|
|
-
- S e r m o n e s
L i b e r I I
S e r m o I
- ___________________________________________
- «Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat, similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
- 5
- quid faciam praescribe.» «quiescas.» «ne faciam, inquis,
omnino versus?» «aio.» «peream male, si non
optimum erat; verum nequeo dormire.» «ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
inriguumque mero sub noctem corpus habento.
- 10
- aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.» «cupidum, pater optime, vires
deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
- 15
- aut labentis equo describit volnera Parthi.»
«attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.» «haud mihi dero,
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
- 20
- cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.»
«quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.»
«quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
- 25
- accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
- 30
- ille velut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris, neque si male cesserat usquam
decurrens alio neque si bene: quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
- 35
- nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
- 40
- quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
vagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
- 45
- qui me conmorit melius non tangere, clamo ,
flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
grande malum Turius, siquid se iudice certes.
- 50
- ut quo quisque valet suspectos terreat utque
imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem: nil faciet sceleris pia dextera mirum,
- 55
- ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos ,
sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae seu fors ita iusserit exsul,
- 60
- quisquis erit vitae scribam color.» «o puer, ut sis
vitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.» «quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem,
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
- 65
- cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
- 70
- scilicet uni aequ<u>s virtuti atque eius amicis.
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere donec
decoqueretur olus soliti. quidquid sum ego, quamvis
- 75
- infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.» «equidem nihil hinc diffindere possum.
- 80
- sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.» «esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
- 85
- opprobriis dignum latraverit, integer ipse?»
«solventur risu tabulae, tu missus abibis.»
|
|