B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
     
   


S e r m o n e s
L i b e r   I


S e r m o   I V

___________________________________________


Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
5
famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus conponere versus.
nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
10
ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce
Crispinus minimo me provocat «accipe, si vis,
15
accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
custodes; videamus, uter plus scribere possit.»
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras,
20
usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures
25
culpari dignos. quemvis media elige turba:
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat;
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
30
vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
omnes hi metuunt versus, odere poetas.
«faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
35
excutiat <t>ibi, non [hic] cuiquam parcet amico,
et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
gestiet a furno redeuntis scire lacuque
et pueros et anus.» agedum pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
40
excerpam numero: neque enim concludere versum
dixeris esse satis, neque siqui scribat uti nos
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
45
idcirco quidam comoedia necne poema
esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis
nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus, «at pater ardens
saevit, quod meretrice nepos insanus amica
50
filius uxorem grandi cum dote recuset,
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.» numquid Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret? ergo
non satis est puris versum perscribere verbis,
55
quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
posterius facias, praeponens ultima primis,
60
non, ut si solvas «postquam Discordia taetra
belli ferratos postis portasque refregit»,
invenias etiam disiecti membra poetae.
hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
65
suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
ambulat et Caprius rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
70
non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
75
scripta foro recitent sunt multi quique lavantes:
suave locus voci resonat conclusus. inanis
hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
tempore num faciant alieno. «laedere gaudes»
inquit, «et hoc studio pravus facis.» unde petitum
80
hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
qui non defendit alio culpante, solutos
qui captat risus hominum famamque dicacis,
fingere qui non visa potest, conmissa tacere
85
qui nequit: hic niger est, hunc tu Romane caveto.
saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
condita cum verax aperit praecordia Liber:
90
hic tibi comis et urbanus liberque videtur
infesto nigris; ego si risi, quod ineptus
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
de Capitolini furtis iniecta Petilli
95
te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
«me Capitolinus convictore usus amicoque
a puero est, causaque mea permulta rogatus
fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
100
fugerit»: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
aerugo mera; quod vitium procul afore chartis
atque animo prius, ut siquid promittere de me
possum aliud vere, promitto. liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
105
cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
«nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
110
Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
perdere quis velit.» a turpi meretricis amore
cum deterreret: «Scetani dissimilis sis.»
ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
possem: «deprensi non bella est fama Treboni»
115
aiebat. «sapiens, vitatu quidque petitu
sit melius, causas reddet tibi; mi satis est si
traditum ab antiquis morem servare tuamque,
dum custodis eges, vitam famamque tueri
incolumem possum; simul ac duraverit aetas
120
membra animumque tuum, nabis sine cortice.» sic me
formabat puerum dictis et, sive iubebat,
ut facerem quid, «habes auctorem, quo facias hoc»
unum ex iudicibus selectis obiciebat;
sive vetabat, «an hoc inhonestum et inutile factu
125
necne sit addubites, flagret rumore malo cum
hic atque ille?» avidos vicinum funus ut aegros
exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
sic teneros animos aliena opprobria saepe
absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
130
perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc
largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
consilium proprium: neque enim, cum lectulus aut me
porticus excepit, desum mihi. «rectius hoc est;
135
hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
occurram. hoc quidam non belle: numquid ego illi
inprudens olim faciam simile?» haec ego mecum
conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
inludo chartis. hoc est mediocribus illis
140
ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
multa poetarum veniat manus, auxilio quae
sit mihi — nam multo plures sumus —, ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.