est mentis Damasippi creditor? esto.
«accipe quod numquam reddas mihi» si tibi dicam:
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
70
nodosi tabulas, centum, mille adde catenas;
effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus:
cum rapies in ius malis ridentem alienis,
fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor
si male rem gerere insani est, contra bene sani:
75
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
audire atque togam iubeo conponere, quisquis
ambitione mala aut argenti pallet amore,
quisquis luxuria tristive superstitione
80
aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
danda est ellebori multo pars maxima avaris:
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
heredes Staberi summam incidere sepulcro,
85
ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
frumenti quantum metit Africa. «sive ego prave
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi»: credo,
hoc Staberi prudentem animum vidisse. «quid ergo
90
sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
heredes voluit?» quoad vixit, credidit ingens
pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
forte minus locuples uno quadrante perisset,
ipse videretur sibi nequior: «omnis enim res,
95
virtus, fama, decus, divina humanaque pulcris
divitiis parent; quas qui construxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus.» «sapiensne?» «etiam, et rex
et quidquid volet.» hoc veluti virtute paratum
speravit magnae laudi fore. quid simile isti
100
Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
in media iussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes. uter est insanior horum?
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
105
nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
si scalpra et formas non sutor, nautica vela
aversus mercaturis, delirus et amens
undique dicatur merito. qui discrepat istis
qui nummos aurumque recondit, nescius uti
110
conpositis metuensque velut contingere sacrum?
siquis ad ingentem frumenti semper acervum
porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
audeat esuriens dominus contingere granum
ac potius foliis parcus vescatur amaris;
115
si positis intus Chii veterisque Falerni
mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
120
nimirum insanus paucis videatur, eo quod
maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex, custodis? ne tibi desit?
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
125
unguere si caules oleo meliore caputque
coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? tun sanus? populum si caedere saxis
incipias servosve tuos, quos aere pararis,
130
insanum te omnes pueri clamentque puellae;
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
incolumi capite es. quid enim? neque tu hoc facis Argis,
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
an tu reris eum occisa insanisse parente,
135
ac non ante malis dementem actum Furiis quam
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro violare aususve sororem
140
Electram, tantum maledicit utrique vocando
hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
145
quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
iam circum loculos et clavis laetus ovansque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
effundi saccos nummorum, accedere plures
150
ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
«ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.»
«men vivo?» «ut vivas igitur, vigila. hoc age.» «quid vis?»
«deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.
155
tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.»
«quanti emptae?» «parvo.» «quanti ergo?» «octussibus.» «eheu
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?»
«quisnam igitur sanus?» qui non stultus. «quid avarus?»
stultus et insanus. «quid, siquis non sit avarus,
160
continuo sanus?» minime. «cur, Stoice?» dicam.
«non est cardiacus» Craterum dixisse putato
«hic aeger». recte est igitur surgetque? negabit,
quod latus aut renes morbo temptentur acuto.
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
165
hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
antiquo censu, gnatis divisse duobus
170
fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
ad lectum: «postquam te talos Aule nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
te Tiberi numerare, cavis abscondere tristem,
extimui, ne vos ageret vesania discors,
175
tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
quare per divos oratus uterque Penatis
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne vos titillet gloria, iure
180
iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
185
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
astuta ingenuum volpes imitata leonem?»
«nequis humasse velit Aiacem Atrida vetas cur?»
«rex sum» «nil ultra quaero plebeius.» «et aequam
rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
190
dicere quod sentit permitto.» «maxime regum,
di tibi dent capta classem redducere Troia:
ergo consulere et mox respondere licebit?»
«consule.» «cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus Achivis,
195
gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?»
«mille ovium insanus morti dedit, inclitum Vlixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.»
«tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
200
ante aras spargisque mola caput inprobe salsa,
rectum animi servas <cu>rsum? insanus quid enim Aiax
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Vlixen.»
205
«verum ego, ut haerentis adverso litore navis
eriperem, prudens placavi sanguine divos.»
«nempe tuo, furiose?» «meo, sed non furiosus.»
«qui species alias veris scelerisque tumultu
permixtas capiet, conmotus habebitur atque
210
stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax cum inmeritos occidit desipit agnos;
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est cor?»
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
215
huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
praetor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
quid siquis gnatam pro muta devovet agna,
220
integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum:
225
vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
hic simul accepit patrimoni mille talenta,
edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
230
mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
verba facit leno: «quidquid mihi, quidquid et horum
cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.»
accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
«<tu> nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
235
cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer,
sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor media currit de nocte vocata.»
filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
240
scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
diluit insignem bacam: qui sanior ac si
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum,
nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum,
245
luscinias soliti inpenso prandere coemptas
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
aedificare casas, plostello adiungere muris,
ludere par inpar, equitare in harundine longa
siquem delectet barbatum, amentia verset.
250
si puerilius his ratio esse evincet amare
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
255
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri?
porrigis irato puero cum poma, recusat;
«sume catelle»: negat; si non des, optet. amator
260
exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
invisis foribus? «nec nunc, cum me voc<a>t ultro,
accedam? an potius mediter finire dolores?
exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.» ecce
265
serv<u>s, non paullo sapientior «o ere, quae res
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
270
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
insanire paret certa ratione modoque.»
quid cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid cum balba feris annoso verba palato,
275
aedificante casas qui sanior? adde cruorem
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam,
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolves hominem et sceleris damnabis eundem,
280
ex more inponens cognata vocabula rebus?
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et «unum»,
— «quid tam magnum?» addens —, «unum me surpite morti!
dis etenim facile est» orabat, sanus utrisque
285
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
«Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores»,
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
290
«frigida si puerum quartana reliquerit, illo
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.» casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
295
quone malo mentem concussa? timore deorum.»
«haec mihi Stertinius, sapientum octav<u>s, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.»
300
«Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.»
«quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?»
305
«stultum me fateor — liceat concedere veris —
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.» «accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
310
corpore maiorem rides Turbonis in armis
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
315
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
«maior dimidio.» «num tanto?» cum magis atque
se magis inflaret, «non, si te ruperis,» inquit,
320
«par eris.» haec a te non multum abludit imago.
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem» — «iam desine.» « — cultum
maiorem censu» — «teneas Damasippe tuis te»
325
«mille puellarum, puerorum mille furores» —
«o maior tandem parcas, insane, minori.»